Page images
PDF
EPUB

U. C. 538.

salutaris

oratio.

XXVIII. In hac turbatione terum, in concionem vocari A. C. 214. placuit. ubi quum alii alio tenderent, nec procul seditione res esset, Apollonides principum unus orationem salutaApollonidæ rem, ut in tali tempore, habuit; nec spem salutis, nec perniciem propiorem umquam civitati ulli fuisse. Si enim uno animo omnes vel ad Romanos, vel ad' Karthaginienses inclinent, nullius civitatis statum fortunatiorem beatioremve fore. si alii alio trahant res, non inter Panos Romanosque bellum atrocius fore, quam inter ipsos Syracusanos; quum intra eosdem muros pars utraque suos exercitus, sua arma, suos habitura sit duces. Itaque, ut omnes idem sentiant, summa vi agendum esse: utra societas sit utilior, eam longe minorem ac levioris momenti consultationem esse. sed tamen Hieronis potius, quam Hieronymi, auctoritatem sequendam in sociis legendis, 42 vel quinquaginta annis feliciter expertam amicitiam 43 nunc incognita, quondam infideli, præferendam. Esse etiam momenti aliquid ad consilium, quod Karthaginiensibus ita pax negari possit, ut non utique in præsentia bellum cum eis geratur: cum Romanis extemplo aut pacem, aut bellum habendum. Quo minus 5 cupiditatis ac studii visa est oratio habere, eo plus auctoritatis habuit. Adjectum est prætoribus ac delectis senatorum militare etiam consilium. jussi et duces ordinum præfectique auxiliorum simul consulere. Quum sæpe acta res esset magnis certaminibus, postremo, quia belli cum Romanis gerendi ratio nulla ad parebat, pacem Rom. de fieri placuit, 46 mittique cum eis legatos ad rem confirman

Pax cum

cernitur.

mittitur in

dam.

44

XXIX. Dies haud ita multi intercesserunt, quum ex Præsidium Leontinis legati, præsidium finibus suis orantes, venerunt; Leontinos. quæ legatio peropportuna visa ad multitudinem inconditam ac tumultuosam exonerandam, ducesque ejus ablegandos. Hippocrates prætor ducere eo transfugas jussus: secuti multi ex mercenariis auxiliis ", quatuor millia armatorum

ad del. Gron.

m ex auxiliis mercenariis Gron. Crev.

42 Vel quinquaginta annis] Gronovius censet legendum: et quinquaginta annis.

43* Nunc incognitæ, quondam infideli] Amicitiæ Carthaginiensium, nunc incognitæ, quia nova sit, et diu jam non experta; quondam infideli, quia olim, quum ante amicitiam cum Romanis initam Syracusani socios Carthaginienses habuissent, eos infideles senserant.

44* Esse etiam momenti aliquid ad consilium] Ad consilium captandum, in eo quoque aliquid momenti esse, id quoque valere aliquantum debere,

quod....

45 Cupiditatis] Studii partium, quod Gallice dicimus partialité, Hoc sensu sæpe usurpat Cicero vocem cupidus. Pro Rosc. Com. n. 47. Nimis cupidus videretur, qui, qua de re judex fuisset, testis esset. Pro Cæc. n. 8. cupidior, quam sapientem judicem esse æquum est. Pro Font. n. 11. Cupidis testibus.

46 Mittique cum eis] Cum Romanis: et intellige legatos Romanos a Marcello missos, de quibus mentio facta est c. præcedente.

invadit.

ficiscitur.

