Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]
[ocr errors]

Fabius se

nec tamen 35 ne ita quidem prius mittendum ad exercitum Q. U. c. 535. Fabium, quam consulem in locum C. Flaminii subfecisset. A. C. 217. Dictator concionibus se abstinuit, 36 in actione minime po-defendit pularis. ne in senatu quidem satis æquis auribus audiebatur, apud senatunc quum hostem verbis extolleret, bienniique clades pertum. temeritatem atque inscientiam ducum acceptas referret: magistroque equitum, quod contra dictum suum pugnasset, rationem diceret reddendam esse. Si penes se summa imperii consiliique sit, propediem effecturum, ut sciant homines, bono imperatori haud magni fortunam momenti esse: mentem rationemque dominari. Se 37 in tempore et sine ignominia servasse exercitum, quam multa millia hostium occidisse", majorem gloriam esse. Hujus generis orationibus frustra habitis, et consule creato M. Atilio Regulo, ne præsens de jure impe- M. Atilius rii dimicaret, pridie quam rogationis ferendæ dies adesset, subfectus. nocte ad exercitum abiit. Luce orta, quum plebis concilium esset, magis tacita invidia dictatoris favorque magistri equitum animos versabat, quam satis audebant homines ad suadendum, quod vulgo placebat, prodire: et, 38 favore superante, auctoritas tamen rogationi deerat. Únus inventus est suasor legis C. Terentius Varro, qui priore anno prætor C. Terenfuerat, loco non humili solum, sed etiam sordido, ortus. tius Varro. patrem lanium fuisse ferunt, ipsum institorem mercis, filioque hoc ipso in servilia ejus artis ministeria usum.

XXVI. Is juvenis, ubi ex eo genere quæstus pecunia a patre relicta animos ad spem liberalioris fortunæ fecit, 9 togaque et forum placuere, proclamando pro sordidis hominibus caussisque adversus rem et famam bonorum, primum in notitiam populi, deinde ad honores pervenit. 40 quæstura quoque et duabus ædilitatibus, plebeia et curuli, postremo et prætura perfunctus, jam ad consulatus spem quum adtolleret animos, haud parum callide auram favoris popularis ex dictatoria invidia petiit, scitique plebis unus gratiam tulit.

"add, ducere Gron. Crev.

35 Ne ita quidem] Ne ita quidem decreta re, ne æquato quidem dictatoris et magistri equitum imperio. Quo pluribus velut frænis coerceat infinitam dictatoris potestatem, tribunus non æquari modo ́illi vult magistrum equitum, sed et cogi eum sufficere consulem in locum C. Flaminii, qui Romæ præsit dum dictator ad

exercitum erit.

36 In actione] In agendo, quum oratio illi habenda esset ad populum. 37 In tempore] Tempestive, ubi ratio temporum id postularet: ubi opus esset eo intendi curam, ut ser

varetur exercitus, non ut periculis
pugnarum objiceretur.

38* Favore superante auctoritas ta-
men] Quamvis favor esset immodicus,
quamvis faverent impense et ultra
modum rogationi homines, deerat ta-
men qui se auctorem suasoremque ei
rogationi præberet.

39* Toga] Vulgus enim et sordidus popellus, quo ex genere ortus erat Varro, in tunica incedebat: toga, aut nunquam, aut perraro utebatur.

40 Quæstura quoque] Magis placeret quæsturaque.

Cos.

U. C. 535. Omnes eam rogationem, quique Romæ, quique in exercitu A. C. 217. erant, æqui atque iniqui, præter ipsum dictatorem, in condictatori tumeliam ejus latam acceperunt. ipse, qua gravitate animi Mag. Equi- criminantes se ad multitudinem inimicos tulerat, eadem et

Equatur

tum.

populi in se sævientis injuriam tulit: acceptisque in ipso itinere literis senatusconsulti de æquato imperio, satis fidens, haudquaquam cum imperii jure artem imperandi æquatam, cumque invicto a civibus hostibusque animo ad exercitum rediit.

