Page images
PDF
EPUB

HISTORIARUM ROMANARUM

LIBRI QUI SUPERSUNT.

EX RECENSIONE

Io. Nic. MADVIGII.

ITERUM EDIDERUNT

Io. Nic. MADVIGIUS ET IO. L. USSINGIUS.

[merged small][merged small][graphic][ocr errors][subsumed][merged small][merged small]
[merged small][ocr errors][merged small]

PRÆFATIO

lo. NICOLAI MADVIGII

AD PHILOLOGOS ET SCHOLARUM MAGISTROS.

a

Quoniam post primum Livii volumen me collegaque amicissimo, Io. Ludovico Ussingio, editum iudicium nostrum de totius negotii administratione non mutatum, sed confirmatum est notabili ad rationem nostram in aliqua parte nonnihil expoliendam subsidio addito, repetitis iis, quæ tum meo amicique nomine de universo consilio præfatus sum, pauca de illa accessione addam.

„Livii libros sic emendatos edimus, quemadmodum codicum bonorum ope, adhibito recto iudicio artisque lege, sine temeritate ac superstitione emendari posse visi sunt, eo exemplo, quod quum communi quotidianæque philologorum rerumque Romanarum studiosorum, quique ob alias causas Livium legunt, tractationi, tum magistrorum discipulorumque in scholis usui aptum putamus. Ac de tota Livii librorum recensendorum ratione, qualeque esset in singulis operis partibus instrumentum criticum, ita expositum est me in emendationibus Livianis, ut iterum de ea re dicendi nunc quidem causam habeam nullam; ibidemque et dixi aperte et exempli quum in unum locum congestis (p. 36 sqq.), tum per totusm fere librum interspersis ostendi, quid homines docti, qui nuper Livium in Germania ediderunt et quum maxime edunt (Alschefskium vix numero), præter illos locos, quorum menda nondum sanata a quoquam essent, efficiendum ac refingendum reliquissent. In his, qui nunc a nobis emittuntur, quinque libris proximisque totidem totius recensionis fundamentum constituendum esse convenit in codice Mediceo (M), cuius simillimus fuit Vormatiensis Beati Rhenani, et in Parisiensi (P), quique huius sectæ adiunguntur, in partibus tantum noti (Klockianus, Helmstadiensis, Einsiedlensis, Bambergensis, Up

a*

a

« PreviousContinue »