Page images
PDF
EPUB

Graeci quidem in alio genere linguae obtinuerint. Togatis excellit Afranius, utinamque non inquinasset argumenta puerorum foedis amoribus, mores suos fassus.

X, i, 97-100.

414. A COMPARISON OF CICERO WITH DEMOSTHENES.

Ciceronem cuicunque eorum fortiter opposuerim. Nec ignoro, quantam mihi concitem pugnam, cum praesertim non sit id propositi, ut eum Demostheni comparem hoc tempore: neque enim attinet, cum Demosthenem imprimis legendum, vel ediscendum potius putem. Quorum ego virtutes plerasque arbitror similes, consilium, ordinem dividendi, praeparandi, probandi rationem, denique, quae sunt inventionis. In eloquendo est aliqua diversitas densior ille, hic copiosior; ille concludit astrictius, hic latius; pugnat ille acumine semper, hic frequenter et pondere; illi nihil detrahi potest, huic nihil adici; curae plus in illo, in hoc naturae. Salibus certe, et commiseratione, qui duo plurimum affectus valent, vincimus. Et fortasse epilogos illi mos civitatis abstulerit: sed et nobis illa, quae Attici mirantur, diversa Latini sermonis ratio minus permiserit. In epistolis quidem, quanquam sunt utriusque, dialogisve, quibus nihil ille, nulla contentio est. Cedendum vero in hoc quidem, quod ille et prior fuit, et ex magna parte Ciceronem, quantus est, fecit. Nam mihi videtur M. Tullius, cum se totum ad imitationem Graecorum contulisset, effinxisse vim Demosthenis, copiam Platonis, iucunditatem Isocratis. Nec vero quod in quoque optimum fuit, studio consecutus est tantum, sed plurimas, vel potius omnes ex se ipso virtutes extulit immortalis ingenii beatissima ubertate. Non enim pluvias,' ut ait Pindarus, aquas colligit; sed vivo gurgite exundat,' dono quodam providentiae genitus, in quo totas vires suas eloquentia experiretur. Nam quis docere diligentius, movere vehementius potest? Cui tanta unquam iucunditas affuit? Ipsa illa, quae extorquet, impetrare eum credas, et, cum transversum vi sua iudicem ferat, tamen ille non rapi videatur, sed sequi. Iam in omnibus, quae dicit, tanta auctoritas inest, ut dissentire pudeat: nec advocati studium, sed testis aut iudicis afferat fidem; cum interim haec omnia, quae vix singula quisquam intentissima cura consequi posset, fluunt

1

[ocr errors]

illaborata, et illa, qua nihil pulchrius auditu est, oratio prae se fert tamen felicissimam facilitatem. Quare non immerito ab hominibus aetatis suae regnare in iudiciis' dictus est: apud posteros vero id consecutus, ut Cicero iam non hominis nomen, sed eloquentiae habeatur. Hunc igitur spectemus: hoc propositum nobis sit exemplum: ille se profecisse sciat, cui Cicero valde placebit.

X, i, 105-112.

415. POWER OF MEMORY IN AN ORATOR.

'Memoriam' quidam naturae modo esse munus existimaverunt, estque in ea non dubie plurimum; sed ipsa excolendo, sicut alia omnia, augetur: et totus, de quo diximus adhuc, inanis est labor, nisi ceterae partes hoc velut spiritu continentur. Nam et omnis disciplina memoria constat, frustraque docemur, si quicquid audimus, praeterfluat: et exemplorum, legum, responsorum, dictorum denique factorumque velut quasdam copias, quibus abundare, quasque in promptu semper habere debet orator, eadem illa vis repraesentat. Neque immerito 'thesaurus' hic 'eloquentiae' dicitur. Sed non firme tantum continere, verum etiam citum percipere multa acturos oportet, nec quae scripseris modo iterata lectione complecti, sed in cogitatis quoque rerum ac verborum contextum sequi: et, quae sint ab adversa parte dicta, meminisse: nec utique eo, quo dicta sunt ordine, refutare, sed opportunis locis ponere. Quid? extemporalis oratio nec alio mihi videtur mentis vigore constare. Nam dum alia dicimus, quae dicturi sumus, intuenda sunt. Ita cum semper cogitatio ultra id, quod est, longius quaerit, quicquid interim reperit, quodammodo apud memoriam deponit: quod illa, quasi media quaedam manus, acceptum ab inventione tradit elocutioni.

[ocr errors][merged small]

SEX. JULIUS FRONTINUS, CIRC. 40-100 A. D.

416. EXAMPLES OF DISPELLING THE FEAR ARISING FROM UNLUCKY OMENS.

Scipio, ex Italia in Africam transportato exercitu, cum egrediens navem prolapsus esset, et ob hoc adtonitos milites cerneret, id, quod trepidationem adferebat, constantia et magnitudine animi, in hortationem convertit: Et ludite, inquit, milites, Africam obpressi.

C. Caesar, cum forte conscendens navem lapsus esset, Teneo te, terra mater, inquit: qua interpretatione effecit, ut repetiturus illas, a quibus proficiscebatur, terras videretur.

