Page images
PDF
EPUB

principes etiam, qui malos faciunt. Meministi, quae optare nobiscum, quae sis queri solitus. Nam privato iudicio principem geris, meliorem immo te praestas, quam tibi alium precabare. Itaque sic imbuti sumus, ut, quibus erat summa votorum melior pessimo princeps, iam non possimus nisi optimum ferre. Nemo est ergo tam tui, tam ignarus sui, ut locum istum post te concupiscat. Facilius est, ut esse aliquis successor tuus possit, quam ut velit. Quis enim curae tuae molem sponte subeat? quis comparari tibi non reformidet? Expertus et ipse es, quam sit onerosum succedere bono principi, et afferebas excusationem adoptanti. An prona parvaque sunt ad aemulandum, quod nemo incolumitatem turpitudine rependit? Salva est omnibus vita, et dignitas vitae: nec iam consideratus ac sapiens, qui aetatem in tenebris agit. Eadem quippe sub principe virtutibus praemia, quae in libertate: nec benefactis tantum ex conscientia merces. Amas constantiam civium, rectosque ac vividos animos non, ut alii, contundis ac deprimis sed foves et attollis. Prodest bonos esse, cum sit satis abundeque, si non nocet: his honores, his sacerdotia, his provincias offers: hi amicitia tua, hi iudicio florent. Acuuntur isto integritatis et industriae pretio similes, dissimiles alliciuntur: nam praemia bonorum malorumque bonos ac malos faciunt. Pauci adeo ingenio valent, ut non turpe honestumque, prout bene ac secus cessit, expetant fugiantve; ceteri, ubi laboris inertiae, vigilantiae somno, frugalitatis luxuriae merces datur, eadem ista, quibus alios artibus assecutos vident, consectantur: qualesque sunt illi, tales esse et videri volunt; et dum volunt, fiunt.

Pan., 44.

468. PLINY CONSULTS TRAJAN ABOUT THE CHRISTIANS.

Sollemne est mihi, domine, omnia, de quibus dubito, ad te referre. Quis enim potest melius vel cunctationem meam regere, vel igno tiam instruere? Cognitionibus de Christianis interfui nunquam: ideo nescio, quid et quatenus aut puniri soleat, aut quaeri. Nec mediocriter haesitavi, sitne aliquod discrimen aetatum, an quamlibet teneri nihil a robustioribus differant: deturne poenitentiae venia, an ei, qui omnino Christianus fuit, desisse non prosit: nomen ipsum, etiamsi flagitiis careat, an

flagitia cohaerentia nomini puniantur. Interim in iis, qui ad me tanquam Christiani deferebantur, hunc sum secutus modum. Interrogavi ipsos, an essent Christiani?' Confitentes iterum ac tertio interrogavi, supplicium minatus: perseverantes duci iussi. Neque enim dubitabam, qualecunque esset, quod faterentur, pervicaciam certe, et inflexibilem obstinationem debere puniri. Fuerunt alii similis amentiae: quos, quia cives Romani erant, annotavi in urbem remittendos, Mox ipso tractatu, ut fieri solet, diffundente se crimine, plures species inciderunt. Propositus est libellus sine auctore, multorum nomina continens, qui negarent se esse Christianos, aut fuisse. Cum praeeunte

me, deos appellarent, et imagini tuae, quam propter hoc iusseram cum simulacris numinum afferri, ture ac vino supplicarent, praeterea maledicerent Christo; quorum nihil cogi posse dicuntur, qui sunt revera Christiani: ego dimittendos putavi. Alii ab indice nominati, esse se Christianos dixerunt, et mox negaverunt: fuisse quidem, sed desisse, quidam ante triennium, quidam ante plures annos, non nemo etiam ante viginti quoque. Omnes et imaginem tuam, deorumque simulacra venerati sunt: ii et Christo maledixerunt. Affirmabant autem, hanc fuisse summam vel culpae suae, vel erroris, quod essent soliti stato die ante lucem convenire, carmenque Christo, quasi deo, dicere secum invicem, seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta, ne latrocinia, ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnegarent: quibus peractis morem sibi discedendi fuisse, rursusque coeundi ad capiendum cibum, promiscuum tamen, et innoxium: quod ipsum facere desisse post edictum meum, quo secundum mandata tua hetaerias esse vetueram. Quo magis necessarium credidi, ex duabus ancillis, quae ministrae dicebantur, quid esset veri et per tormenta quaerere. Sed nihil aliud inveni, quam superstitionem pravam et immodicam, ideoque, dilata cognitione, ad consulendum te decurri. Visa est enim mihi res digna consultatione, maxime propter periclitantium numerum. Multi enim omnis aetatis, omnis ordinis, utriusque sexus etiam, vocantur in periculum, et vocabuntur. Neque enim civitates tantum, sed vicos etiam atque agros superstitionis istius contagio pervagata est: quae videtur sisti et corrigi posse. Certe satis constat prope iam desolata templa coepisse celebrari, et sacra sollemnia diu

intermissa repeti: passimque venire victimas, quarum adhuc rarissimus emptor inveniebatur. Ex quo facile est opinari, quae turba hominum emendari possit, si sit poenitentiae locus.

Ep., Trai., (X.) xevi.

TRAJANUS IMPERATOR.

469. ANSWER TO PLINY'S INQUIRIES CONCERNING THE CHRISTIANS. (112 A. D.)

Actum, quem debuisti, mi Secunde, in excutiendis causis eorum, qui Christiani ad te delati fuerant, secutus es. Neque enim in universum aliquid, quod quasi certam formam habeat, constitui potest. Conquirendi non sunt: si deferantur et arguantur, puniendi sunt, ita tamen, ut, qui negaverit se Christianum esse, idque re ipsa manifestum fecerit, id est, supplicando diis nostris, quamvis suspectus in praeteritum fuerit, veniam ex paenitentia impetret. Sine auctore vero propositi libelli, in nullo crimine locum habere debent. Nam et pessimi exempli, nec nostri saeculi est.

