Page images
PDF
EPUB

38

non

A. C. 202.

Karthaginienses, sinistrum Numidæ tenuerunt. Varia ad- U. C. 550. hortatio erat in exercitu inter tot homines, quibus lingua, non mos, non lex, non arma, non vestitus habitusque, non caussa militandi eadem esset. Auxiliaribus et præsens, et multiplicata merces ex præda ostentatur. Galli proprio atque insito in Romanos odio accenduntur. Liguribus campi uberes Italiæ, deductis ex asperrimis montibus, in spem victoriæ ostentantur. Mauros Numidasque Masinissæ inpotenti futuro dominatu terret. Aliis aliæ spes ac metus jactantur. Karthaginiensibus moenia patriæ, Dii Penates, sepulcra majorum, liberi cum parentibus, conjuges pavidæ, aut excidium servitiumque, aut imperium orbis terrarum, nihil aut in metum, aut in spem medium ostentatur. Quum maxime hæc imperator apud Karthaginienses, "duces suarum gentium inter populares, plerique' per interpretes inter inmixtos alienigenis, agerent, tubæ cornuaque ab Romanis cecinerunt: tantusque clamor ortus, ut elephanti in suos, sinistro maxime cornu, verterentur, Mauros ac Numidas. Addidit facile Masinissa perculsis terrorem, nudavitque ab ea parte aciem equestri auxilio. Paucæ tamen bestiarum, intrepidæ in hostem actæ, inter velitum ordines cum multis suis vulneribus ingentem stragem edebant. resilientes enim ad manipulos velites, quum viam elephantis, ne obtererentur, fecissent; "in" ancipites ad ictum utrimque conjiciebant hastas; nec pila ab antesignanis cessabant; donec undique incidentibus telis exacti ex Romana acie, hi quoque in suo dextro cornu ipsos Karthaginiensium equites in fugam verterunt. Lælius, ut turbatos vidit hostes, addit perculsis

terrorem.

40

u

XXXIV. Utrimque equite nudata erat Punica acies, quum pedes concurrit, nec spe, nec viribus jam par. ad hoc, dictu parva, sed magni eadem in re gerenda momenti res, t pleraque Crev.

[ocr errors]

38 Non lingua, non mos, non lex] Vulgo legitur non mores. Sed quum tres MSS. Jac. Gronovio inspecti, duo Hearnio, nostri quatuor præferant non mos, hoc maluimus. Supra, 1. XXVIII. c. 12. itidem de Annibalis exercitu, quibus non lex, non mos, non lingua communis. Et apud Cic. 1. I. de Orat. n. 196. Cujus primum nobis mens, mos, disciplina nota esse debet.

39 Duces suarum gentium inter populares, pleruque per interpretes] Intellige duces suarum quemque gentium, Mauros Maurorum, Hispanos Hispanorum, etc. quæ cohortes, manipuli, legiones, quum non sinceræ omnino essent, sed permixtæ varia nationum

u in eos Gron.

colluvie, duces illi pleraque ex iis quæ
dicebant, per interpretes agere coge-
bantur. Gronovius maluit plerique,
non satis evidenti mutationis causa.
At ei assensi sumus reponenti agerent,
quum prius legeretur ageret.

40 In ancipites ad ictum] In ele-
phantos utrimque expositos ad ictum
et patentes. Vulgo hic legitur, in eos
ancipites. Sed quum vox eos superflua
sit, nec in MSS. exstet, illam erasi-

mus.

