Page images
PDF
EPUB

graviorem armis peditem, quod virium, quod roboris erat; in cornibus circumfudit decem milia equitum, et ab cornibus in utramque partem divisos elephantos statuit. Consul effuse sequentis equites, cum ab re5 sistentibus subito Numidis incauti exciperentur, signo receptui dato revocatos circumdedit peditibus. Duodeviginti milia Romana erant, socium nominis Latini viginti, auxilia praeterea Cenomanorum; ea sola in fide manserat Gallica gens. Iis copiis concursum est. Proelium 10 2 Baliaribus ortum est; quibus cum maiore robore legiones obsisterent, diducta propere in cornua levis armatura est; quae res effecit, ut equitatus Romanus extemplo urgeretur. Nam cum vix iam per se resisterent decem milibus equitum quattuor milia et fessi 15 integris plerisque, obruti sunt insuper velut nube iaculorum a Baliaribus coniecta. Ad hoc elephanti eminentes ab extremis cornibus, equis maxime non visu modo sed odore insolito territis, fugam late faciebant. Pedestris pugna par animis magis quam viribus erat, 29 quas recentis Poenus paulo ante curatis corporibus in proelium adtulerat; contra ieiuna fessaque corpora Romanis et rigentia gelu torpebant. Restitissent tamen animis, si cum pedite solum foret pugnatum; sed et Baliares pulso equite iaculabantur in latera, et elephanti iam in mediam peditum aciem sese tulerant, et Mago Numidaeque, simul latebras eorum inprovida praeterlata acies est, exorti ab tergo ingentem tumultum ac terrorem fecere. Tamen in tot circumstantibus malis mansit aliquamdiu inmota acies, maxime praeter spem omnium 30 adversus elephantos. Eos velites ad id ipsum locati verutis coniectis et avertere et insecuti aversos sub caudis, qua maxume molli cute vulnera accipiunt, fodiebant.

25

Part of the Romans retreat to Placentia.

The remnant fol

low at night from their camp.

LVI. Trepidantisque et prope iam in suos consterna'tos e media acie in extremam ad sinistrum cornu adversus Gallos auxiliares agi iussit Hannibal. Ibi extemplo haud dubiam fecere fugam, quo novus terror additus Romanis, ut fusa auxilia sua viderunt. Itaque cum 5 iam in orbem pugnarent, decem milia ferme hominum, cum alibi evadere nequissent, media Afrorum acie, qua Gallicis auxiliis firmata erat, cum ingenti caede hostium perrupere, et, cum neque in castra reditus esset flumine interclusis, neque prae imbri satis decernere possent, ro qua suis opem ferrent, Placentiam recto itinere perrexere. Plures deinde in omnes partes eruptiones factae; et qui flumen petiere aut gurgitibus absumpti sunt aut inter cunctationem ingrediendi ab hostibus oppressi; qui passim per agros fuga sparsi erant, alii vestigia ceden- 15 tis sequentes agminis Placentiam contendere; aliis timor hostium audaciam ingrediendi flumen fecit, transgressique in castra pervenerunt. Imber nive mixtus et intoleranda vis frigoris et homines multos et iumenta et elephantos prope omnis absumpsit. Finis insequendi hostis Poenis 20 flumen Trebia fuit, et ita torpentes gelu in castra rediere, ut vix laetitiam victoriae sentirent. Itaque nocte insequenti, cum praesidium castrorum et quod relicum ex fuga sauciorum ex magna parte militum erat ratibus Trebiam traicerent, aut nihil sensere obstrepente pluvia 25 aut, quia iam moveri nequibant prae lassitudine ac vulneribus, sentire sese dissimularunt, quietisque Poenis tacito agmine ab Scipione consule exercitus Placentiam est perductus, inde Pado traiecto Cremonam, ne duorum exercituum hibernis una colonia premeretur.

30

Alarm at Rome. The new consuls.

Hannibal, repulsed

from Placentia, captures Victumulae.

LVII. Romam tantus terror ex hac clade perlatus est, ut iam ad urbem Romanam crederent infestis signis hostem venturum, nec quicquam spei aut auxilii esse, quo portis moenibusque vim arcerent; uno con5 sule ad Ticinum victo, alterum ex Sicilia revocatum; duobus consulibus, duobus consularibus exercitibus victis, quos alios duces, quas alias legiones esse, quae arcessantur? Ita territis Sempronius consul advenit. Ingenti periculo per effusos passim ad praedandum hostium To equites audacia magis quam consilio aut spe fallendi resistendive, si non falleret, transgressus, id, quod unum maxime in praesentia desiderabatur, comitiis consularibus habitis, in hiberna rediit. Creati consules Cn. Servilius et C. Flaminius iterum.

