Page images
PDF
EPUB

detanis, traditoque omni auro atque argento egressi urbe cum singulis vestimentis ibi habitarent, ubi Poenus iussisset. Has pacis leges abnuente Alcone accepturos Saguntinos, Alorcus, vinci animos, ubi alia vincantur, 5 adfirmans, se pacis eius interpretem fore pollicetur. Erat autem tum miles Hannibalis, ceterum publice Saguntinis amicus atque hospes. Tradito palam telo custodibus hostium transgressus munimenta ad praetorem Saguntinum et ipse ita iubebat est deductus. Quo 10 cum extemplo concursus omnis generis hominum esset factus, submota cetera multitudine senatus Alorco datus est, cuius talis oratio fuit.

Address of Alorcus to the Saguntines.

XIII. "Si civis vester Alco, sicut ad pacem petendam ad Hannibalem venit, ita pacis condiciones ab 15 Hannibale ad vos rettulisset, supervacaneum hoc mihi fuisset iter, quo nec orator Hannibalis nec transfuga ad vos veni; sed cum ille aut vestra aut sua culpa manserit apud hostem sua, si metum simulavit, vestra, si periculum est apud vos vera referentibus ego, ne 20 ignoraretis esse aliquas et salutis et pacis vobis condiciones, pro vetusto hospitio, quod mihi vobiscum est, ad vos veni. Vestra autem causa me nec ullius alterius loqui, quae loquor apud vos, vel ea fides sit, quod neque dum vestris viribus restitistis, neque dum auxilia 25 ab Romanis sperastis, pacis umquam apud vos mentio

nem feci, Postquam nec ab Romanis vobis ulla est spes, nec vestra vos iam aut arma aut moenia satis defendunt,, pacem adfero ad vos magis necessariam quam aequam. Cuius ita aliqua spes est, si eam, quem ad 30 modum ut victor fert Hannibal, sic vos ut victi audietis et non id, quod amittitur, in damno, cum omnia victoris sint, sed quidquid relinquitur pro munere habituri estis. Urbem vobis, quam ex magna parte diru

LIBER XXI. CAP. XIV.

[ocr errors]

87

5

tam, captam fere totam habet, adimit, agros relinquit, locum adsignaturus, in quo novum oppidum aedificetis., Aurum et argentum omne, publicum privatumque, ad se iubet deferri; corpora vestra, coniugum ac liberorum vestrorum servat inviolata, si inermes cum binis vestimentis velitis ab Sagunto exire. Haec victor hostis imperat; haec, quamquam sunt gravia atque acerba, fortuna vestra vobis suadet. Equidem haud despero, cum omnium potestas ei facta sit, aliquid ex his remissurum; sed vel haec patienda censeo potius quam truci- 10 dari corpora vestra, rapi trahique ante ora vestra coniuges ac liberos belli iure sinatis.'

Saguntum is taken by storm.

XIV. Ad haec audienda cum circumfusa paulatim multitudine permixtum senatui esset populi concilium, repente primores secessione facta, priusquam responsum 15 daretur, argentum aurumque omne ex publico privatoque in forum conlatum in ignem ad id raptim factum conicientes eodem plerique semet ipsi praecipitaverunt. Cum ex eo pavor ac trepidatio totam urbem pervasisset, alius insuper tumultus ex arce auditur. Turris diu 20 quassata prociderat, perque ruinam eius cohors Poenorum impetu facto cum signum imperatori dedisset nudatam stationibus custodiisque solitis hostium esse urbem, non cunctandum in tali occasione ratus Hannibal totis viribus adgressus urbem momento cepit signo dato, ut 25 omnes puberes interficerentur. Quod imperium crudele, ceterum prope necessarium cognitum ipso eventu est: cui enim parci potuit ex iis, qui aut inclusi cum coniugibus ac liberis domos super se ipsos concremaverunt, aut armati nullum ante finem pugnae quam morientes 30 fecerunt?

The great booty captured.

Duration of the siege.

XV. Captum oppidum est cum ingenti praeda. Quamquam pleraque ab dominis de industria corrupta erant, et in caedibus vix ullum discrimen aetatis ira fecerat, et captivi militum praeda fuerant, tamen et ex pretio 5 rerum venditarum aliquantum pecuniae redactum esse constat, et multam pretiosam supellectilem vestemque missam Carthaginem.

