Page images
PDF
EPUB

AIZ,
LIBER I.

terum Freshool

PRÆFATIO.

FACTURUSNE operæ pretium sim, si à primordio urbis res populi Romani perscripserim, nec satis scio; nec, si sciam, dicere ausim.

Quippe qui, cum vete. rem, tum vulgatam esse rem videam, dum novi semper scriptores, aut in rebus certius aliquid allaturos se, aut scribendi arte rudem vetustatem superaturos, credunt. Utcunque erit, juvabit tamen rerum gestarum memorie principis terrarum populi, pro virili parte, et ipsum consuluisse; et, si in tanta scriptorum turbâ mea fama in obscuro sit, nobilitate ac magnitudine eorum, meo qui nomini officient, me consoler. Res est præterea et immensi operis, ut quæ supra septingentesimum annum repetatur ; et quæ, ab exiguis profecta initiis, cò creverit, ut jam magnitudine laboret suâ ; et legentium plerisque, haud dubito, quin primæ origines, proximaque originibus, minus præbitura voluptatis sint, festinantibus ad hæc nova, quibus jam pridem prævalentis populi vires se ipsa conficiunt. Ego contrà hoc quoque laboris præmium petam, ut me a conspectu malorum, quæ nostra tot per annos vidit ætas, tantisper, certè dum prisca illa totâ mente repeto, avertam, omnis expers curæ, quæ scribentis animum etsi non flectere à vero, sollicitum tamen efficere possit. Quæ ante conditam condendamve urbem, poëticis magis decora fabulis, quam incorruptis rerum gestarum monumentis, traduntur, ea nec affirmare nec refel. lere in animo est.

Datur hæc veria antiquitati, ut, miscendo humana divinis, primordia urbium augustiora faciat. Et, si cui populo licere oportet consecrare origines suas, et ad Deos referre auctores, ca belli gloria est populo Romano, ut, quum suum, conditorisque sui parentem, Martem potissimum ferat, tam et hocgenteshumanæ patiantur æquo animo, quam imperium patiuntur. Sed liæc et his similia, utcunque animadversa aut cxistimata erunt, haud in magno equidem ponam discrimine. Ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum, quæ vita, qui mores fuerint; per quos viros, quibusque artibus domi militiæque, et partum et auctum imperium sit. Labente

deinde paulatim disciplinâ, velut desidentes primo mores sequatur animo; deinde ut magis magisque lapsi sint, tum ire cæperint præcipites; donec ad hæc tempora, quibus nec vitia nostra, nec remedia pati possumus, perventuni est. Hoc illud est præcipuè in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in illustri posita monumento intueri ; inde tibi tuæque reipublicæ, quod imitere, capias ; inde fædum inceptu, fædum exitu, quod vites. Cæterùm aut me amor ne. gotii suscepti fallit, aut nulla unquam respublica nee major, nec sanctior, nec bonis exemplis ditior fuit; nec in quam civitatem tam seræ avaritia, luxuriaque immigraverint; nec ubi tantusac tam diu paupertatiac parsimoniæ honos fuerit. Adeò quanto rerum minus, tanto minus cupiditatis erat. Nuper divitiæ avaritiam, et abundantes voluptates desiderium per luxum atque libidinem pereundi perdendique omnia, invexere. Sed querela, ne tum quidem gratæ futuræ, quum forsitan et necessariæ erunt, ab initio certè tantæ ordiendæ rei absint. Cum bonis potiùs ominibus, votisque ac precationibus Deorum Dearumque, si, ut poëtis, nobis quoque mos esset, libentiùs inciperemus, ut orsis tanti operis successus prosperos darent.