15 Ceterum ne hiberna quidem Romanis quieta erant, vagantibus passim Numidis equitibus et, ut quaeque iis inpeditiora erant, Celtiberis Lusitanisque. Omnes igitur undique clausi commeatus erant, nisi quos Pado naves subveherent. Emporium prope Placentiam fuit et opere 20 magno munitum et valido firmatum praesidio. Eius castelli oppugnandi spe cum equitibus ac levi armatura profectus Hannibal, cum plurimum in celando incepto ad effectum spei habuisset, nocte adortus non fefellit vigiles. Tantus repente clamor est sublatus, ut Placen25 tiae quoque audiretur. Itaque sub lucem cum equitatu consul aderat iussis quadrato agmine legionibus sequi. Equestre interim proelium commissum, in quo, quia saucius Hannibal pugna excessit, pavore hostibus iniecto defensum egregie praesidium est. Paucorum inde die30 rum quiete sumpta et vixdum satis percurato vulnere ad Victumulas oppugnandas ire pergit. Id emporium Romanis Gallico bello fuerat; munitum inde locum

frequentaverant adcolae mixti undique ex finitimis populis, et tum terror populationum eo plerosque ex agris conpulerat. Huius generis multitudo, fama inpigre defensi ad Placentiam praesidii accensa, armis arreptis obviam Hannibali procedit. Magis agmina quam acies 5 in via concurrerunt, et, cum ex altera parte nihil praeter inconditam turbam esset, in altera et dux militi et miles duci fidens, ad triginta quinque milia hominum a paucis fusa. Postero die deditione facta praesidium intra moenia accepere; iussique arma tradere ΤΟ cum dicto paruissent, signum repente victoribus datur, ut tamquam vi captam urbem diriperent. Neque ulla, quae in tali re memorabilis scribentibus videri solet, praetermissa clades est: adeo omne libidinis crudelitatisque et inhumanae superbiae editum in miseros exem- 15 plum est. Hae fuere hibernae expeditiones Hannibalis.

Hannibal's attempt to cross the Apennines is defeated by tempest and cold.

LVIII. Haud longi inde temporis, dum intolerabilia frigora erant, quies militi data est, et ad prima ac dubia. signa veris profectus ex hibernis in Etruriam ducit, eam quoque gentem, sicut Gallos Liguresque, aut vi 20 aut voluntate adiuncturus. Transeuntem Apenninum adeo atrox adorta tempestas est, ut Alpium prope foeditatem superaverit. Vento mixtus imber cum ferretur in ipsa ora, primo, quia aut arma omittenda erant aut contra enitentes vertice intorti adfligebantur, constitere; 25 dein, cum iam spiritum includeret nec reciprocare animam sineret, aversi a vento parumper consedere. Tum vero ingenti sono caelum strepere et inter horrendos fragores micare ignes; capti auribus et oculis metu omnes torpere; tandem effuso imbre, cum eo magis 30 accensa vis venti esset, ipso illo, quo deprensi erant, loco castra ponere necessarium visum est. Id vero

5

Et

laboris velut de integro initium fuit; nam nec explicare quicquam nec statuere poterant, nec quod statutum esset manebat, omnia perscindente vento et rapiente. mox aqua levata vento, cum super gelida montium iuga concreta esset, tantum nivosae grandinis deiecit, ut omnibus omissis procumberent homines tegminibus suis magis obruti quam tecti. Tantaque vis frigoris insecuta est, ut ex illa miserabili hominum iumentorumque strage cum se quisque attollere ac levare vellet, To diu nequiret, quia torpentibus rigore nervis vix flectere artus poterant. Deinde, ut tandem agitando sese movere ac recipere animos et raris locis ignis fieri est coeptus, ad alienam opem quisque inops tendere. Biduum eo loco velut obsessi mansere. Multi homines, multa iumenta, elephanti quoque ex iis, qui proelio ad Trebiam facto superfuerant, septem absumpti.

15

An indecisive battle with Sempronius.

LIX. Degressus Apennino retro ad Placentiam castra movit, et ad decem milia progressus consedit. · Postero die duodecim milia peditum, quinque equitum adversus 20 hostem ducit. Nec Sempronius consul- iam enim redierat ab Roma detrectavit certamen : die atque eo tria milia passuum inter bina castra fuere. Postero die ingentibus animis vario eventu pugnatum est. Primo concursu adeo res Romana superior fuit, ut non acie 25 vincerent solum, sed pulsos hostes in castra persequerentur, mox castra quoque oppugnarent. Hannibal paucis propugnatoribus in vallo portisque positis ceteros confertos in media castra recepit, intentosque signum ad erumpendum expectare iubet. Iam nona ferme diei 30 hora erat, cum Romanus nequiquam fatigato milite, postquam nulla spes erat potiundi castris, signum receptui dedit. Quod ubi Hannibal accepit laxatamque pugnam et recessum recessum a castris vidit, extemplo equitibus

« PreviousContinue »