Page images
PDF
EPUB

же

[ocr errors]

less virio pulive times juits fast

LIBER I. CAP. XLIII.

[ocr errors]

Arma

53

seniores ad urbis custodiam ut praesto essent, iuvenes
ut foris bella gererent. Arma his imperata galea, clipeum,
ocreae, lorica, omnia ex aere; haec ut tegumenta corpo-
ris essent: tela in hostem hastaque et gladius. Additae
huic classi duae fabrum centuriae, quae sine armis 5
stipendia facerent; datum munus ut machinas in bello
ferrent. Secunda classis intra centum usque ad quinque
et septuaginta milium censum instituta, et ex iis, seniori-
bus iunioribusque, viginti conscriptae centuriae.
imperata scutum pro clipeo, et praeter loricam omnia 10
eadem. Tertiae classis quinquaginta milium censum
esse voluit. Totidem centuriae et hae eodemque dis-
crimine aetatium factae; nec de armis quicquam muta-
tum, ocreae tantum ademptae. In quarta classe census
quinque et viginti milium; totidem centuriae factae ; 15
arma mutata, nihil praeter hastam et verutum datum.
Quinta classis aucta, centuriae triginta factae. Fundas
lapidesque missiles hi secum gerebant. His accensi cor-
nicines tubicinesque, in duas centurias distributi. Un-
decim milibus haec classis censebatur. Hoc minor 20
census reliquam multitudinem habuit: inde una centuria
facta est immunis militia. Ita pedestri exercitu ornato
distributoque equitum ex primoribus civitatis duodecim
scripsit centurias. Sex item alias centurias, tribus ab
Romulo institutis, sub isdem, quibus inauguratae erant, 25
nominibus fecit. Ad equos emendos dena milia aeris
ex publico data, et quibus equos alerent, viduae adtri-
butae, quae bina milia aeris in annos singulos penderent.
Haec omnia in dites a pauperibus inclinata onera.

Deinde est honos additus: non enim, ut ab Romulo 30
traditum ceteri servaverant reges, viritim suffragium ea-
dem vi eodemque iure promisce omnibus datum est;
sed gradus facti, ut neque exclusus quisquam suffragio
videretur, et vis omnis penes primores civitatis esset.
Equites enim vocabantur primi, octoginta inde primae 35
classis centuriae; ibi si variaret, quod raro incidebat,

onut

54

5

ut secundae classis vocarentur, nec fere umquam infra ita descenderent, ut ad infimos pervenirent. Nec mirari oportet hunc ordinem, qui nunc est post expletas quinque et triginta tribus duplicato earum numero centuriis iuniorum seniorumque, ad institutam ab Servio Tullio summam non convenire. Quadrifariam enim urbe divisa regionibus collibusque, qui habitabantur, partes eas tribus. appellavit, ut ego arbitror ab tributo — nam eius quoque aequaliter ex censu conferendi ab eodem inita ratio est; IO neque eae tribus ad centuriarum distributionem numerumque quicquam pertinuere.

-

The ceremonies of the Lustrum. The seven hills of the city are enclosed with a ring-wall.

XLIV. Censu perfecto, quem maturaverat metu legis de incensis latae cum vinculorum minis mortisque, edixit: ut omnes cives Romani, equites peditesque, in suis quis15 que centuriis in Campo Martio prima luce adessent. Ibi instructum exercitum omnem suovetaurilibus lustravit, idque conditum lustrum appellatum, quia is censendo finis factus est. Milia LXXX eo lustro civium censa dicuntur. Adicit scriptorum antiquissimus Fabius Pictor 20 eorum, qui arma ferre possent, eum numerum fuisse.

Ad eam multitudinem urbs quoque amplificanda visa est. Addit duos colles, Quirinalem Viminalemque; inde deinceps auget Esquilias, ibique ipse, ut loco dignitas muro circumdat fieret, habitat. Aggere et fossis et Pomerium, verbi vim 25 urbem: ita pomerium profert.

murum

solam intuentes, postmoerium interpretantur esse : est autem magis circamoerium, locus, quem in condendis ducturi erant, urbibus quondam Etrusci, qua certis circa terminis inaugurato consecrabant, ut neque 30 interiore parte aedificia moenibus continuarentur, quae nunc vulgo etiam coniungunt, et extrinsecus puri aliquid ab humano cultu pateret soli. Hoc spatium, quod ne

que habitari neque arari fas erat, non magis quod post murum esset, quam quod murus post id, pomerium Romani appellarunt, et in urbis

incremento semper,

quantum moenia processura erant, tantum termini hi consecrati proferebantur.

A temple to Diana is built on the Aventine Hill as a common sanctuary for Rome and Latium.

5

XLV. Aucta civitate magnitudine urbis, formatis omnibus domi et ad belli et ad pacis usus, ne semper armis opes adquirerentur, consilio augere imperium conatus est, simul et aliquod addere urbi decus. Iam tum erat inclitum Dianae Ephesiae fanum. Id commu. 10 niter a civitatibus Asiae factum fama ferebat. Eum deosque consociatos laudare mire Servius inter proceres Latinorum, cum quibus publice privatimque hospitia amicitiasque de industria iunxerat. Saepe iterando eadem perpulit tandem, ut Romae fanum Dianae 15 populi Latini cum populo Romano facerent. Ea erat confessio caput rerum Romam esse, de quo totiens armis

consensum

certatum fuerat.