effecerunt. Et mittentibus et missis ea læta expeditio fuit. v. C. 538. nam et illis, quod jam diu cupiebant, novandi res occasio A. C. 214 data est; et hi, sentinam quamdam urbis rati exhaustam, lætabantur. ceterum levaverunt modo in præsentia velut corpus ægrum, quo mox in graviorem morbum recideret. Hippocrates enim finitima provinciæ Romanæ primo furti- Hippocravis excursionibus vastare cœpit: deinde, quum ad tuendos tes provin sociorum agros missum ab Appio præsidium esset, omnibus iam Rom copiis inpetum in obpositam stationem cum cæde multorum fecit. Quæ quum essent nunciata Marcello, legatos extem plo Syracusas misit, qui pacis fidem ruptam esse dicerent : nec belli defuturam umquam caussam, nisi Hippocrates atque Epicydes non ab Syracusis modo, sed tota procul Sicilia, ablegarentur. Epicydes, ne aut reus criminis absentis Epicydes et fratris præsens esset, aut deesset pro parte sua concitando ipse in Le bello, profectus et ipse in Leontinos, quia satis eos adversus ontinos propopulum Romanum concitatos cernebat, "7 avertere etiam ab Syracusis cœpit. Nam ita eos pacem pepigisse cum Romanis, ut, quicumque populi sub regibus fuissent, et suæ ditionis essent; nec jam libertate contentos esse, nisi etiam 48 regnent ac dominentur. Renunciandum igitur eis esse, Leontinos quoque æquum censere liberos esse; vel quod in solo urbis sua tyrannus ceciderit, vel quod ibi primum conclamatum ad liber tatem, relictisque regiis ducibus Syracusas sit concursum. Itaque aut eximendum id de fœdere esse, aut 49 legem eam fœderis non accipiendam. Facile multitudini persuasum: legatisque Leontini Syracusanorum, et de cæde stationis Romanæ querentibus, alienantur et Hippocratem atque Epicydem abire seu Locros, seu quo is alio mallent, dummodo Sicilia cederent, jubentibus, ferociter responsum est: Neque mandasse sese Syracusanis, ut pacem pro se cum Romanis facerent: neque teneri alienis fœderibus. Hæc ad Romanos Syracusaní detulerunt, abnuentes Leontinos in sua potestate esse. itaque 50 integro secum fædere bellum Romanos cum iis gesturos. neque sese defuturos ei bello; 51ita ut in potestatem redacti suæ rursus ditionis essent, sicut pax convenisset.

n

ab Syracu

XXX. Marcellus cum omni exercitu profectus in Leon-Leontinotinos, Appio quoque adcito, ut altera parte adgrederetur, rum urbs a

n regant Gron.

47 Avertere etiam ab Syracusis] Put. liber ab Syracusas. Videtur scripsisse Livius, ab Syracusanis.

48 Regnent] Hæc est complurium codicum scriptura, quibus consentiunt veteres editi. Vulgo nunc legitur regant. Sed regnare verbum invidiosum est apud liberas civitates, non regere. 49 Legem eam fœderis] Id fœdus,

tali lege ictum.

50* Integro secum fædere] Ita ut foedus secum integrum intactumque maneat. Non credituros Syracusanos fœdus quod Romani secum habeant, bello adversus Leontinos gerendo ulla párte lædi.

51* Ita ut] Ea lege ut.

Marcello capta.

228

U. C. 538. tanto ardore militum est usus ab ira inter conditiones pacis A. C. 214. interfectæ stationis, ut primo inpetu urbem expugnarent. Hippocrates atque Epicydes, postquam capi muros refringique portas videre, in arcem sese cum paucis recepere. inde clam nocte Herbessum perfugiunt. Syracusanis, octo millium armatorum aginine profectis domo, ad Mylam HuAtrox nun- men nuncius obcurrit, captam urbem esse; cetera falsa cius de cæ mixta veris ferens: cædem promiscuam militum atque optinis facta. pidanorum factam, nec quemquam puberem arbitrari superesse: direptam urbem: bona locupletium donata. Ad nunSyracusano- cium tam atrocem constitit agmen; concitatisque omnibus, rum exerci- duces, (erant autem Sosis ac Dinomenes) quid agerent, contus concita- sultabant. 52 Terroris speciem haud vanam mendacio præ

de in Leon

tur.

