Page images
PDF
EPUB

286. LAMENT FOR THE DEATH OF PAETUS.

Ergo sollicitae tu causa, Pecunia, vitae es:
Per te inmaturum mortis adimus iter.
Tu vitiis hominum crudelia pabula praebes:
Semina curarum de capite orta tuo.

Tu Paetum ad Pharios tendentem lintea portus
Obruis insano terque quaterque mari.

Nam dum te sequitur, primo miser excidit aevo
Et nova longinquis piscibus esca natat,
Et mater non iusta piae dare debita terrae
Nec pote cognatos inter humare rogos,
Sed tua nunc volucres astant super ossa marinae,
Nunc tibi pro tumulo Carpathium omne mare est.
Infelix Aquilo, raptae timor Orithyiae,

Quae spolia ex illo tanta fuere tibi?

Aut quidnam fracta gaudes, Neptune, carina?
Portabat sanctos alveus ille viros.

Paete, quid aetatem numeras? quid cara natanti
Mater in ore tibi est? Non habet unda deos.
Nam tibi nocturnis ad saxa ligata procellis
Omnia detrito vincula fune cadunt.

Reddite corpus humo, positaque in gurgite vita
Paetum sponte tua vilis arena tegas;
Et quoties Paeti transibit nauta sepulcrum,
Dicat: Et audaci tu timor esse potes.'
Ite, rates curvas et leti texite causas:

Ista per
humanas mors venit acta manus.
Terra parum fuerat: fatis adiecimus undas :
Fortunae miseras auximus arte vias.

Ancora te teneat, quem non tenuere Penates?
Quid meritum dicas, cui sua terra parum est?
Ventorum est, quodcumque paras: haud ulla carina
Consenuit, fallit portus et ipse fidem.

Natura insidians pontum substravit avaris:
Ut tibi succedat, vix semel esse potest.
Saxa triumphales fregere Capharea puppes,
Naufraga cum vasto Graecia tracta salo est.

Paullatim socium iacturam flevit Ulixes,
In mare cui soliti non valuere doli.
Quod si contentus patrio bove verteret agros,
Verbaque duxisset pondus habere mea,
Viveret ante suos dulcis conviva Penates,
Pauper, at in terra, nil ubi flare potest.
Non tulit hic Paetus stridorem audire procellae
Et duro teneras laedere fune manus,
Sed Chio thalamo aut Oricia terebintho

Et fultum pluma versicolore caput.
Huic fluctus vivo radicitus abstulit ungues,
Et miser invisam traxit hiatus aquam:
Hunc parvo ferri vidit nox improba ligno.
Paetus ut occideret, tot coiere mala.

Flens tamen extremis dedit haec mandata querellis,
Cum moribunda niger clauderet ora liquor:
'Di maris Aegaei quos sunt penes aequora, Venti,
Et quaecumque meum degravat unda caput,
Quo rapitis miseros tenerae lanuginis annos?
Attulimus longas in freta vestra manus.
Ah miser alcyonum scopulis adfligar acutis :
In me caeruleo fuscina sumpta deo est.
At saltem Italiae regionibus advehat aestus;
Hoc de me sat erit si modo matris erit.'
Subtrahit haec fantem torta vertigine fluctus;
Ultima quae Paeto voxque diesque fuit.
O centum aequoreae Nereo genitore puellae,
Et tu materno tacta dolore Theti,
Vos decuit lasso supponere brachia mento:
Non poterat vestras ille gravare manus.

III, (IV,) vii.

287. ROME PAST AND PRESENT.

Hoc, quodcunque vides, hospes, qua maxima Roma est,
Ante Phrygem Aeneam collis et herba fuit:
Atque ubi Navali stant sacra palatia Phoebo,
Evandri profugae procubuere boves.
Fictilibus crevere deis haec aurea templa,

Nec fuit opprobrio facta sine arte casa:

Tarpeiusque pater nuda de rupe tonabat,
Et Tiberis nostris advena bubus erat.

Quo gradibus domus ista Remi se sustulit olim,
Unus erat fratrum maxima regna focus.
Curia, praetexto quae nunc nitet alta Senatu,
Pellitos habuit, rustica corda, patres.
Buccina cogebat priscos ad verba Quirites.
Centum illi in prato saepe Senatus erant:
Nec sinuosa cavo pendebant vela theatro:
Pulpita solemnes non oluere crocos.
Vesta coronatis pauper gaudebat asellis
Ducebant macrae vilia sacra boves.
Parva saginati lustrabant compita porci:
Pastor et ad calamos exta litabat ovis.
Nec rudis infestis miles radiabat in armis ;
Miscebant usta proelia nuda sude.
Prima galeritus posuit praetoria Lucmo:
Magnaque pars Tatio rerum erat inter oves.
Hinc Tities Ramnesque viri, Luceresque coloni:
Quatuor hinc albos Romulus egit equos.
Quippe suburbanae parva minus urbe Bovillae,
Et, qui nunc nulli, maxima turba Gabi;

Et stetit Alba potens, albae suis omine nata,

Hac, ubi Fidenas longe erat ire, via.

