Page images
PDF
EPUB

clari viri medicinam exercuerunt, donec maiore studio litterarum disciplina agitari coepit, quae, ut animo praecipue omnium necessaria, sic corpori inimica est. Primoque medendi scientia sapientiae pars habebatur, ut et morborum curatio et rerum naturae contemplatio sub iisdem auctoribus nata sit, scilicet iis hanc maxime requirentibus, qui corporum suorum robora quieta cogitatione, nocturnaque vigilia minuerant. Ideoque multos ex sapientiae professoribus peritos eius fuisse accepimus; clarissimos vero ex iis Pythagoram, et Empedoclem, et Democritum. Huius autem, ut quidam crediderunt, discipulus Hippocrates Cous, primus quidem ex omnibus memoria dignis, ab studio e sapientiae disciplinam hanc separavit, vir et arte et facundia insignis. Post quem Diocles Carystius, deinde Praxagoras et Chrysippus, tum Herophilus et Erasistratus sic artem hanc exercuerunt, ut etiam in diversas curandi vias processerint. De Medic., I, Prooem.

350. THE ARGUMENTS FOR VIVISECTION WERE, IN THE FIRST CENTURY OF THE EMPIRE, EXTENDED SO AS TO INCLUDE THE HUMAN SUBJECT.

Necessarium ergo esse incidere corpora mortuorum, eorumque viscera atque intestina scrutari; longeque optime fecisse Herophilum et Erasistratum, qui nocentes homines a regibus ex carcere acceptos, vivos inciderint, considerarintque, etiamnum spiritu remanente, ea quae natura ante clausisset, eorumque positum, colorem, figuram, magnitudinem, ordinem, duritiem, mollitiem, laevorem, contactum; processus deinde singulorum et recessus, et sive quid inseritur alteri, sive quid partem alterius in se recipit. Neque enim, cum dolor intus incidit, scire quid doleat, eum, qui, qua parte quodque viscus intestinumve sit, non cognoverit: neque curari id, quod aegrum est, posse ab eo, qui, quid sit ignoret. Et cum per vulnus alicuius viscera patefacta sunt, eum qui sanae cuiusque colorem partis ignoret, nescire quid integrum, quid corruptum sit; ita ne succurrere quidem posse corruptis. Aptiusque extrinsecus imponi remedia, compertis interiorum et sedibus et figuris, cognitaque eorum magnitudine: similesque omnia, quae intus posita sunt, rationes habere. Neque esse crudele, sicut plerique proponunt, hominum nocentium,

et horum quoque paucorum, suppliciis, remedia populis innocentibus saeculorum omnium quaeri.

De Medic., I, Prooem.

351. A FEW REMARKS ON SURGERY, WITH THE QUALIFICATIONS OF A GOOD Surgeon.

Haec autem pars, cum sit vetustissima, magis tamen ab illo parente omnis medicinae Hippocrate, quam a prioribus exculta est: deinde, posteaquam diducta ab aliis habere professores suos coepit, in Aegypto quoque increvit, Philoxeno maxime auctore, qui plurimis voluminibus hanc partem diligentissime comprehendit. Gorgias quoque et Sostratus et Heron et Apollonii duo et Ammonius Alexandrinus, multique alii celebres viri, singuli quaedam repererunt. Ac Romae quoque non mediocres professores, maximeque nuper Tryphon pater, et Euelpistus, et, ut ex scriptis eius intelligi potest, horum eruditissimus Meges, quibusdam in melius mutatis aliquantum ei disciplinae adiecerunt. Esse autem chirurgus debet adolescens, aut certe adolescentiae propior; manu strenua, stabili, nec umquam intremiscente, eaque non minus sinistra, quam dextra promptus; acie oculorum acri claraque; animo intrepidus, misericors sic, ut sanari velit eum, quem accepit, non ut clamore eius motus vel magis, quam res desiderat, properet, vel minus, quam necesse est, secet; sed perinde faciat omnia, ac si nullus ex vagitibus alterius affectus oriatur. Potest autem requiri, quid huic parti proprie vindicandum sit: quia vulnerum quoque ulcerumque multorum curationes, quas alibi exsecutus sum, chirurgi sibi vindicant. Ego eumdem quidem hominem posse omnia ista praestare concipio: atque ubi se diviserunt, eum laudo, qui quamplurimum percipit. Ipse autem huic parti ea reliqui, in quibus vulnus facit medicus, non accipit; et in quibus vulneribus ulceribusque plus profici manu, quam medicamento, credo: tum quidquid ad ossa pertinet. Quae deinceps exsequi aggrediar; dilatisque in aliud volumen ossibus, in hoc cetera explicabo; praepositisque iis, quae in qualibet parte corporis fiunt, ad ea, quae proprias sedes habent transibo.

De Medic., VII, Praef.

A. PERSIUS FLACCUS, 34-62 A. D.

352. THE COMMONPLACE MAN DOES NOT APPRECIATE PHILOSOPHY.

Discite, o miseri, et causas cognoscite rerum!
Quid sumus, et quidnam victuri gignimur? ordo
Quis datus, aut metae quam mollis flexus, et unde?
Quis modus argento? quid fas optare? quid asper
Utile numus habet? Patriae carisque propinquis
Quantum elargiri deceat, quem te deus esse
Iussit, et humana qua parte locatus es in re,
Disce, neque invideas, quod multa fidelia putet
In locuplete penu, defensis pinguibus Umbris,
Et piper, et pernae, Marsi monumenta clientis,
Maenaque quod prima nondum defecerit orca.

