Page images
PDF
EPUB

nas viris ac parentibus et ante omnes Romulo ipsi

[ocr errors]

fecit. Itaque, cum populum in curias triginta divideret, nomina earum curiis inposuit. Id non traditur, cum

haud dubie aliquanto numerus maior hoc mulierum fu5 erit, aetate an dignitatibus suis virorumve an sorte lectae sint, quae nomina curiis darent. Eodem tempore et centuriae tres equitum conscriptae sunt: Ramnenses ab Romulo, ab T. Tatio Titienses appellati; Lucerum nominis et originis causa incerta est. Inde non modo 10 commune sed concors etiam regnum duobus regibus fuit.

Tatius is slain by the Laurentians, and Romulus reigns alone. The Romans attack and capture Fidenae.

XIV. Post aliquot annos propinqui regis Tatii legatos Laurentium pulsant, cumque Laurentes iure gentium agerent, apud Tatium gratia suorum et preces plus po15 terant. Igitur illorum poenam in se vertit: nam Lavini, cum ad sollemne sacrificium eo venisset, concursu facto interficitur. Eam rem minus aegre quam dignum erat tulisse Romulum ferunt, seu ob infidam societatem regni, seu quia haud iniuria caeṣum credebat. Itaque 20 bello quidem abstinuit: ut tamen expiarentur legatorum iniuriae regisque caedes, foedus inter Romam Laviniumque urbes renovatum est.

Et cum his quidem insperata pax erat: aliud multo propius atque in ipsis prope portis bellum ortum. Fide25 nates nimis vicinas prope se convalescere opes rati, priusquam tantum roboris esset, quantum futurum apparebat, occupant bellum facere. Iuventute armata immissa vastatur agri quod inter urbem ac Fidenas est. Inde ad laevam versi, quia dextra Tiberis arcebat, cum 30 magna trepidatione agrestium populantur; tumultusque repens ex agris in urbem inlatus pro nuntio fuit. Excitus Romulus - neque enim dilationem pati tam vicinum

LIBER I. CAP. XV.

19

bellum poterat — exercitum educit, castra a Fidenis mille passuum locat. Ibi modico praesidio relicto egressus omnibus copiis partem militum locis circa densa virgulta obscuris subsidere in insidiis iussit; cum parte maiore atque omni equitatu profectus, id quod quaere- 5 bat, tumultuoso et minaci genere pugnae adequitando ipsis prope portis hostem excivit. Fugae quoque, quae simulanda erat, eadem equestris pugna causam minus mirabilem dedit. Et cum velut inter pugnae fugaeque consilium trepidante equitatu pedes quoque referret gra- 10 dum, plenis repente portis effusi hostes inpulsa Romana acie studio instandi sequendique trahuntur ad locum insidiarum. Inde subito exorti Romani transversam invadunt hostium aciem; addunt pavorem mota e castris signa eorum, qui in praesidio relicti fuerant: ita mul- 15 tiplici terrore perculsi Fidenates prius paene quam Romulus quique cum eo equites erant circumagerent frenis equos, terga vertunt multoque effusius, quippe vera fuga, qui simulantes paulo ante secuti erant, oppidum repetebant. Non tamen eripuere se hosti: haerens in tergo 20 Romanus priusquam fores portarum obicerentur velut agmine uno inrumpit.

Conquest of part of the Veientine territory. Popularity of Romulus with the lower classes and the soldiers.

XV. Belli Fidenatis contagione inritati Veientium animi et consanguinitate · nam Fidenates quoque Etrusci jerunt, et quod ipsa propinquitas loci, si Romana 25 na omnibus infesta finitimis essent, stimulabat, in fines manos excucurrerunt populabundi magis quam iusti ›re belli. Itaque non castris positis, non expectato stium exercitu raptam ex agris praedam portantes ios rediere. Romanus contra, postquam hostem in 30 is non invenit, dimicationi ultimae instructus intenque Tiberim transit. Quem postquam castra ponere

[ocr errors]

20

TITI LIVI AB URBE CONDITA

et ad urbem accessurum Veientes audivere, obviam egressi, ut potius acie decernerent, quam inclusi de tectis moenibusque dimicarent. Ibi viribus nulla arte adiutis tantum veterani robore exercitus rex Romanus 5 vicit, persecutusque fusos ad moenia hostes urbe valida muris ac situ ipso munita abstinuit; agros rediens vastat ulciscendi magis quam praedae studio. Eaque clade haud minus quam adversa pugna subacti Veientes pacem petitum oratores Romam mittunt. Agri parte multatis

Io in centum annos indutiae datae.

Haec ferme Romulo regnante domi militiaeque gesta, quorum nihil absonum fidei divinae originis divinitatisque post mortem creditae fuit, non animus in regno avito recuperando, non condendae urbis consilium, non bello 15 ac pace firmandae. Ab illo enim profecto viribus datis tantum valuit, ut in quadraginta deinde annos tutam pacem haberet. Multitudini tamen gratior fuit quam

patribus, longe ante alios acceptissimus militum animis: trecentosque armatos ad custodiam corporis, quos Cele20 res appellavit, non in bello solum sed etiam in pace habuit.

During a review in the Campus Martius Romulus mysteriously disappears from the earth. Reappearing in deified form, he predicts Rome's future glory.

XVI. His inmortalibus editis operibus cum ad exercitum recensendum contionem in campo ad Caprae paludem haberet, subito coorta tempestas cum magno 25 fragore tonitribusque tam denso regem operuit bo, ut conspectum eius contioni abstulerit. Nec deinde in terris Romulus fuit. Romana pubes sedato tandem pavore, postquam ex tam turbido die serena et tranquilla lux rediit, ubi vacuam sedem regiam vidit, etsi 30 satis credebat patribus, qui proxumi steterant, sublimem raptum procella, tamen velut orbitatis metu icta mae

[graphic][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][merged small][subsumed][subsumed]
[graphic]

regem aspernabantur. In variis voluntatibus regnari men omnes volebant libertatis dulcedine nondum exper Timor deinde patres incessit, ne civitatem sine imper circa civitatium inrita quod caput placebat, et nemo alteri concedere in an Et esse igitur a mum inducebat. Ita rem inter se centum patres decer decuriis factis singulisque in singulas decurias creatis qui summae rerum praeessent, consociant. Io peritabant, unus Decem im cum insignibus imperii et lictoribus erat; quinque dierum spatio finiebatur imperium ac per omnes in orbem ibat; annuumque intervallum regni fuit. Id ab re, quod nunc quoque tenet nomen, interregnum appellatum. Fremere deinde plebs, multiplicatam servi15 tutem, centum pro uno dominos factos; nec ultra nisi regem et ab ipsis creatum videbantur passuri. sensissent ea moveri patres, offerendum ultro rati quod Cum amissuri erant, ita gratiam ineunt summa potestate populo permissa, ut non plus darent iuris quam retinerent. 20 Decreverunt enim, ut, cum populus regem iussisset, id sic ratum esset, si patres auctores fierent. que in legibus magistratibusque rogandis usurpatur idem Hodie quoius vi adempta : priusquam populus suffragium ineat, in incertum comitiorum eventum patres auctores fiunt. Tum 25 interrex contione advocata "Quod bonum faustum felixque sit" inquit, "Quirites, regem create: ita patribus visum est. Patres deinde, si dignum qui secundus ab Romulo numeretur crearitis, auctores fient." gratum plebi fuit, ut, ne victi beneficio viderentur, id Adeo id 30 modo sciscerent iuberentque, ut senatus decerneret qui Romae regnaret.

« PreviousContinue »