Nil patrium, nisi nomen, habet Romanus alumnus:

Sanguinis altricem nunc pudet esse lupam.

V, (IV,) i, 1-16, 21-24, 27-38.

288. NATIONAL GREATNESS AN INCENTIVE TO PATRIOTIC

POETRY.

Optima nutricum nostris Lupa Martia rebus,

Qualia creverunt moenia lacte tuo!

Moenia namque pio conor disponere versu:

Heu mihi, quod nostro est parvus in ore sonus!
Sed tamen exiguo quodcumque e pectore rivi
Fluxerit, hoc patriae serviet omne meae.
Ennius hirsuta cingat sua dicta corona:

Mi folia ex hedera porrige, Bacche, tua;

Ut nostris tumefacta superbiat Umbria libris,
Umbria Romani patria Callimachi.
Scandentes si quis cernet de vallibus arces,
Ingenio muros aestimet ille meo.

Roma fave, tibi surgit opus: date candida cives
Omina, et inceptis dextera cantet avis.

Sacra diesque canam, et cognomina prisca locorum:

Has meus ad metas sudet oportet equus.

Id., 55-70.

289. THE SHADE OF CORNELIA EXHORTS HER HUSBAND AND CHILDREN TO MUTUAL AFFECTION.

Nunc tibi commendo, cómmunia pignora, natos:
Haec cura et cineri spirat inusta meo.
Fungere maternis vicibus, pater. Illa meorum
Omnis erit collo turba ferenda tuo.

Oscula cum dederis tua flentibus, adice matris:
Tota domus coepit nunc onus esse tuum.
Et, si quid doliturus eris, sine testibus illis;
Cum venient, siccis oscula falle genis.
Sat tibi sint noctes, quas de me, Paulle, fatiges:
Somniaque in faciem credita saepe meam.
Atque, ubi secreto nostra ad simulacra loqueris,
Ut responsurae singula verba iace.

Seu tamen adversum mutarit ianua lectum,
Sederit et nostro cauta noverca toro,
Coniugium, pueri, laudate et ferte paternum;
Capta dabit vestris moribus illa manus.
Nec matrem laudate nimis: collata priori
Vertet in offensas libera verba suas.
Seu memor ille mea contentus manserit umbra
Et tanti cineres duxerit esse meos:

Discite venturam iam nunc sentire senectam,
Caelibis ad curas nec vacet ulla viá.

Quod mihi detractum est, vestros accedat ad annos:
Prole mea Paullum sic iuvet esse senem.

V, (IV,) xi, 73-96.

C. ASINIUS POLLIO, 75 B. C.-4 A. D.

290. CHARACTER OF CICERO.

Huius ergo viri tot tantisque operibus mansuris in omne aevum praedicare de ingenio atque industria supervacuum est. Natura autem atque fortuna pariter obsecuta est ei, si quidem facies decora ad senectutem prosperaque permansit valetudo, tum pax diutina cuius instructus erat artibus contigit. Namque ad priscam severitatem iudiciis exactis maxima noxiorum multitudo provenit, quos obstrictos patrocinio incolumes plerosque habebat. Iam felicissima consulatus ei sors petendi et gerendi magna munera deum consilio industriaque: utinam moderatius secundas res et fortius adversas ferre potuisset! namque utraeque cum evenerant ei, mutari eas non posse rebatur. Inde sunt invidiae tempestates coortae gravissimae, eo certiorque inimicis adgrediendi fiducia; maiore enim simultates adpetebat animo quam gerebat. Sed quando mortalium nulli virtus perfecta contigit, qua maior pars vitae atque ingenii stetit, ea iudicandum de homine est. Atque ego ne miserandi quidem exitus eum fuisse indicarem, nisi ipse tam miseram mortem putasset.

Ap. Sen. Rh., Suas., vi.

T. LIVIUS PATAVINUS, 59 B. C.-17 A. D.

291. TRANSPORTATION OF THE POPULACE OF ALBA.

Inter haec iam praemissi erant Albam equites, qui multitudinem traducerent Romam. Legiones deinde ductae ad diruendam urbem. Quae ubi intravere portas, non quidem fuit tumultus ille, nec pavor, qualis captarum esse urbium solet, cum effractis portis, stratisve ariete muris, aut arce vi capta, clamor hostilis et cursus per urbem armatorum omnia ferro flammaque miscet: sed silentium triste ac tacita maestitia ita defixit omnium animos, ut,

« PreviousContinue »