In Plin. Ep., Trai., (X.) xcvii.

FLORUS, FL. CIRC. 120 A. D.

470. THE WAR WITH PORSENA.

Pulsis ex urbi regibus, prima pro libertate arma corripuit. Nam Porsena, rex Etruscorum, ingentibus copiis aderat, et Tarquinios nu reducebat. Hunc tamen, quamvis et armis et fame urgeret, occupatoque Ianiculo ipsis urbis faucibus incubaret, sustinuit, repulit, novissime etiam tanta admiratione perculit, ut superior ultro cum paene victis amicitiae foedera feriret. Tunc illa Romana prodigia atque miracula, Horatius, Mucius, Cloelia; qui nisi in annalibus forent, hodie fabulae viderentur.

Quippe Horatius Cocles postquam hostes undique instantes solus summovere non poterat, ponte reciso transnatat Tiberim, nec arma dimittit. Mucius Scaevola regem per insidias in castris ipsius aggreditur: sed ubi frustrato circa purpuratum eius ictu tenetur, ardentibus focis inicit manum, terroremque geminat dolo. Ut scias,' inquit, 'quem virum effugeris, idem trecenti iuravimus;' cum interim, immane dictu, hic interritus, ille trepidaret, tanquam manus regis arderet. Sic quidem viri. Sed ne

quis sexus a laude cessaret, ecce et virginum virtus. Una ex obsidibus regi data, elapsa custodiam, Cloelia, per patrium flumen equitabat. Et rex quidem tot tantisque virtutum territus monstris valere liberosque esse iussit. Tarquinii tamdiu dimicaverunt, donec Aruntem filium regis manu sua Brutus occidit, superque ipsum mutuo vulnere expiravit: plane quasi adulterum ad inferos usque sequeretur.

Epit. Rer. Rom., I, x.

471. THE TRIBUNICIAN POWER WAS THE CAUSE OF CIVIL DISSENSIONS.

Seditionum omnium causas tribunicia potestas excitavit: quae specie quidem plebis tuendae, cuius in auxilium comparata est, re autem dominationem sibi acquirens, studium populi ac favorem agrariis, frumentariis, iudiciariis legibus aucupabatur. Inerat omnibus species aequitatis. Quid enim tam iustum, quam recipere plebem ius suum a patribus, ne populus, gentium victor, orbisque possessor, extorris aris ac focis ageret? Quid tam aequum, quam inopem populum vivere ex aerario suo? Quid ad ius libertatis aequandae magis efficax, quam ut, senatu regente provincias, ordinis equestris auctoritas saltem iudiciorum regno niteretur? Sed haec ipsa in perniciem redibant, et misera respublica in exitium suum merces erat. Nam et a senatu in equitem translata iudiciorum potestas vectigalia, id est, imperii patrimonium supprimebat, et emptio frumenti, ipsos ripublicae nervos, exhauriebat aerarium. Reduci plebs in agros unde poterat sine possidentium eversione, qui ipsi pars populi erant, et tamen relictas sibi a maioribus sedes aetate, quasi iure haereditario, possidebant?

Epit. Rer. Rom., II, i, (III, xiii.)

C. SUETONIUS TRANQUILLUS, 75-160 A. D.

472. HISTORICAL AND OTHER WRITINGS OF JULIUS CAESAR.

Reliquerunt rerum suarum commentarios, Gallici civilisque belli Pompeiani. Nam Alexandrini Africique et Hispaniensis incertus auctor est. Alii Oppium putant, alii Hirtium: qui etiam Gallici belli novissimum imperfectumque librum suppleverit. De commentariis Cicero in eodem libro sic refert: 'Commentarios scripsit, valde quidem probandos: nudi sunt, recti et venusti, omni ornatu orationis tanquam veste detracta: sed dum voluit, alios habere parata, unde sumerent, qui vellent scribere historiam, ineptis gratum fortasse fecit, qui illa volent calamistris inurere, sanos quidem homines a scribendo deterruit.' De iisdem commentariis Hirtius ita praedicat: 'Adeo probantur omnium iudicio, ut praerepta, non praebita, facultas scriptoribus videatur. Cuius tamen rei maior nostra, quam reliquorum, est admiratio. Ceteri enim, quam bene atque emendate, nos etiam, quam facile atque celeriter eos perscripserit, scimus.' Pollio Asinius parum diligenter parumque integra veritate compositos putat, cum Caesar pleraque, et quae per alios erant gesta, temere crediderit, et, quae per se, vel consulto vel etiam memoria lapsus, perperam ediderit: existimatque rescripturum et correcturum fuisse. Reliquit et 'de Analogia,' libros duos, et 'Anticatones' totidem, ac praeterea poema, quod inscribitur 'Iter.' Quorum librorum primos in transitu Alpium, cum ex citeriore Gallia, conventibus peractis, ad exercitum rediret ; sequentes sub tempus Mundensis proelii fecit; novissimum, dum ab urbe in Hispaniam ulteriorem quarto et vicesimo die pervenit. 'Epistolae' quoque eius ad senatum' exstant, quas primus videtur ad paginas et formam memorialis libelli convertisse, cum antea consules et duces nonnisi transversa charta mitterent scriptas. Exstant et ad Ciceronem,' item ad familiares' domesticis de rebus: in quibus si qua occultius perferenda erant, per notas scripsit, id est, sic structo literarum ordine, ut nullum verbum effici posset: quae si quis investigare et persequi velit, quartam elementorum litteram, id est, 'd' pro 'a' et perinde

« PreviousContinue »