Et Venus imminuit viris puerique parentum Blanditiis facile ingenium fregere superbum. Tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes Finitimi inter se nec laedere nec violari, Et pueros commendarunt muliebreque saeclum, Vocibus et gestu cum balbe significarent Imbecillorum esse aecum misererier omnis. Nec tamen omnimodis poterat concordia gigni, Sed bona magnaque pars servabat foedera caste; Aut genus humanum iam tum foret omne peremptum Nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
182. THE ORIGIN OF THE STATE.
Inque dies magis hi victum vitamque priorem Commutare novis monstrabant rebu' benigni, Ingenio qui praestabant et corde vigebant. Condere coeperunt urbis arcemque locare Praesidium reges ipsi sibi perfugiumque, Et pecus atque agros divisere atque dedere Pro facie cuiusque et viribus ingenioque : Nam facies multum valuit viresque vigentes. Posterius res inventast aurumque repertum, Quod facile et validis et pulchris dempsit honorem ; Divitioris enim sectam plerumque secuntur Quamlubet et fortes et pulchro corpore creti.
At claros homines voluerunt se atque potentes, Ut fundamento stabili fortuna maneret Et placidam possent opulenti degere vitam, Nequiquam, quoniam ad summum succedere honorem Certantes iter infestum fecere viai,
Et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos Invidia interdum contemptim in Tartara taetra; Invidia quoniam, ceu fulmine, summa vaporant Plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque; Ut satius multo iam sit parere quietum Quam regere imperio res velle et regna tenere.
Proinde sine incassum defessi sanguine sudent, Angustum per iter luctantes ambitionis.
183. ORIGIN OF NATURAL RELIGION.
Praeterea caeli rationes ordine certo
Et varia annorum cernebant tempora verti Nec poterant quibus id fieret cognoscere causis. Ergo perfugium sibi habebant omnia divis Tradere et illorum nutu facere omnia flecti. L V
In caeloque deum sedes et templa locarunt, Per caelum volvi quia nox et luna videtur, Luna dies et nox et noctis signa severa Noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes, Nubila sol imbres nix venti fulmina grando Et rapidi fremitus et murmura magna minarum. 0 genus infelix humanum, talia divis Cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas! Quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis Volnera, quas lacrimas peperere minoribu' nostris ! Nec pietas ullast velatum saepe videri
Vertier ad lapidem, atque omnis accedere ad aras Nec procumbere humi prostratum et pandere palmas Ante deum delubra nec aras sanguine multo Spargere quadrupedum nec votis nectere vota, Sed mage pacata posse omnia mente tueri.
Ignorantia causarum conferre deorum
Cogit ad imperium res et concedere regnum. Nam bene qui didicere deos securum agere aevom, Si tamen interea mirantur qua ratione
Quaeque geri possint, praesertim rebus in illis Quae supera caput aetheriis cernuntur in oris, Rursus in antiquas referuntur religiones Et dominos acris adsciscunt, omnia posse
Quos miseri credunt, ignari quid queat esse, Quid nequeat, finita potestas denique cuique Quanam sit ratione atque alte terminus haerens, Quo magis errantes caeca ratione feruntur. Quae nisi respuis ex animo longeque remittis Dis indigna putare alienaque pacis eorum, Delibata deum per te tibi numina sancta Saepe oberunt; non quo violari summa deum vis Possit, ut ex ira poenas petere imbibat acris, Sed quia tute tibi placida cum pace quietos Constitues magnos irarum volvere fluctus, Nec delubra deum placido cum pectore adibis, Nec de corpore quae sancto simulacra feruntur In mentes hominum divinae nuntia formae, Suscipere haec animi tranquilla pace valebis. Inde videre licet qualis iam vita sequatur.
185. EPITAPH ON AN AGED BARK.
Phaselus ille, quem videtis, hospites, Ait fuisse navium celerrimus,
Neque ullius natantis impetum trabis Nequisse praeterire, sive palmulis Opus foret volare, sive linteo.
Et hoc negat minacis Adriatici
Negare litus, insulasve Cycladas,
Rhodumque nobilem, horridamque Thraciam,
Propontida, trucemve Ponticum sinum,
Ubi iste, post phaselus, antea fuit Comata silva: nam Cytorio in iugo Loquente saepe sibilum edidit coma. Amastri Pontica, et Cytore buxifer, Tibi haec fuisse et esse cognitissima,
Ait phaselus: ultima ex origine Tuo stetisse dicit in cacumine, Tuo imbuisse palmulas in aequore, Et inde tot per impotentia freta Erum tulisse; laeva, sive dextera Vocaret aura, sive utrumque Iuppiter Simul secundus incidisset in pedem ; Neque ulla vota litoralibus diis
Sibi esse facta, cum veniret a mare Novissimo hunc ad usque limpidum lacum. Sed haec prius fuere: nunc recondita Senet quiete, seque dedicat tibi,
Gemelle Castor, et gemelle Castoris.
186. A BRIDGE TO THROW FOOLS FROM.
O Colonia, quae cupis ponte ludere longo, Et salire paratum habes, sed vereris inepta Crura ponticuli assulitantis inredivivus Ne supinus eat, cavaque in palude recumbat: Sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat,
quo vel Salisubsuli sacra suscipiantur: Munus hoc mihi maximi da, Colonia, risus. Quendam municipem meum de tuo volo ponte Ire praecipitem in lutum per caputque pedesque: Verum totius ut lacus putidaeque paludis Lividissima maximeque est profunda vorago. Insulsissimus est homo, nec sapit, pueri instar Bimuli tremula patris dormientis in ulna.` Quoi cum sit viridissimo nupta flore puella Et puella tenellulo delicatior haedo Asservanda nigerrimis diligentius uvis: Ludere hanc sinit, ut lubet, nec pili facit uni, Nec se sublevat ex sua parte, sed velut alnus
In fossa Liguri iącet subpernata securi,
Tantumdem omnia sentiens, quam si nulla sit usquam: Talis iste meus stupor nil videt, nihil audit.
Ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit.
Nunc eum volo de tuo ponte mittere pronum, Si pote stolidum repente excitare veternum, Et supinum animum in gravi derelinquere caeno, Ferream ut soleam tenaci in voragine mula.
Acmen Septimius, suos amores, Tenens in gremio, Mea, inquit, Acme,
Ni te perdite amo, atque amare porro Omnes sum assidue paratus annos, Quantum qui pote plurimum perire, Solus in Libya Indiaque tosta Caesio veniam obvius leoni.
Hoc ut dixit, Amor sinistra, ut ante, Dextram sternuit approbationem. At Acme leviter caput reflectens, Et dulcis pueri ebrios ocellos Illo purpureo ore saviata, Sic, inquit, mea vita Septimille, Huic uno domino usque serviamus, Ut multo mihi maior acriorque Ignis mollibus ardet in medullis. Hoc ut dixit, Amor sinistra, ut ante, Dextram sternuit approbationem. Nunc ab auspicio bono profecti, Mutuis animis amant, amantur. Unam Septimius misellus Acmen Mavult, quam Syrias Britanniasque : Uno in Septimio fidelis Acme Facit delicias libidinesque.
Quis ullos homines beatiores
Vidit? quis Venerem auspicatiorem?
« PreviousContinue » |