43

XXVII. Minucius vero, quum jam ante vix tolerabilis fuisset secundis rebus ac favore vulgi, tum utique inmodice inmodesteque, non Hannibale magis victo ab se, quam Q. Fabio, gloriari: Illum in rebus asperis unicum ducem ac parem quæsitum Hannibali, majorem minori, dictatorem magistro equitum, quod nulla memoria habeat annalium, jussu populi aquatum in eadem civitate, in qua magistri equitum virgas ac secures dictatoris tremere atque horrere soliti sint. In tantum suam felicitatem virtutemque enituisse. Ergo secuturum se fortunam suam, 3 si dictator in cunctatione ac segnitie, "Deorum hominumque judicio damnata, perstaret. Itaque, quo die primum congressus est cum Q. Fabio, statuendum omnium primum, ait, esse, quemadmodum imperio æquato utantur. Se optimum ducere, aut diebus alternis, aut, si majora intervalla placerent, partitis temporibus, alterius summum jus imperiumque esse: ut par hosti non solum consilio, sed viribus etiam esset, si quam occasionem rei gerendæ habuisset. Q. Fabio haudquaquam id placere: omnia enim fortunam habituram, quæcumque temeritas college habuisset. Sibi communicatum cum illo, non ademtum, imperium esse. Itaque 45 se numquam volentem parte, qua posset, rerum consilio gerendarum cessurum: nec se tempora aut dies imperii cum eo, exercitus• divisurum, suisque consiliis, quoniam omnia non liceret, que

sed exercitus Gron. Crev.

41 Litteris senatusconsulti] Hæc locutio nec satis clara est, nec usitata. Lege vel litteris consulis, quomodo habet unus codex, teste Gronovio, vel litteris senatusque consulto. Nec mirere senatusconsulti mentionem fieri in re per plebem transacta. Quum enim post leges Horatiam et Hortensiam plebiscita populum tenerent, Patres, inquit Gronovius, ut eluderent plebis auctoritatem, plebiscita senatusconsultis confirmare soliti e

rant.

42 Cumque invicto] Erade incommodam particulam que, quam respuunt duo scripti.

43 Si dictator in cunctatione ac segnitie] Sic emendavit Gronovius ex vestigiis MSS. qui exhibent si dictatoris cunctationi uc segnitiæ. Vulgo si dictatoris cunctatio in segnitie.

44 * Deorum hominumque judicio] Deorum qui sibi egregiam de Annibale victoriam concessissent; hominum, qui sibi par cum dictatore imperium esse voluissent.

45* Se nunquam] Se nunquam sponte cessurum parte rerum consilio gerendarum, qua posset non cedere; se semper retenturum quam posset partem rerum viriumque, quas con silio et ratione gubernaret.

Exercitus

posset, servaturum. Ita obtinuit, uti legiones, sicut consu- U. C. 535. libus mos esset, inter se dividerent. prima et quarta Minu- A. C. 217. cio, secunda et tertia Fabio evenerunt. Item equites pari inter eos numero, sociúmque et Latini nominis auxilia diviserunt: dividuntur. castris se quoque separari magister equitum valuit.