41 Dictu parva, sed magni eadem in re gerenda momenti res] MSS. consentiunt in abolenda voce res: idque arripuit Gronovius, ut rò parva referatur numero plurali ad omnia quæ sequuntur, clamor, voces, pugna sta

U. C. 550. congruens clamor a Romanis, eoque major et terribilior; A. C. 201. dissonæ illis, ut gentium multarum discrepantibus linguis,

voces. pugna Romana stabilis, et suo et armorum pondere incumbentium in hostem: concursatio et velocitas illinc major, quam vis. Igitur primo inpetu extemplo movere loco hostium aciem Romani. "ala deinde et umbonibus pulsantes, in submotos gradu inlato, aliquantum spatii, velut nullo resistente, incessere; urguentibus et novissimis primos, ut semel motam aciem sensere; quod ipsum vim magnam ad pellendum hostem addebat. Apud hostes, auxiliares cedentes secunda acies, Afri et Karthaginienses, adeo non sustinebant, ut contra etiam, ne resistentes pertinaciter primos cædendo ad se perveniret hostis, pedem referrent. Igitur auxiliares terga dant repente: et, in suos versi, partim refugere in secundam aciem, partim non recipientes cædere, uti paullo ante non adjuti, et tunc exclusi. Et prope duo jam permixta prœlia erant, quum Karthaginienses simul cum hostibus, simul cum suis cogerentur conserere manus. non tamen ita perculsos iratosque in aciem accepere; sed, densatis ordinibus, in cornua vacuumque circa campum extra prælium ejecere, "ne pavidos fuga vulneribusque milites in certam et integram aciem miscerent. Ceterum tanta strages hominum armorumque locum, in quo steterant paullo ante auxiliares, compleverat, ut prope difficilior transitus esset, quam per confertos hostes fuerat. Itaque, qui primi erant, hastati, per cumulos corporum armorumque et tabem sanguinis, qua quisque poterat, sequentes hostem, et signa et ordines confuderunt. principum quoque signa fluctuari cœperant, vagam ante se cernendo aciem. Quod Scipio ubi vidit, "receptui propere canere hastatis jussit et, sauciis in postremam aciem subductis, principes triariosque in cornua inducit; quo tutior firmiorque media

bilis, concursatio et velocitas. Sed
quemadmodum patet, clamorem, vo-
ces dissonas in pugna, posse dici res
parvas, ita non videmus, qui liceat
idem pronunciare de pugna stabili,
concursatione et velocitate militum,
quæ magui esse momenti primo sta-
tim intuitu intelliguntur. Retineamus
ergo rò res, licet destitutum auctori-
tate Gronovianorum codicum nostro-
rumque: et sensus Liviani potiorem ra-
tionem, quam vel plurimorum exem-
plarium, habeamus.

42 Ala deinde et umbonibus pulsan-
tes] Incusso lacerto et scutorum um-
bonibus. Sic 1. IX. c. 41, Umbonibus
incussaque ala sternuntur hostes. Ce-
terum hoc loco scripti habent umbone,

vel umboni. Sed parum interest umbonibusne legas, an umbone.

43 Ne pavidos] Veram Livii scripturam crediderimus cum Gronovio esse eam quam exhibet Regius codex: ne pavido fuga vulneribusque milite sinceram et integram aciem miscerent. Tantummodo particulam que addimus, quæ necessaria est ad fulciendam orationem. * Sinceram et integram aciem intellige aciem non permixtam ex variarum gentium colluvione, nec ulla adhuc clade, ullo damno imminutam aut debilitatam.

44 Receptui.. canere Hastatis jussit] Jussit receptui canere Hastatis, id est ad Hastatos revocandos.

A. C. 202.

hastatorum acies esset. Ita novum de integro prælium or- U. C. 550. tum est: quippe ad veros hostes perventum erat, et armorum genere, et usu militiæ, et fama rerum gestarum, et magnitudine vel spei vel periculi pares. Sed et numero Romanus superior erat, et animo: quod jam equites, jam elephantos fuderat: jam, prima acie pulsa, in secundam pugnabat.

Romani.