Hic aliquis de gente hircosa centurionum
Dicat: Quod satis est, sapio mihi: non ego curo
Esse, quod Arcesilas aerumnosique Solones,
Obstipo capite, et figentes lumine terram,
Murmura cum secum et rabiosa silentia rodunt.
Atque exporrecto trutinantur verba labello
Aegroti veteris meditantes somnia: gigni
De nihilo nihil, in nihilum nil posse reverti.'

Hoc est, quod palles? cur quis non prandeat, hoc est?
His populus ridet: multumque torosa iuventus
Ingeminat tremulos naso crispante cachinnos.

Sat., iii, 66-87.

353. THE TYRANNY OF AMBITION.

Mane piger stertis.

Surge,' inquit avaritia: 'eia

Surge!' Negas. Instat, 'surge!' inquit. Non queo.' 'Surge!' 'Et quid agam?' 'Rogitas? en saperdam advehe Ponto, Castoreum, stuppas, ebenum, 'tus, lubrica Coa.

Tolle recens primus piper e sitiente camelo.

Verte aliquid, iura.' 'Sed Iuppiter audiet.' 'Eheu,

Baro, regustatum digito terebrare salinum
Contentus perages, si vivere cum love tendis.'
Iam pueris pellem succinctus et oenophorum aptas:
'Ocius ad navem!' Nihil obstat, quin trabe vasta
Aegaeum rapias, nisi sollers luxuria ante

6

Seductum moneat: Quo deinde insane ruis? quo?
Quid tibi vis? Calido sub pectore mascula bilis
Intumuit, quam non exstinxerit urna cicutae.
Tun' mare transilias? tibi, torta cannabe fulto,
Cena sit in transtro? Veientanumque rubellum
Exhalet, vapida laesum pice, sessilis obba?
Quid petis? ut nummi, quos hic quincunce modesto
Nutrieras, pergant avidos sudare deunces?
Indulge genio: carpamus dulcia: nostrum est,
Quod vivis cinis et manes et fabula fies;

Vive memor leti: fugit hora: hoc, quod loquor, inde est.'
En quid agis? Duplici in diversum scinderis hamo.
Hunccine, an hunc sequeris? Subeas alternus oportet
Ancipiti obsequio dominos, alternus oberres.
Nec tu, cum obstiteris semel, instantique negaris
Parere imperio: 'rupi iam vincula!' dicas.
Nam et luctata canis nodum abripit: attamen illi,
Cum fugit, a collo trahitur pars longa catenae.

V,

132-160.

354. CHARITY BEGINS AT HOME.

Messe tenus propria vive, et granaria, fas est,

Emole. Quid metuas?—Occa; en seges altera in herba est.

At vocat officium: trabe rupta Bruttia saxa

Prendit amicus inops; remque omnem surdaque vota
Condidit Ionio: iacet ipse in litore, et una

Ingentes de puppe dei, iamque obvia mergis
Costa ratis lacerae. - Nunc et de cespite vivo
Frange aliquid: largire inopi, ne pictus oberret

[merged small][ocr errors][merged small]

Negliget iratus, quod rem curtaveris: urnae

Ossa inodora dabit, seu spirent cinnama surdum,
Seu ceraso peccent casiae, nescire paratus.

'Tune bona incolumis minuas?'- Sed Bestius urget
Doctores Graios: 'Ita fit, postquam sapere urbi

Cum pipere et palmis venit nostrum hoc maris expers:
Faenisecae crasso vitiarunt unguine pultes.'-
Haec cinere ulterior metuas?

vi, 25-41.

L. ANNAEUS SENECA, CIRC. 3 B. C.-65 A.D.

355. ARGUMENTS SHOWING THAT EXILE IS NOT AN EVIL.

'Carere patria, intolerabile est.' Aspice agedum hanc frequentiam, cui vix urbis immensae tecta sufficiunt. Maxima pars illius turbae patria caret: ex municipiis et coloniis suis, ex toto denique orbe terrarum confluxerunt. Alios adducit ambitio, alios necessitas officii publici, alios imposita legatio, alios luxuria, opulentum et opportunum vitiis locum quaerens: alios liberalium studiorum cupiditas, alios spectacula: quosdam traxit amicitia, quosdam industria, latam ostendendae virtuti nacta materiam: quidam venalem formam attulerunt, quidam venalem eloquentiam. Nullum non hominum genus concurrit in urbem, et virtutibus et vitiis magna pretia ponentem. Iube omnes istos ad nomen citari, et, unde domo quisque sit, quaere: videbis maiorem partem esse, quae relictis sedibus suis, venerit in maximam quidem ac pulcherrimam urbem, non tamen suam. Deinde ab hac civitate discede, quae velut communis patria potest dici: omnes urbes circumi: nulla non magnam partem peregrinae multitudinis habet. Nunc transi ab iis, quarum amoena positio et opportunitas regionis plures allicit: deserta loca, et asperrimas insulas, Sciathum et Seriphum, Gyarum et Corsicam pete: nullum invenies exsilium, in quo non aliquis animi causa moretur.

Ad Helv. De Consol., vi, 2-4.

« PreviousContinue »