Octavo mense, quam coeptum oppugnari, captum Saguntum quidam scripsere; inde Carthaginem Novam in 10 hiberna Hannibalem concessisse; quinto deinde mense, quam ab Carthagine profectus sit, in Italiam pervenisse. Quae si ita sunt, fieri non potuit, ut P. Cornelius Ti Sempronius consules fuerint, ad quos et principio oppugnationis legati Saguntini missi 'sint, et qui in suo 15. magistratu cum Hannibale, alter Hannibale, alter ad Ticinum amnem, ambo aliquanto post ad Trebiam pugnaverint. Aut omnia breviora aliquanto fuere, aut Saguntum principio anni, quo P. Cornelius Ti. Sempronius consules fuerunt, non coeptum oppugnari est, sed captum. Nam exces20 sisse pugna ad Trebiam in annum Cn. Servili et C. Flamini non potest, quia C. Flaminius Arimini consulatum iniit, creatus a Ti. Sempronio consule, qui post pugnam ad Trebiam ad creandos consules Romam cum venisset, comitiis perfectis ad exercitum in hiberna rediit.

25

Consternation at Rome on hearing the news.

XVI. Sub idem fere tempus et legati, qui redierant ab Carthagine, Romam rettulerunt omnia hostilia esse, et Sagunti excidium nuntiatum est, tantusque simul maeror patres misericordiaque sociorum peremptorum indigne et pudor non lati auxilii et ira in Carthaginien30 ses metusque de summa rerum cepit, velut si iam ad

portas hostis esset, ut tot uno tempore motibus animi
turbati trepidarent magis quam consulerent : nam neque
hostem acriorem bellicosioremque secum congressum, nec
rem Romanam tam desidem umquam fuisse atque in-
bellem. Sardos Corsosque et Histros atque Illyrios 5
lacessisse magis quam exercuisse Romana arma, et cum
Gallis tumultuatum verius quam belligeratum: Poenum
hostem veteranum, trium et viginti annorum militia du-
rissima inter Hispanas gentes semper victorem, duci
acerrimo adsuetum, recentem ab excidio opulentissimae 10
urbis Hiberum transire; trahere secum tot excitos His-
panorum populos; `conciturum avidas semper armorum
Gallicas gentes :
cum orbe terrarum bellum gerendum
in Italia ac pro moenibus Romanis esse.

Preparations at Rome for war.

[ocr errors]
[ocr errors]

XVII. Nominatae iam antea consulibus provinciae 15 erant, tum sortiri iussi. Cornelio Hispania, Sempronio Africa cum Sicilia evenit. Sex in eum annum decretae

legiones et socium quantum ipsis videretur et classis
quanta parari posset. Quattuor et viginti peditum Ro-
manorum milia scripta et mille octingenti equites, so- 20
ciorum quadraginta milia peditum, quattuor milia et
quadringenti equites; naves ducentae viginti quinqueremes,
celoces viginti deducti. Latum inde ad populum, vel-
lent iuberent populo Carthaginiensi bellum indici; eius-
que belli
causa supplicatio per urbem habita atque 25
adorati di, ut bene ac feliciter eveniret quod bellum
populus Romanus iussisset. Inter consules ita copiae
divisae: Sempronio datae legiones duae - ea quaterna
milia erant peditum et treceni equites
sedecim milia peditum, equites mille octingenti, naves 30
longae centum sexaginta, celoces duodecim. Cum his
terrestribus maritimisque copiis Ti. Sempronius missus in
Siciliam, ita in Africam transmissurus, si ad arcendum

et sociorum

22

[graphic]
[ocr errors]

XVIII. His ita conparatis, ut omnia iusta ante bellum fierent, legatos maiores natù, Q. Fabium M. Livium L. Aemilium C. Licinium Q. Baebium, in Africam mit15 tunt ad percunctandos Carthaginienses, publicone consilio Hannibal Saguntum oppugnasset, et, si, id quod facturi ac defenderent publico consilio videbantur, faterentur factum, ut indicerent populo Carthaginiensi bellum. Romani postquam Carthaginem venerunt, cum senatus 20 datus esset et Q. Fabius nihil ultra quam unum, quod mandatum erat, percunctatus esset, tum ex Carthaginiensibus unus: "Praeceps vestra, Romani, et prior legatio fuit, cum Hannibalem tamquam suo consilio Saguntum oppugnantem deposcebatis : ceterum haec legatio verbis Tunc enim Hannibal et 25 adhuc lenior est, re asperior. insimulabatur et deposcebatur; nunc ab nobis et confessio culpae exprimitur, et ut a confessis res extemplo repetuntur. Ego autem non, privato publicone consilio Saguntum oppugnatum sit, quaerendum censeam, sed 30 utrum iure an iniuria: nostra enim haec quaestio atque animadversio in civem nostrum est, quid nostro aut suo fecerit arbitrio; vobiscum una disceptatio est, licueritne Itaque quoniam discerni placet, quid per foedus fieri.

« PreviousContinue »