Page images
PDF
EPUB

TENOX LIBRARIA

NEW YORK

T. LIVII PATAVINI

HISTORI A R U M

AB URBE CONDITA

L I B R I.

EPITOME LIBRI XXI.

IN Italiam belli Punici secundi ortus narratur, et Hannibalis Poenorum ducis contra foedus per Iberum amnem transitus, a quo Saguntum, sociorum populi Romani civitas, obsessa octavo mense capta est. De quibus iniuriis missi legati ad Carthaginienses, qui quererentur. Quum satisfacere nollent, bellum üs indictum est. Hannibal, superato Pyrenaeo saltu, per Gallias, fusis Volscis, qui obsistere conati erant, ad Alpes venit ; et laborioso per eas transitu, quum montanos quoque Gallos obvios aliquot proeliis repulisset, descendit in Italiam, et ad Ticinum amnem Romanos equestri proelio fudit: in quo vulneratum P. Cornelium Scipionem proterit filius, qui Africani postea nomen accepit. Iterumque exercitu Romano ad flumen Trebiam fuso, Hannibal Apenninum quoque, per magnam militum vexationem propter vim tempestatum, transüt. Cn. Cornelius Scipio in Hispania contra Poenos prospere pugnavit, duce hostium Magone capto.

VOL. II,

B

[blocks in formation]

TN , in

N

summae totius professi plerique sunt rerum scriptores, 1 Belli Pu- bellum maxime omnium memorabile, quae unquam gesta nici secundi sint, me scripturum; quod, Hannibale duce, Carthagimagnitudo.

nienses cum populo Romano gessere. Nam neque validiores opibus ullae inter se civitates gentesque contulerunt arma, neque his ipsis tantum unquam virium aut roboris fuit: et haud ignotas belli artes inter se, sed expertas primo Punico conserebant bello: et adeo varia belli fortuna ancepsque Mars fuit, ut propius periculum fuerint, qui vicerunt. Odiis etiam prope maioribus certarunt, quam viribus: Romanis indignantibus, quod victoribus victi ultro

inferrent arma; Poenis, quod superbe avareque crederent 4 Hannibal imperitatum victis esse. Fama etiam est, Hannibalem odium iurat annorum ferme novem, pueriliter blandientem patri Hamil- 5 in Roma- cari, ut duceretur in Hispaniam, quum, perfecto Africo 6

bello, exercitum eo traiecturus sacrificaret, altaribus admotum, tactis sacris iureiurando adactum, se, quum primum posset, hostem fore populo Romano. Angebant ingentis 7

3

nos,

i Plerique . . . . rerum scriptores] praecipue ad Sardiniam, ut mox diIn quorum numero Thucydidem haud cetur, a Romanis interceptam. Crev. dubie noster intelligit. MURETUS. cf. Polyb. iii. 2.

2 Propius periculum] Ita legen- 5 Annorum ferme novem] De quo dum monent Gronov, et Muret, quo- Muretus Var. Lect. xv. 14.

“ Illud rum hic plura exempla citat, supr. iv. recto ac vere notavit Glareanus, mani17. infr. xxv. 11. cf. Sil. Ital. i. 13. festo Livium sibi pugnare, cum Hanni

3 Qui vicerunt] Ut melius intelli- balem vixdum puberem Hasdrubalis gatur haec sententia, lege ea quae de literis accersitum scribit, cum ex ipCannensi clade disserit noster, infr. sis Livii verbis necessario colligatur, xxii. 54. Propiores periculo fuere Hannibalem eo tempore annos non post Cannensem cladem Romani, minus viginti tres natum fuisse.” quam erant Poeni post pugnam in 6 Africo bello] Quod Hamilcare Africa, cui Hannibal succubuit. Ideo duce Carthaginienses cum mercenacessere Carthaginienses, non quia ma- riis militibus in Africa gesserunt. Hoc ius periculum erat, sed quia ipsi mi- bellum Polybius describit ad finem nores animos gessere. Crev.

libri i. Crev. 4 Superbe avareque] Haec spectant 7 Angebant] cf. Polybius iii. 11.

8 spiritus virum Sicilia Sardiniaque amissae : nam et Siciliam Hamilcar 9 nimis celeri desperatione rerum concessam, et Sardiniam bellum Ro

inter motum Africae fraude Romanorum, stipendio etiam meditatur. insuper imposito, interceptam. · His anxius curis ita se 2. 1 Africo bello, quod fuit sub recentem Romanam pacem, per quinque annos, ita deinde novem annis in Hispania augendo Punico imperio gessit, ut appareret, maius eum, quam quod gereret, agitare in animo bellum : et, si diutius vixisset,

Hamilcare duce Poenos arma Italiae illaturos fuisse, quae 2 Hannibalis ductu intulerunt. Mors Hamilcaris peroppor-Moritur. 3 tuna et pueritia Hannibalis distulerunt bellum. Medius Hasdrubal

Hasdrubal inter patrem et filium octo ferme annos imperium generali obtinuit; flore aetatis, uti ferunt, primo Hamilcari conciliatus: gener inde ob altam indolem provecto annis ascitus, 4 et, quia gener erat, factionis Barcinae opibus, quae apud milites plebemque plus quam modicae erant, haud sane voluntate principum, imperio potitus. Is, plura consilio, 5 quam vi, gerens, hospitiis regulorum magis, conciliandisque per amicitiam principum novis gentibus, quam bello aut armis, rem Carthaginiensem auxit. Ceterum nihilo ei pax tutior fuit. Barbarus eum quidam palam, ob iram interfecti Occisus. ab eo domini, obtruncavit; comprehensusque ab circumstantibus haud alio, quam si evasisset, vultu, tormentis quoque quum laceraretur, eo fuit habitu oris, ut, superante laetitia dolores, ridentis etiam speciem praebuerit. Cum

hoc Hasdrubale, quia mirae artis in sollicitandis gentibus, 6 imperioque iungendis suo fuerat, foedus renovaverat populus Romanus, ut finis utriusque imperii esset amnis Iberus,

Ipse Hannibal hoc suum implacabile 3 Pueritia Hannibalis] Qui tamen in Romanos odium Antiocho exponit, octodecim annos iam tum habebat. infr. xxxv. 19.