buerant verberati ac securi percussi transfugæ ad duo millia hominum. ceterum Leontinorum militumque aliorum nemo, post captam urbem, violatus fuerat: suaque omnia eis, nisi quæ primus tumultus captæ urbis absumserat, restituebantur. Nec ut Leonținos irent, proditos ad cædem commilitones querentes, perpelli potuere, nec ut eodem loco certiorem nuncium exspectarent. Quum ad defectionem exercitum inclinatos animos cernerent prætores, sed eum motum haud diuturnum fore, si duces amentiæ sublati essent; ducunt Megaram. ipsi cum paucis equitibus Herbessum proficiscuntur, spe, territis omnibus, per proditionem urbis potiundæ. quod ubi frustra eis fuit inceptum, vi agendum rati, postero die Megaris castra movent, ut Herbessum omHippocra- nibus copiis obpugnarent. Hippocrates et Epicydes, non spe undique abscistes et Epi- tam tutum prima specie, quam unum, sa consilium, esse rati, ut se militibus permitterent, et adsuetis magna ex parte sibi, et tum fama cædis commilito num accensis, obviam agmini procedunt. Prima forte signa sexcentorum Cretensium erant, qui apud Hieronymum meruerant sub eis, et Hannibalis beneficium habebant, capti ad Trasimenum inter Romanorum auxilia, dimissique, quos ubi ex signis 4 armorumque habitu cognovere Hippo55 velamenta alia supcrates atque Epicydes, ramos oleæ ac plicum porrigentes, orare, ut reciperent sese, receptosque tuta rentur, neu proderent Syracusanis, a quibus mox 56 ipsi truci dandi populo Romano dederentur.

cydes se ei
permittunt.

54

• viderunt Gron. Crev.

52* Terroris speciem haud vanam] Speciosam aliquam materiem terroris; vim terrendi, quæ aliquo colore niteretur.

53 Spe undique abscissa] Et hic quoque Put. abscisa. Vid. not. 69. ad c. 15. supra.

53

54 Armatorumque habitu] Magis placeret armorum.

55* Velamenta alia supplicum] Infulas, et quæ alia a supplicibus por rigi et prætendi solent.

*

56 Ipsi] Intellige ipsos Cretenses, ad quos hic sermo dirigitur.

XXXI. Enimvero, conclamant, bonum ut animum habe- U. C. 538. rent: omnem se cum illis fortunam subituros. Inter hoc A. C. 214. conloquium signa constiterant, tenebaturque agmen: necdum, quæ moræ caussa foret, peryenerat ad duces. 57 postquam Hippocraten atque Epicyden adesse pervasit rumor, fremitusque toto agmine erat haud dubie adprobantium adventum eorum; extemplo prætores citatis equis ad prima signa perrexerunt, Qui mos ille, quæ licentia Cretensium esset, rogitantes, conloquia serendi cum hoste, injussuque prætorum miscendi eos agmini suo? Comprehendi P injicique catenas jusserunt Hippocrati. ad quam vocem tantus extemplo primum a Cretibus clamor est ortus, deinde exceptus ab aliis, ut facile, si ultra tenderent, adpareret, eis timendum esse. Solliciti incertique rerum suarum Megaram, unde profecti erant, referri signa jubent, nunciosque de statu præsenti Syracusas mittunt. Fraudem quoque Fraus HipHippocrates addit, inclinatis ad omnem suspicionem ani-pocratis. mis; et, Cretensium quibusdam ad itinera insidenda missis, velut interceptas literas, quas ipse composuerat, recitat: Prætores Syracusani consuli Marcello. 58 secundum salutem, ut adsolet, scriptum erat: Recte eum atque ordine fecisse, quod in Leontinis nulli pepercisset. Sed omnium mercenariorum militum eamdem esse caussam, nec umquam Syracusas quieturas, donec quidquam externorum auxiliorum, aut in urbe, aut in exercitu suo, esset. itaque daret operam, ut eos, qui cum suis prætoribus castra ad Megaram haberent, in suam potestatem redigeret, ac supplicio eorum liberaret tandem Syracusas. Hæc quum recitata essent, cum tanto clamore ad arma discursum est, ut prætores inter tumultum pavidi 59 adequitaverint Syracusas: et ne fuga quidem eorum seditio compressa est, inpetusque in Syracusanos milites fiebant. nec ab ullo temperatum foret, ni Epicydes atque Hippocrates iræ multitudinis obviam issent: non a misericordia aut humano consilio, sed ne spem reditus præciderent sibi, et quum ipsos simul milites fidos haberent, simul obsides; tum cognatos quoque eorum atque amicos tanto 69 merito primum, dein pignore sibi conciliarent: expertique,

P comprendi Gron. Crev.

57 Postquam Hippocratem atque Epicydem pervasit rumor] Supple, causas moræ esse. Erasimus verbum adesse, quod huc invitis MSS. immigrarat.