XXXV. In tempore Lælius ac Masinissa, pulsos per aliquantum spatii secuti equites, revertentes in aversam hostium aciem incurrere. Is demum equitum inpetus fudit hostem. multi circumventi in acie cæsi: multi per patentem circa campum fuga sparsi, tenente omnia equitatu, passim interierunt. Karthaginiensium sociorumque cæsa eo Vincunt die supra millia viginti: par ferme numerus captus est, cum signis militaribus centum triginta tribus, elephantis undecim. Victores 45 ad duo millia cecidere. Hannibal, cum paucis equitibus inter tumultum elapsus, Adrumetum perfugit omnia et in proelio, et ante aciem, priusquam excederet pugna, expertus; et confessione etiam Scipionis, omniumque peritorum militiæ, illam laudem adeptus, singulari arte aciem eo die instruxisse. Elephantos in prima fronte : quorum fortuitus inpetus atque intolerabilis vis, signa sequi, et servare ordines, (in quo plurimum spei ponerent). Romanos prohiberet. Deinde auxiliares ante Karthaginiensium aciem, ne homines mixti ex" conluvione omnium gentium, quos non fides teneret, sed merces, liberum receptum fugæ haberent. simul primum ardorem atque inpetum hostium excipientes fatigarent; ac, si nihil aliud, vulneribus suis ferrum hostile hebetarent. Tum, ubi omnis spes esset, milites Karthaginienses Afrosque ut, omnibus rebus aliis pares, eo, quod integri cum fessis ac sauciis pugnarent, superiores essent: Italicos, intervallo quoque diremtos, incertos socii an hostes essent, in postremam aciem submotos. Hoc edito velut ultimo virtutis opere, Hannibal, quum Adrumetum refugisset, adcitusque inde Karthaginem sexto ac trigesimo post anno, quam puer inde profectus

46

" ex del. Gron. Crev.

45 Ad duo millia] Emendatio Sigonii, nixa auctore Polybio. Libri, ad decem millia.

46 Excipientes fatigarent, ac, si nihil aliud, vulneribus suis] Plerique seripti non agnoscunt rà fatigarent ac si nihil aliud: et loco harum vocum substituunt alii missilibus, alii. Id qui placere potuerit Gronovio, miramur. Ceterum pro vulgata lectione stat regius codex, probæ ille quidem

nota: stat Polybius, quem hic pene
ad verbum exscribit noster. Græci
auctoris hæc sunt verba, 1. XV. n. 16.
ἕνεκα τοῦ προεκλύσαι μὲν τῷ κόπῳ τὰ
σώματα τῶν πολεμίων, ἀχρειῶσαι δὲ τὰς
ἀκμὰς τῶν ὅπλων διὰ τὸ πλῆθος τῶν
φονευομένων. Vides nullam ibi men-
tionem esse missilium.

47 Sexto ac trigesimo post anno,
quam puer] Vid. not. 57. ad c. 37.
infra.

U. C. 550. erat, redisset, fassus in curia est, non prælio modo se, sed A. C. 202. bello victum, nec spem salutis alibi, quam in pace impetranda, esse.

XXXVI. Scipio, confestim a proelio expugnatis hostium castris direptisque, cum ingenti præda ad mare ac naves rediit; nuncio adlato, P. Lentulum cum quinquaginta rostratis, centum onerariis, cum omni genere commeatus, ad Uticam accessisse. Admovendum igitur undique terrorem perculsæ Karthagini ratus, misso Lælio Romam cum victoriæ nuncio, Cn. Octavium terrestri itinere ducere legiones Karthaginem jubet: ipse, ad suam veterem nova Lentuli classe adjuncta, profectus ab Utica portum KarKarthagi thaginis petit. Haud procul aberat, quum velata infulis nienses pa- ramisque oleæ Karthaginiensium obcurrit navis. Decem legati erant principes civitatis, auctore Hannibale missi ad petendam pacem. qui quum ad puppim prætoriæ navis accessissent, velamenta supplicum porrigentes, orantes, inplorantesque fidem et misericordiam Scipionis; nullum iis aliud responsum datum, quam ut Tunetem venirent: eo se moturum castra. ipse ab contemplato situ Karthaginis, non tam noscendi in præsentia, quam deprimendi hostis caussa, Uticam, eodem et Octavio revocato, rediit. Inde 'procedentibus ad Tunetem nuncius adlatus, Verminam, Syphacis filium, cum equitibus pluribus, quam peditibus, venire Karthaginiensibus auxilio. pars exercitus cum omni equitatu 9 Saturnalibus primis agmen adgressa, Numidas levi certamine fudit. exitu quoque fugæ intercluso, 50 a parte omni circumdatis equitibus, quindecim millia hominum cæsa; mille et ducenti vivi capti sunt, et equi Numidici mille et quingenti, signa militaria duo et septuagintay. Regulus ipse inter tumultum cum paucis effugit. Tum ad TuLegati Kar- netem eodem, quo antea, loco castra posita, legatique triginta Karthagine ad Scipionem venerunt. et illi quidem Scipionem. multo miserabilius, quam ante, (quo magis cogebat fortuna) egerunt: sed aliquanto minore cum misericordia ab recenti memoria perfidiæ auditi sunt. In consilio quamquam justa ira omnes ad delendam stimulabat Karthaginem; tamen,