T. Sempronius Gracchus Cos., acie adversus Picentes directa, cum subitus terrae motus utrasque partes confudisset, exhortatione confirmavit suos, et inpulit, ut consternatum superstitione invaderent hostem, adortusque devicit.

Sertorius, cum equitum scuta extrinsecus, equorumque pectora cruenta subito prodigio adparuissent, victoriam portendi interpretatus est, quoniam illae partes solerent hostili cruore respergi.

Epaminondas Thebanus, contristatis militibus, quod ex hasta eius ornamentum, infulae more dependens, ventus ablatum in sepulcrum Lacedaemonii cuiusdam depulerat : Nolite, inquit, milites, trepidare; Lacedaemoniis significatur interitus. Sepulcra enim funeribus ornantur.

Idem, cum fax de caelo nocte delapsa, eos, qui adverterunt, terruisset: Lumen, inquit, hoc numina ostendunt.

C. Sulpicius Gallus defectum lunae inminentem, ne pro ostento exciperent milites, praedixit futurum, additis rationibus causisque defectionis.

Timotheus Atheniensis, adversus Corcyraeos navali proelio decertaturus, gubernatori suo, qui proficiscenti iam classi signum receptui coeperat dare, quia ex remigibus quemdam sternutantem audierat, Miraris, inquit, ex tot millibus unum perfrixisse?

Chabrias Atheniensis classe dimicaturus, excusso ante navem ipsius fulmine, exterritis per tale prodigium militibus nunc,

inquit, potissimum ineunda pugna est, cum deorum maximus Iuppiter adesse numen suum classi nostrae ostendit.

Strat., I, xii.

417. SCOPE OF THE WORK ON THE AQUEDUCTS OF ROME.

Cum omnis res ab imperatore delegata intentiorem exigat curam; et me, seu naturalis sollicitudo, seu fides sedula non ad diligentiam modo, verum ad amorem quoque commissae rei instigent; sitque mihi nunc ab Nerva Augusto, nescio diligentiore, an amantiore reipublicae imperatore, aquarum iniunctum officium, tum ad usum, tum ad salubritatem, atque etiam ad securitatem urbis pertinens, administratum per principes semper civitatis nostrae viros; primum ac potissimum existimo, sicut in caeteris negotiis institueram, nosse quod suscepi. Ac, ne quid ad totius rei pertinens notitiam praetermisisse videar, nomina primum aquarum, quae in urbem Romam influunt ponam; tum per quos quaeque earum, et quibus consulibus, et quoto post urbem conditam anno, perducta sit; deinde quibus ex locis, et a quoto milliario duci coepisset; quantum subterraneo rivo, quantum substructione, quantum opere arcuato; postea altitudinem cuiusque, modulorumque rationem, et ab illis erogationes; quantum extra urbem, quantum intra unicuique regioni, pro suo modo, unaquaeque aquarum serviat; quot castella publica, privataque sint, et ex his quantum publicis operibus, quantum muneribus (ita enim cultiores appellantur); quantum lacubus; quantum nomine Caesaris; quantum privatorum usui beneficio principis detur; quod ius tuendarum sit earum; quae id sanciant poenae ex lege, senatusconsultis et mandatis principum irrogatae. De Aq., Praef. i, iii.

418. DESCRIPTION OF AN Aqueduct.

Aqua Appia. M. Valerio Maximo, P. Decio Mure Coss., anno post initium Samnitici belli XXXI, aqua Appia inducta est ab Appio Claudio Crasso censore, cui postea Caeco fuit cognomen, qui et viam Appiam, a porta Capena usque ad urbem Capuam, muniendam curavit. Collegam habuit C. Plautium,

cui ob inquisitas eius aquae venas Venocis cognomen datum est. Sed quia is intra annum et sex menses, deceptus a collega tanquam id idem facturo, abdicavit se censura, nomen aquae ad Appii tantum honorem pertinuit: qui multis tergiversationibus extraxisse censuram traditur, donec et viam, et huius aqueductum consummaret. Concipitur Appia in agro Lucullano, via Praenestina, inter milliarium VII et VIII, diverticulo sinistrorsus passuum DCCLXXX. Ductus eius habet longitudinem a capite usque ad Salinas, qui locus est ad portam Trigeminam, passuum XI millium CLXXXX; sub terram passuum XI millium CXXX; supra terram substructione, et arcuatione proxime ad portam Capenam passuum LX. . . . Incipit distribui Appia sub Publicii clivo ad portam Trigeminam, qui locus appellatur Salinae.

...

De Aq., v.

M. VALERIUS MARTIALIS, 42-102 A. D.

[ocr errors]

419. A LAP-DOG.

Issa est passere nequior Catulli.
Issa est purior osculo columbae.

Issa est blandior omnibus puellis.

Issa est carior Indicis lapillis.

Issa est deliciae catella Publi.
Hanc tu, si queritur, loqui putabis.
Sentit tristitiamque gaudiumque.
Collo nixa cubat, capitque somnos,
Ut suspiria nulla sentiantur.
Castae tantus inest pudor catellae:
Ignorat Venerem: nec invenimus
Dignum tam tenera virum puella.
Hanc ne lux rapiat suprema totam,
Picta Publius exprimit tabella,
In qua tam similem videbis Issam,
Ut sit tam similis sibi nec ipsa.

« PreviousContinue »