58* Secundum salutem, ut assolet] Post salutem, ut mos est, initio epistolæ datam.

59 Abequitaverint Syracusas] Olim obequitaverint: non recte. Gronovius dedit adequitaverint: sed verbum ab

abequitaverint Crev.

equitaverint melius huc quadrat. Ita-
que admisimus, ex Put. et Victor.
codicibus.

60* Merito primum, dein pignore]
Merito, quod iis militibus vitam ser-
vassent; pignore, quod eosdem secum
haberent tanquam totidem pignora
benevolentiæ ac fidei eorum qui cog-
natione illos amicitiave Syracusis con-
tingebant.

230

U. C. 538. quam vana aut levi aura mobile vulgus esset, militem nancti
A. C. 214, ex eo numero, qui in Leontinis circumsessi erant, subor-

nant, ut Syracusas perferret nuncium convenientem eis,
quæ ad Mylam falso nuncjata erant; auctoremque se exhi-
bendo, ac velut visa, quæ dubia erant, narrando, concitaret
iras hominum.

XXXII. Huic non apud vulgum modo fides fuit, sed senatum quoque in curiam introductus movit. 61 haud vani Syracusani quidam homines palam ferre, perbene detectam in Leontinis in Romanos esse avaritiam et crudelitatem Romanorum, eadem, si intrasaccendun- sent Syracusas, aut fædiora etiam, quo majus ibi avaritiæ

tur,

peditiosi

tur.

64

63

præmium esset, facturos fuisse. Itaque claudendas cuncti portas, et custodiendam urbem censere. sed non ab eisdem omnes timere, nec eosdem odisse. 62 ad militare genus omne partemque magnam plebis invisum esse nomen Romanum. Prætores optimatiumque pauci, quamquam inflammati▾ vano nuncio erant, tamen ad propius præsentiusque malum Et jam ad Hexapylum erant Hippocrates cautiores esse. Syracusas atque Epicydes: serebanturque conloquia per propinquos ingrediun- popularium, qui in exercitu erant, ut portas aperirent, sinerentque communem patriam defendi ab inpetu Romanorum, Jam, unis foribus Hexapyli apertis, cœpti erant recipi, quum prætores intervenerunt. et primo imperio minisque, deinde auctoritate, deterrendo, postremo, ut omnia vana erant, obliti majestatis, precibus agebant, ne proderent patriam tyranni ante satellitibus, et tum conrupto66 Sed surdæ ad hæc omnia aurès concitaribus exercitus, tæ multitudinis erant, nec minore intus vi, quam foris, portæ effringebantur; effractisque omnibus, 67 tuto in Hexapylo agmen receptum est. Prætores in Achradinam cum juventute popularium confugiunt. mercenarii milites perfugæque, et quidquid regiorum militum Syracusis erat, agmen hostium augent. Ita Achradina quoque primo inpetu capitur, prætorumque' (nisi qui inter tumultum effuge,

inflati Gron. Crey.

61 Huud vani Non leves; quidam
etiam prudentum.

62 Ad militare genus omne] Hoc
debetur Gronovio. Prius editi apud
militares pæne omnes. Put. codex ad
Sed et alii
militare senus omnem.
quoque MSS. tenent ad, non apud,
In ceteris variant.

63 Inflati vano nuncio] Vitium est
in voce inflati. Gronovius legit vel
adflati, vel inflammati, Prius placeret
magis. Adflati vano nuncio, id est,
icti, paulum commoti falso illo nuncio:

64 Unis foribus Hexapyli] Una e

* prætoresque Eæd,

sex portis, quæ erant in Hexapylo. Huic enim urbis Syracusanæ parti nomen, si vim verbi attendamus, inditum ex eo fuit, quod sex haberet portas.

65* Auctoritate] Consiliis monitisque. Vid. not. 49. ad I. 7.

66 Sed surda ad hæc omnia] Hunc quoque totum locum refinxit Gronovius ex scriptis, a quibus hoc in uno abit, quod dedit omnia ubi illi omnium.

67 Tuto in Hexapylo agmen] Forтесери tasse, totum Hexapylo agmen reç

tum est.

« PreviousContinue »