bali gau

XXVIII. Duplex inde Hannibali gaudium fuit: neque Duplex inenim quidquam eorum, quæ apud hostes agerentur, eum de Hannifallebat, et perfugis multa indicantibus, et per suos explo- dium. rantem. nam et liberam Minucii temeritatem se 46 suo modo captaturum, et solertiæ Fabii dimidium virium decessisse. Tumulus erat inter castra Minucii Pœnorumque. eum qui occupasset, haud dubie iniquiorem erat hosti locum facturus. eum non tam capere sine certamine volebat Hannibal, (quamquam id operæ pretium erat) quam caussam certaminis cum Minucio, quem semper obcursurum ad obsistendum satis sciebat, contrahere. Ager omnis medius erat prima specie inutilis insidiatori, quia non modo silvestre quidquam, sed ne vepribus quidem vestitum habebat: re ipsa natus tegendis insidiis, eo magis quod in nuda valle nulla talis fraus timeri poterat. et erant in amfractibus cavæ rupes, ut quædam earum ducenos armatos possent capere. In Insidiæ. has latebras, quot quemque locum apte insidere poterant, quinque millia conduntur peditum equitumque. necubi tamen aut motus alicujus temere egressi, aut fulgor armorum fraudem in valle tam aperta detegeret; missis paucis prima Juce ad capiendum, quem ante diximus, tumulum, avertit oculos hostium. Primo statim conspectu contemta paucitas: ac sibi quisque deposcere pellendos inde hostes. 47 ad locum capiendum dux ipse inter stolidissimos ferocissimosque ad arma vocat; et vanis animis et minis increpat hostem. Principio 49 levem armaturam dimittit », deinde conferto agmine mittit equites: postremo, quum hostibus quoque subsidia mitti videret, instructis legionibus procedit. Et Pugna inter Hannibal, laborantibus suis alia atque alia, crescente certa- Hannibamine, mittens auxilia peditum equitumque, jam justam ex-nucium. pleverat aciem, ac totis utrimque viribus certabatur. Prima levis armatura Romanorum, præoccupatum inferiore loco subcedens tumulum, pulsa detrusaque terrorem in subcedentem intulit equitem, et ad signa legionum refugit. peditum acies inter perculsos inpavida sola erat, videbaturque, si 9 justą aut si recta pugna esset, haudquaquam inpar fu

49

48

P demittit Gron. Crev.

4C* Suo modo] Quocunque modo ipse vellet ad suum arbitrium.

47 Ad locum capiendum] In Moguntina editione distinguitur ante dux et recte modo ad mutes in ac, legasque, ac sibi quisque deposcere pel

lendos inde hostes ac locum capiendum.
Dux ipse. JAC. PERIZON.

48 Levem armaturam demittit] Vel
lege emittit, vel potius dele redundans
verbum. GRONOV.

49* Justa aut si recta pugna] De

lem et Mi

A. C. 217.

Laborat

U. C. 535. tura. tantum animorum fecerat prospere ante paucos dies res gesta. Sed exorti repente insidiatores eum tumultum Minucius. terroremque, in latera utrimque ab tergoque incursantes, fecerunt, ut neque animus ad puguam, neque ad fugam spes cuiquam superesset.

XXIX. Tunc Fabius, primo clamore paventium audito, dein conspecta procul turbata acie, Ita est, inquit, non celerius, quam timui, deprehendit fortuna temeritatem. Fabio aquatus imperio Hanibalem et virtute et fortuna superiorem videt. Sed aliud jurgandi succensendique tempus erit. nunc signa extra vallum proferte. Victoriam hosti extorqueamus, confessionem erroris civibus. 50 Jam magna ex parte cæsis aliis, aliis circumspectantibus fugam, Fabiana se acies repente, velut cœlo demissa, ad auxilium ostendit. Itaque, priusquam ad conjectum teli veniret, aut manum consereret, et suos a fuga effusa, et ab nimis feroci pugna hostes continuit. qui solutis ordinibus vage dissipati erant, undique confugerunt ad integram aciem; qui plures simul terga dederant, conversi in hostem, 51 volventesque orbem, nunc sensim referre pedem, nunc conglobati restare. ac jam prope una acies facta erat victi atque integri exercitus, inferebantque signa in hostem; quum Poenus receptui cecinit, palam ferente Hannibale, ab se Minucium, se a Fabio victum. Ita per variam fortunam diei majore parte exacta, quum in castra reditum esset, Minucius, convocatis militiMinucius bus, Sæpe ego, inquit, audivi, milites, eum primum esse virum, qui ipse consulat, quid in rem sit; secundum eum, qui bene monenti obediat: qui nec ipse consulere, nec alteri rere sciat, eum extremi ingenii esse. Nobis quoniam prima animi ingeniique negata sors est, secundam ac mediam teneamus: et, dum imperare discimus, parere prudenti in animum inducamus. Castra cum Fabio jungamus: ad prætorium ejus signa quum tulerimus, ubi ego eum parentem adpellavero, quod 2 beneficio ejus erga nos ac majestate ejus dignum est; vos, milites, eos, quorum vos modo arma dexteræque texerunt, patronos salutabitis, et, si nihil aliud, gratorum certe nobis animorum gloriam dies hæc dederit.

errorem

suum ag

noscit.