I. JAM primum omnium satis constat, Trojâ captå, in cæteros sævitum esse Trojanos; duobus, Ænea Antenoreque, et vetusti jure hospitii, et quia pacis reddendæque Helenæ semper auctores fuerant, omne jus belli Achivos abstinuisse. Casibus deinde variis Antenerem cum multitudine Henetûm, qui, seditione ex Paphlagonia pulsi, et sedes et ducem, rege Pylæmene ad Trojam amisso, quærebant, venisse in intimuṁ maris Hadri. atici sinum; Euganeisque, qui inter mare Alpesque incolebant, pulsis, Henelos Trojanosque eas tenuisse terras ; et in quem primùm egressi sunt locum, Troja vocatur; pagoque inde Trojano nomen est ; gens universa Veneti appellati. Enean, ab simili clade domo profuzum, sed ad majora initia rerum ducentibus fatis, primo in Macedoniam venisse; inde in Siciliam quærentem sedes delatum ; ab Sicilia se Liturentem agrum tenuisse; Trejæ et huic loco nomen est. Ibi egressi Trojani, ut quibus ab immenso prope errcre nihil, præter arma et

naves, superesset, quum prædam ex agris agerent, Lati. nus rex Aboriginesque, qui tum ea tenebant loca, ad arcendam vim advenarum armati ex urbe atque agris concurrunt. Duplex inde fama est ; alii, prælio victum Latinum pacem cum Ænea, deinde affinitatem junxisse, tradunt ; alii, quum instructæ acies constitissent, priusquam signa canerent, processisse Latinum inter primorcs, ducemque advenarum evocasse adcolloquium ; percunctatum deinde, qui mortales essent, unde, aut quo casu profecti domo, quidve quærentes in agrum Laurentem exissent? Postquam audierit multitudinem Trojanos esse; ducem Ænean, filium. Anchisæ et Veneris; cremata patrid et domo profugos sedem condendæque urbi locum quærere, et nobilitatem admiratum gentis virique, et animum vel bello vel paci paratum, dextera data fidem futuræ amicitiæ sanxisse. Inde fædus ictum inter duces, inter exercitus salutationen factam ; Ænean apud Latinum fuisse in hospitio ; ibi Latinum apud penates Deos domesticum publico adjunxisse fædus, filia Æneæ in matrimonium datâ, ea res utique Trojanis spem affirmat tandem stabili certâque sede finiendi erroris. Oppidum condunt. Eneas ab nomine uxoris Lavinium appellat. Brevi stirps quoque virilis ex novo matrimonio fuit, cui Ascanium parentes dixere nomen.

II. Bello deinde Aborigines Trojanique simul petiti. Turnus Rex Rutulorum, cui pacta Lavinia ante adventum Æneæ fuerat, prælatum sibi advenam ægrè patiens, simul Æneæ Latinoque bellum intulerat. Neutra acies læta ex eo certamine abiit. Victi Rutuli; victores Abori. gines Trojanique ducem Latinum amisere. Inde Turnus Rutulique, diffisi rebus, ad florentes Etruscorum opes, Mezentiumque eorum regem confugiunt; qui Cære opulento tum oppido imperitans, jam inde ab initio minimè lætus novæ origine urbis, et tum nimio plus, quàm satis tutum esset accolis, rem Trojanam crescere ratus, haud gravatim socia arma Rutulis junxit. Æneas adversustanti belli terrorem ut animos Aboriginum sibi conciliaret, ne sub eodem jure solùm, sed etiam nomine omnes essent, Latinos utramque gentem appellavit. Nec deinde Aborirines Trojanis studio ac fide erga regem Ænean cessere; d'usque his animis coalescentium indies magis duorum

populorum Æneas, quanquam tanta opibus Etruria erat, ut jam non terras solùm, sed mare etiam per totam Italiæ longitudinem, ab Alpibus ad fretum Siculum, fama nominis sui implêsset ; tamen, quum mænibus bellum propulsare posset, in aciem copias cduxit. Secundum inde prolium Latinis, Æneæ etiam ultimum operum mortalium fuit. Situs est, quemcunque eum dici jus fasque est, super Numicium Aumen; Jovem indigetem appellant.