4 Factionis Barcinae) Eius quae 8 Siciliam ... concessam] Pace ad cum Hamilcare Barca contra partes Aegates insulas facta, de cuius con- Hannonis stabat. Barca autem, ut ditionibus cf. Pol. i. 62, 63.

Niebuhrio iii. p. 718. videtur, non gen9 Sardiniam] Bellum alieno suo tile cognomen erat, sed fulgur Poena tempore, seu veris, seu fictis de causis lingua significabat, et Hamilcari ea a Romanis illatum, Carthaginienses ratione inditum est, qua apud Rosuscipere nolentes, non modo cessere manos Scipiadae illi duo fulmina Sardinia, sed etiam, postulantibus Ro- belli vocitabantur. manis, ad priorem summam, quam 5 Hospitiis regulorum] cf. Pol. ii. pepigerant foedere ad Aegates insu- 36. Fabius quidem ap. Pol. iii. 8, las icto, adiecerunt argenti talenta haud scio an animo minime aequo, ut mille ducenta.

qui Romanus de Poeno scriberet, de i Per quinque annos) Bellum Afri- crudelitate Hamilcaris et avaritia locum Polybius i. 88. tribus annis tan- quitur. tummodo cum quattuor mensibus 6 Foedus renovaverat] cf. Pol. iii. gestum esse scribit. CREV.

13. In eo cavebatur, ne quicquam in 2 Mors Hamilcaris] Hamilcar in ea regione quae trans Iberum esset, praelio quodam adversus Vetrones fe- Romani, aut in ea quae cis Iberum rocissimos Hispaniae populos, fortis- esset, Poeni sibi iuris arrogarent; neve sime dimicans occubuit. Crev. cf. alteruter populus eum amnem belli Pol. ii. 1. Com. Nep. in Vit. Hamilc. causa transiret.

6

Saguntinisque mediis inter imperia duorum populorum 3. libertas servaretur. In Hasdrubalis locum haud dubia res Ei succedit fuit, quin praerogativam militarem, qua extemplo iuvenis 7

Hannibal in praetorium delatus, imperatorque ingenti omnium clamore atque assensu appellatus erat, favor etiam plebis sequeretur. Hunc vixdum puberem Hasdrubal 8 literis ad se arcessierat: actaque res etiam in senatu fuerat, Barcinis nitentibus, ut assuesceret militiae Hannibal, atque in paternas succederet opes. Hanno, alterius factionis princeps, ' Et aequum postulare videtur,'inquit, Hasdrubal,

et ego tamen non censeo, quod petit, tribuendum. Quum admiratione tam ancipitis sententiae in se omnes convertisset, · Florem aetatis, inquit, • Hasdrubal, quem ipse patri · Hannibalis fruendum praebuit, iusto iure eum a filio repeti 'censet: nos tamen minime decet, iuventutem nostram pro

militari rudimento assuefacere libidini praetorum.
“timemus, ne Hamilcaris filius nimis sero imperia immodica
et regni paterni speciem videat; et, cuius regis genero
* hereditarii sint relicti exercitus nostri, eius filio parum

mature serviamus ? Ego, istum iuvenem domi tenendum, • sub legibus, sub magistratibus docendum vivere aequo iure

cum ceteris, censeo: ne quandoque parvus hic ignis incen4. dium ingens exsuscitet.' Pauci

, ac ferme optimus quisque, Hannoni assentiebantur: sed, ut plerumque fit, maior pars Hannibalis meliorem vicit. Missus Hannibal in Hispaniam primo dotes et in- statim adventu omnem exercitum in se convertit. Hamilgenium.

carem iuvenem redditum sibi veteres milites credere ; eundem vigorem in vultu, vimque in oculis, habitum oris, lineamentaque intueri. Dein brevi effecit, ut pater in se minimum momentum ad favorem conciliandum esset. 9 Nunquam ingenium idem ad res diversissimas, parendum atque imperandum, habilius fuit. Itaque haud facile decerneres, utrum imperatori, an exercitui, carior esset : neque Hasdrubal alium quemquam praeficere malle, ubi quid fortiter ac strenue agendum esset: neque milites alio duce plus confidere, aut audere. Plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat: nullo

[ocr errors]

7. Praerogatiram militarem] Suf- ferme annis imperium obtinuit Hasfragium ante a militibus latum. cf. drubal, ex quibus si triennium desupr. iii. 51.

traxeris, quo sub eo imperatore me8 Vixdum puberem] Non facile in- ruit Hannibal, efficitur Hannibalem, telligitur quomodo Livius virdum tunc quum ab Hasdrubale arcessitus puberem appellare possit iuvenem est, annum 23. egisse. Crev. eum, qui, ut ex ipsius narratione col- 9 Minimum momentum] h. e. Miligitur, annum tunc 22. aetatis exces- nimam vim haberet patris gratia. serat. Hannibal novem ferme anno- Ita Iustinus xiii. 6. Olympias, inquit, rum erat, quum Hamilcar in Hispa- mater Alexandri, non mediocre moniam traiecit: novem annis in His- mentum partium. Gronov. pania rem gessit Hamilcar: octo

« PreviousContinue »