Id quamquam omissum iam ex omnium cura Latinorum ob rem totiens infeliciter temptatam armis videba- 20 tur, uni se ex Sabinis fors dare visa est privato consilio imperii recuperandi. Bos in Sabinis nata cuidam patri familiae dicitur miranda magnitudine ac specie. Fixa per multas aetates cornua in vestibulo templi Dianae monumentum ei fuere miraculo. Habita, ut erat, res 25 prodigii loco est; et cecinere vates, cuius civitatis eam cives Dianae immolassent, ibi fore imperium; idque carmen pervenerat ad antistitem fani Dianae, Sabinusque, ut prima apta dies sacrificio visa est, bovem Romam actam deducit ad fanum Dianae et ante aram statuit. 30 Ibi antistes Romanus, cum eum magnitudo victumae celebrata fama movisset, memor responsi Sabinum ita adloquitur: "Quidnam tu hospes paras," inquit, "in

ceste sacrificium Dianae facere? Quin tu ante vivo perfunderis flumine? Infima valle praefluit Tiberis." Religione tactus hospes, qui omnia, ut prodigio responderet eventus, cuperet rite facta, extemplo descendit ad 5 Tiberim. Interea Romanus immolat Dianae bovem. Id mire gratum regi atque civitati fuit.

Servius' daughter and her husband Lucius Tarquinius con- · spire against him.

1

XLVI. Servius quamquam iam usu haud dubie regnum possederat, tamen, quia interdum iactari voces a iuvene Tarquinio audiebat se iniussu populi regnare, 10 conciliata prius voluntate plebis agro capto ex hostibus viritim diviso ausus est ferre ad populum, vellent iuberentne se regnare ; tantoque consensu, quanto haud quisquam alius ante, rex est declaratus. Neque ea res Tarquinio spem adfectandi regni minuit: immo eo in15 pensius, quia de agro plebis adversa patrum voluntate senserat agi, criminandi Servi apud patres crescendique in curia sibi occasionem datam ratus est, et ipse iuvenis ardentis animi et domi uxore Tullia inquietum animum. stimulante. Tulit enim et Romana regia sceleris 20 tragici exemplum, ut taedio regum maturior veniret libertas, ultimumque regnum esset, quod scelere "partum foret. Hic L. Tarquinius Prisci Tarquini regis filius. neposne fuerit, parum liquet; pluribus tamen auctoribus filium ediderim · - fratrem habuerat Arruntem Tarquinium, 25 mitis ingenii iuvenem. His duobus, ut ante dictum est, duae Tulliae regis filiae nupserant, et ipsae longe dispares moribusck Forte ita inciderat, ne duo violenta ingenia matrimonio iungerentur, fortuna credo populi Romani, quo diuturnius Servi regnum esset, constituique 30 civitatis mores possent. Angebatur ferox Tullia nihil materiae in viro neque ad cupiditatem neque ad audaciam esse; tota in alterum aversa Tarquinium .eum mirari, eum virum dicere ac regio sanguine ortum;

[ocr errors]

1

[graphic][merged small][merged small]

spernere sororem, quod virum nacta muliebri cessaret?
audacia. Contrahit celeriter similitudo eos, ut fere fit;
malum malo aptissimum; sed initium turbandi omnia a ?
femina ortum est. Ea secretis viri alieni adsuefacta
sermonibus nullis verborum contumeliis parcere de viro 5
ad fratrem, de sorore ad virum; et se rectius viduam
et illum caelibem futurum fuisse contendere quam cum
inpari iungi, ut elanguescendum aliena ignavia esset.
Si sibi eum, quo digna esset, dii dedissent virum, domi
se prope diem visuram regnum fuisse, quod apud patrem 10
videat. Celeriter adulescentem suae temeritatis implet.
Ita Lucius Tarquinius et Tullia minor prope continuatis
funeribus cum domos vacuas novo matrimonio fecissent,
iunguntur nuptiis magis non prohibente Servio 'quam
adprobante.

Tarquin, incited by his wife to seize the throne, goes with armed men to the Forum, summons the Senate and inveighs violently against Servius.

15

XLVII. Tum vero in dies infestior Tulli senectus, infestius coepit regnum esse. Iam enim ab scelere ad aliud spectare mulier scelus, nec nocte nec interdiu virum conquiescere pati, ne gratuita praeterita parricidia essent: non sibi defuisse, cui nupta diceretur,nec cum 20 quo tacita serviret; defuisse, qui se regno dignum putaret, qui meminisset se esse Prisci Tarquini filium, qui habere quam sperare regnum mallet. "Si tu is es, cui nuptam esse me arbitror, et virum et regem appello: sin minus, eo nunc peius mutata res est, quod istic 25 cum ignavia est scelus. Quin accingeris? Non tibi ab Corintho nec ab Tarquiniis, ut patri tuo, peregrina regna moliri necesse est; di te penates patriique et patris imago et domus regia et in domo regale solium et nomen Tarquinium creat vocatque regem. Aut si ad haec 30 parum est animi, quid frustraris civitatem ? Quid te ut

youred joined

« PreviousContinue »