Numidæ

fusi.

thag. ad

49

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

51

quum, et quanta res esset, et quam longi temporis obsidio U. C. 550. tam munitæ et tam validæ urbis, reputarent, et ipsum A. C. 202. Scipionem exspectatio successoris, venturi ad paratam alterius labore ac periculo finiti belli famam, sollicitaret, ad pacem omnium animi versi sunt.

54

55

pione dictæ.

XXXVII. Posteró die, revocatis legatis, et cum multa Conditiones castigatione perfidie monitis, ut, tot cladibus edocti, tan- pacis a Scidem Deos et jusjurandum esse crederent; conditiones pacis dicta: Ut liberi legibus suis viverent. 52 quas urbes, quosque agros, quibusque finibus ante bellum tenuissent, tenerent, populandique finem eo die Romanus faceret. Perfugas, fugitivosque, et captivos omnes redderent Romanis, et naves rostratas, præter, decem triremes, traderent, elephantosque, quos haberent domitos: neque domarent alios. Bellum neve in Africa, neve extra Africam, injussu populi Romani gererent. Masinissæ res redderent, fœdusque cum eo facerent. Frumentum stipendiumque 53 auxiliis, donec ab Roma legati redissenta, præstarent. Decem millia talentúm argenti, descripta pensionibus æquis in annos quinquaginta, solverent. Obsides centum arbitratu Scipionis darent: ne minores quatuordecim annis, neu triginta majores. Inducias ita se daturum, si per priores inducias naves onerariæ captæ, quæque fuissent in navibus, restituerentur. Aliter nec inducias, nec spem pacis ullam esse. Has conditiones legati quum domum referre jussi in concione ederent, et Gisgo ad dissuadendam pacem processis- Gisgonem set, audireturque a multitudine, inquieta eadem et inbelli: contra paindignatus Hannibal, dici ea in tali tempore audirique, ad- vetat Hanreptum Gisgonem manu sua ex superiore loco detraxit. nibal. Quæ insueta liberæ civitati species quum fremitum populi movisset, perturbatus militaris vir urbana libertate, "7 Novem, inquit, annorum a vobis profectus, post sextum et tricesimum annum redii. Militares artes, quas me a puero 5 fortuna nunc a rediissent Eæd. b ferre Gron.

z tam del. Gron. Crev. mum sextum Gron. Crev.

51 Tam munita et validæ urbis] Omnes nostri libri, ut Cantabrigiensis a Jac. Gronovio excussus, iterant particulam tam munitæ et tum valida urbis.

52 Quas urbes, quosque agros] Intellige, in Africa, ut diserte habetur apud Polybium.

53 Auxiliis] Vid. not. 80. ad 1. XXVIII. c. 16.

54 Decem millia talentûm] Marcas nostrates argenti 937500.

55* Descripta] Distributa per pensiones æquas in annos quinquaginta.

56 Domum referre] Vulgo ferre. Sed jamdudum Sigonius suggessit ex libro suo referre, quod melius est:

56

et tuentur nostri.

58

57

с c trigesi

[blocks in formation]

cem dicere

« PreviousContinue »