52

voce justa vid. not. 40. ad IV. 27. Rec-
ta pugna est itidem vera, legitima
pugna, quum frontibus adversis inter
se pugnant, non per insidias, quæ in
terga incurrant aut latera.

50 Jam magna ex parte cæsis aliis,
alis circumspectantibus fugam] Prius
illud alus omnino otiosum est post
magna ex parte. Itaque quum illud
omittant tres scripti Jac. Gronovio
inspecti, quatuor e nostris, et unus
Hearnii, recidendum videtur.

pa

51* Volventesque orbem] Hoc non sic dictum videtur quemadmodum alibi, (1. II. c. 50. l. IV. c. 28.) de iis qui circumventi ab hostibus, coguntur parem in omnes partes pugnam intendere. li de quibus hoc loco agitur, conglobant sese, simul convertentes se in hostem, cui prius terga præbu

erant.

52 Beneficio ejus.. ac majestate ejus] Posterius ejus fortasse ejiciendum

Castra cum

XXX. Signo dato, conclamatur inde, ut conligantur va- U. C. 535. sa: profecti et agmine incedentes ad dictatoris castra in ad- A. C. 217. mirationem et ipsum, et omnes, qui circa erant, converte- Fabio runt. Ut constituta sunt ante tribunal signa, progressus jungit. ante alios magister equitum, quum patrem Fabium adpellasset, circumfusosque militum ejus totum agmen patronos consalutasset, Parentibus, inquit, meis, dictator, (quibus te modo nomine, quo fando possum, æquavi) vitam tantum debeo: tibi quum meam salutem, tum omnium horum. Itaque plebeiscitum, quo oneratus magis, quam honoratus sum, primus antiquo abrogoque: et, quod tibi mihique, quod exercitibusque his tuis, servato ac conservatori, sit felix, sub imperium auspiciumque tuum redeo, et signa hæc legionesque restituo. Tu, quæso, placatus 53 me magisterium equitum, hos ordines suos quemque tenere jubeas. Tum dextræ interjunctæ, militesque, concione dimissa, a notis ignotisque benigne atque hospitaliter invitati: lætusque dies, ex admodum tristi paullo ante ac prope exsecrabili, factus. Romæ, ut est perlata fama rei gestæ, dein literis non magis ipsorum imperatorum, 54 quam vulgo militum ex utroque exercitu adfirmata, pro se quisque Maximum laudibus ad cœlum ferre. Par gloria apud Hannibalem hostesque Poenos erat: ac tum demum sentire, cum Romanis atque in Italia bellum esse. Nam biennio ante adeo et duces Romanos et milites spreverant, ut vix cum eadem gente bellum esse crederent, cujus terribilem eam famam a patribus accepissent. Hannibalem quoque ex acie redeuntem dixisse ferunt, tandem eam nubem, quæ sedere in jugis montium solita sit, cum procella imbrem dedisse.

[ocr errors]

rem gerit in

XXXI. Dum hæc geruntur in Italia, Cn. Servilius Gemi- Servilius nus consul 55 cum classe centum viginti navium, circumvec- Cos. male tus Sardiniæ et Corsica oram, et obsidibus utrimque accep- Africa tis, in Africam transmisit: et, priusquam in continentem exscensiones faceret, Menige' insula vastata, et ab incolentibus Cercinam, ne et ipsorum ureretur diripereturque ager, 56 decem talentis argenti acceptis, ad litora Africæ accessit, copiasque exposuit. Inde ad populandum agrum ducti milites, navalesque socii juxta effusi, ac si insulis cultorum egentibus prædarentur. itaque in insidias temere inla

a vulgi Gron.

53 Me magisterium equitum, hos ordines suos quemque tenere] Hanc lectionem formavit Gronovius a scriptis adjutus. Antea: me magistrum equitum, hos ordinibus suis quemque teneri.

54 Quam vulgo militum] Gronovius maluit vulgi, nulla satis probabili

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« PreviousContinue »