Page images
PDF
EPUB

ARTICULI de quibus convenit inter Archiepiscopos et Episcopos utriusque Provinciæ, et Clerum Universum in Synodo, Londini, Anno 1562, secundum computationem Ecclesiæ Anglicanæ, ad tollendam opinionum dissentionem, et consensum in vera Religione firmandum. Editi Authoritate serenissima Reginæ. Londini, apud Johannem Day, 1571.

1. De fide in sacro-sanctam Trinitatem.

UNUS est vivus, et verus Deus, æternus, incorporeus, impartibilis, impassibilis, immensæ potentiæ, sapientiæ, ac bonitatis, creator et conservator omnium, tum visibilium, tum invisibilium. Et in unitate hujus divinæ naturæ, tres sunt personæ, ejusdem essentiæ, potentiæ, ac æternitatis, Pater, Filius, et Spiritus sanctus.

2. De Verbo, sive Filio Dei, qui verus homo factus est.

FILIUS, qui est verbum patris, ab æterno a patre genitus, verus et æternus Deus, ac patri consubstantialis, in utero beatæ virginis, ex illius substantia naturam humanam assumpsit: ita ut duæ naturæ, divina, et humana integre atque D 3 perfecte

perfecte in unitate personæ fuerint inseparabiliter conjunctæ, ex quibus est unus Christus, verus Deus et verus homo, qui vere passus est, crucifixus, mortuus, et sepultus, ut patrem nobis reconciliaret, essetque hostia, non tantum pro culpa originis, verum etiam pro omnibus actualibus hominum peccatis.

[ocr errors]

3. De descensu Christi ad Inferos.

QUEMADMODUM Christus pro nobis mortuus est, et sepultus, ita est etiam credendus ad Inferos descendisse.

4. De resurrectione Christi.

CHRISTUS vere a mortuis resurrexit, suumque corpus cum carne, ossibus, omnibusque ad integritatem humanæ naturæ pertinentibus, recepit: cum quibus in cœlum ascendit, ibique residet, quoad extremo die ad judicandos homines reversurus sit.

5. De Spiritu sancto.

SPIRITUS Sanctus, a Patre et Filio procedens, ejusdem est cum Patre, et Filio essentiæ, majestatis, et gloriæ, verus ac æternus Deus.

6. De divinis Scripturis, quod sufficiant ad salutem.

SCRIPTURA Sacra continet omnia, quæ ad salutem sunt necessaria, ita ut quicquid in ea nec legitur, neque inde probari potest, non sit a quoquam exigendum, ut tanquam articulus fidei credatur, aut ad salutis necessitatem requiri putetur.

Sacræ Scripturæ nomine, eos canonicos libros veteris, et novi Testamenti intelligimus, de quorum authoritate, in Ecclesia nunquam dubitatum

est.

De nominibus et numero librorum sacræ
Canonica Scripturæ veteris Testamenti.
Secundus liber Parali-

Genesis.

Exodus.

Leviticus.

Numeri.

Deuteron.

Josuæ.

Judicum.

Ruth.

Prior liber Samuelis.

Secundus liber Samue

lis.
Prior liber Regum.
Secundus liber Regum.
Prior liber Paralipom.

pom.

Primus liber Esdræ.

Secundus liber Esdræ.

D 4

Liber Hester.

Liber Job.

Psalmi.

Proverbia.

Ecclesiastes vel Con

cionator.

Cantica Solomonis.
IV. Prophetæ Majores.
XII. Prophetæ Mino-

res.

Alios

Alios autem libros (ut ait Hieronymus) legit quidem Ecclesia, ad exempla vitæ, et formandos mores: illos tamen ad dogmata confirmanda non adhibet, ut sunt,

Tertius liber Esdræ.

Quartus liber Esdræ.

Liber Tobiæ.

Liber Judith.

Reliquum libri Hes-
Hes-

ter.

Liber Sapientiæ.

Liber Jesu filii Sirach.

Baruch propheta.

Canticum trium puero

rum.

Historia Susannæ.

De Bel et Dracone.
Oratio Manassis.
Prior liber Machabeo-

rum.

Secundus liber Macha

beorum.

Novi Testamenti omnes libros (ut vulgo recepti sunt) recipimus, et habemus pro canonicis.

7. De veteri Testamento.

TESTAMENTUM vetus novo contrarium non est, quandoquidem tam in veteri, quam in novo, per Christum, qui unicus est Mediator Dei et hominum, Deus et homo, æterna vita humano generi est proposita. Quare male sentiunt, qui veteres tantum in promissiones temporarias sperasse confingunt. Quanquam lex a Deo data per Mosen (quoad cæremonias et ritus) Christianos non astringat, neque civilia ejus præcepta in aliqua republica necessario recipi debeant, nihilominus

nihilominus tamen ab obedientia mandatorum (quæ moralia vocantur) nullus (quantumvis Christianus) est solutus.

8. De tribus Symbolis.

SYMBOLA tria, Nicænum, Athenasii, et quod vulgo Apostolorum appellatur, omnino recipienda sunt, et credenda, nam firmissimis Scripturarum testimoniis probari possunt.

9. De peccato originali.

PECCATUM originis non est (ut fabulantur Pelagiani) in imitatione Adami situm, sed est vitium, et depravatio naturæ, cujuslibet hominis ex Adamo naturaliter propagati: qua fit, ut ab originali justitia quam longissime distet, ad malum sua natura propendeat, et caro semper adversus spiritum concupiscat, unde in unoquoque nascentium, iram Dei atque damnationem Manet etiam in renatis hæc naturæ depravatio. Qua fit, ut affectus carnis, Græce Þgórnμa σagnòs (quod alii sapientiam, alii sensum, alii affectum, alii studium carnis interpretantur) legi Dei non subjiciatur. Et quanquam renatis et credentibus, nulla propter Christum est condemnatio, peccati tamen in sese rationem habere concupiscentiam, fatetur Apostolus.

meretur.

« PreviousContinue »