III. Nondum maturus imperio Ascanius Æneæ filius erat; tamen id imperium ei ad puberem ætatem incolume mansit ; tantisper tutelâ muliebri (tanta indoles in Lavinia erat) res Latina et regnum avitum paternumque puero stetit. Haud nihil ambigam (quis enim rem tam veterem pro certo affirmet?) hiccine fuerit Ascanius, an major, quàm hic, Creusa matre Ilio incolumi natus, comesque inde paternæ fugæ, quem Iulum eundum Julia gens auctorem nominis sui nuncupatis Ascanius, ubicunque et quacunque matre genitus (certè natum Ænea constat) abundante Lavinii multitudine, florentem jam(ut tum res erant) atque opulentam urbem matri, seu novercæ, reliquit. Novam ipse aliam sub Albano monte condidit ; quæ, ab situ porrectæ in dorso urbis, Longa Alba appel. lata. Inter Lavinium et Albam Longam coloniam deductam triginta ferme interfuere anni ; tantùm tamen opes creverant, maximè fusis Etruscis, ut ne morte quidem Æneæ, nec deinde, inter muliebrem tutelam rudimentumque primum puerilis regni, movere arma aut Mezentius Etruscique, aut ulli alii accolæ ausi sint. Pax ita convenerat, ut Etruscis Lalinisque fluvius Albula, quem nunc Tiberim vocant, finis esset. Silvius deinde

regnat, Ascanii filius, casu quodam in silvis natus. Is Ænean Silvium creat; is deinde Latinum Silvium. Abeo coloniæ aliquot deductæ, Prisci Latini appellati. Mansit Silviis postea omnibus cognomen, qui Albæ regnarunt. Latino Alba ortus, Alba Atys, Atye Capys, Capye Caperus, Capeto Tiberinus; qui, in trajectu Albulæ amnis submersus, celebre ad posteros nomen flumini dedit. Agrippa inde Tiberini filius; post Agrippam Romulus Silvius, à patre accepto imperio, regnat. Aventino, fulmine ipse ictus, regnum per manus tradidit. Is, sepultus in colle, qui nunc est pars Romanæ urbis, cognomen cft

fecit. Proca deinde régnat; is Numitorem atque Amulium procreat. Numitori, qui stirpis maximus erat, reg. num vetustum Silviæ gentis legat. Plus tamen vis potuit, quàm voluntas patris, aut verecundia ætatis. Pulsofratre, Amulius regnat. Addit sceleri scelus. Stirpem fratris viri. lem interimit. Fratris filiæ Rhez Silviæ, per speciem honoris, quum Vestalem eam legisset, perpetua virginitate spem parttis adimit

.. IV. Sed debebatur, ut opinor, fatis tantæ origo urbis, maximique secundum Deorum opes imperii principium. Vi compressa Vestalis, quum geminum partum edidisset, seu ita rata, seu quia Deus auctor culpæ honestior erat, Martem incertæ stirpis patrem nuncupat. Sed nec Dii, nec homines, aut ipsam, aut stirpem a crudelitate regia vindicant. Sacerdos vincta in custodiam datur; pueros in profluentem aquam mitti jubet. Fortê quâdam divinitùs super ripas Tiberis effusus lenibus stagnis, nec adiri usquam ad justi cursum poterat amnis ; et, posse qnamvis languidá mergi aqud infantes, spem ferentibus dabat. Ita velut defuncti regis imperio, in proxima alluvie, ubi nunc ficus Ruminalis est (Romularem vocatam ferunt) pueros exponunt. Vastæ tum in iis locis solitudines erant. Tenet fama, quum Auitantem alveum, quo expositi erant pueri, tenuis in sicco aqua destituisset, lupam sitientem ex mon. tibus, qui circa sunt, ad puerilem vagitum cursum flexisse ; eam summissas infantibus adeo mitem præbuisse mammas,utlingualambentem pueros magister regii pecoris invenerit. Faustulo fuisse nomen ferunt. Ab eo ad stabula Larentiæ uxori educandos latos.

Sunt, qui Larentiam, vulgato corpore, lupam inter pastores vocatam putent ; inde locum fabulæ ac miraculo datum. Ita geniti, itaque educati, quum primum adolevit ætas, nec in stabulis, nec ad pecora segnes, venando peragrare circa saltus. Hinc, robore corporibus animisque sumpto, jam non feras tantùm subsistere, sed in latrones, præda onustos, impetus facere, pastoribusque rapta dividere ; et cum his, crescente indies grege juvenum, seria ac jocos celebrare.

V. Jam tum in Palatino monte Lupercal hoc fuisse ludicrum ferunt, et à Pallanteo, urbe Arcadica, Pallan. tium, deinde Palatium, montem appellatum. Ibi Evandrum, qui ex eo genere Arcadum multis ante tempesta

« PreviousContinue »