Page images
PDF
EPUB

tibus ea tenuerat loca, solenne allatum ex Arcadia instituisse, ut nudi juvenes, Lycéum Pana venerantes, per lusum atque lasciviam currerent. Quem Romani deinde vocârunt Inuum. Huic deditis ludicro, quum solenne notum esset, insidiatos ob iram prædæ amissæ latrones, quum Romulus vi se defendisset, Remum cepisse; captum regi Amulio tradidisse, ultro accusantes. Crimini maximè dabant, in Numitoris agros ab his impetum fieri; inde eos, collecta juvenum manu, hostilem in modum prædas agere. Sic Numitori ad supplicium Remus deditur. Jam inde ab initio Faustulo spes fuerat, regiam stirpem apud se educari; nam et expositos jussu regis infantes sciebat, et tempus, quo ipse eos sustulisset, ad id ipsum congruere; sed rem immaturam, nisi aut per occasionem, aut per necessitatem aperiri noluerat. Necessitas prior venit. Ita metu subactus, Romulo rem aperit. Fortè et Numitori, quum in custodia Remum haberet, audissetque geminos esse fratres, comparando et ætatem eorum, et ipsam minimè servilem indolem, tetigerat animum memoria nepotum; sciscitandoque eodem pervenit, ut haud procul esset, quin Remum agnosceret.Ita undique regi dolus nectitur. Romulus, non cum globo juvenum, (nec enim erat ad vim apertam par) sed aliis alio itinere jussis certo tempore ad regiam venire pastoribus, ad regem impetum facit; et à domo Numitoris alia comparata manu adju vat Remus. Ita regem obtruncant.

VI. Numitor, inter primum tumultum hostes invasisse urbem àtque adortos regiam dictitans, quum pubem Albanam in arcem præsidio armisque obtinendam avocasset, posteaquam juvenes, perpetrata cæde, pergere ad se gratulantes vidit, extemplo advocato concilio, scelera in se fratris, originem nepotum, ut geniti, ut educati, ut cogniti essent, cædem deinceps tyranni, seque ejus auctorem ostendit. Juvenes, per mediam concionem agmine ingressi, quum avum regem salutassent, secuta ex omni multitudine consentiens vox ratum nomen imperiumque regi effecit. Ita Numitori Albana permissa re, Romulum Remumque cupido cepit, in iis locis, ubi expositi, ubique educati erant, urbis condendæ ; et supererat multitudo Albanorum Latinorumque. Ad id pastores quoque accesserant ; qui omnes facile spem facerent, parvam Albam,

parvum Lavinium, præ ea urbe quæ conderetur, fore. Intervenit deinde his cogitationibus avitum malum, régni cupido, atque inde fœdum certamen coortum à satis miti principio. Quoniam gemini essent, nec ætatis verecundia discrimen facere posset, ut Dii, quorum tutelæ ea loca essent, auguriis legerent, qui nomen novæ urbi daret, qui conditam imperio regeret. Palatium Romulus, Remus Aventinum ad inaugurandum templa capiunt.

VII. Priori Remo augurium venisse fertur, sex vultųres; jamque, nunciato augurio, quum duplex numerus Romulo se ostendisset, utrumque regem sua multitudo consalutaverat. Tempore illi præcepto, at hi numero avium regnum trahebant. Inde, cum altercatione congressi, certamine irarum ad cædem vertuntur. Ibi in turba ictus Remus cecidit. Vulgatior fama est, ludibrio fratris Remum novos transiluisse muros; inde ab irato Romulo (quum verbis quoque increpitans adjecisset, Sic deinde, quicunque alius transiliet moenia mea)' interfectum. Ita solus potitus imperio Romulus; condita urbs conditoris nomine appellata. Palatium primum, in quo ipse erat educatus, muniit; sacra Diis aliis Albano ritu; Græco, Herculi, ut ab Evandro instituta erant, facit.Herculem in ea loca, Geryone interempto, boves mira specie abegisse memorant; ac prope Tiberim fluvium, quà, præ se armentum agens, nando trajecerat, loco herbido, ut quiete et pabulo læto reficeret boves, et ipsum fessum via, procubuisse. Ibi quum eum cibo vinoque gravatum sopor oppressisset, pastor accola ejus loci, nomine Cacus, ferox viribus, captus pulchritudine boum, quum avertere eam prædam vellet, (quia si agendo armentum in speluncam compulisset, ipsa vestigia quærentem dominum eò deductura erant) aversos boves, eximium quemque pulchritudine, caudis in speluncam traxit. Hercules ad primam auroram somno excitus, quum gregem perlustrasset oculis, et partem abesse numero sensisset, pergit ad proximam speluncam, si fortè eò vestigia ferrent; quæ ubi omnia foras versa vidit, nec in partem aliam ferre, confusus atque incertus animi, ex loco infeto agere porrò armentum occepit. Inde quum actæ boves quædam ad desiderium, ut fit, relictarum mugissent, reddita inclusarum ex bantJunca boum vox Herculem convertit. Quem quum va

dentem ad speluncam Cacus vi prohibere conatus esset ; ictus clava, fidem pastorum nequicquam invocans morte occubuit. Evander tum ea, profugus ex Peloponneso, auctoritate magis, quám imperio, regebat loca; venerabilis vir miraculo literarum, rei novæ inter rudes artium homines; venerabilior divinitate credita Carmentæ matris, quam fa. tiloquam, ante Sibyllæ in Italiam adventum, miratæ hæ gentes fuerant. Is tum Evander concursu pastorum trepidantium circa advenam manifesta reum cædis excitus, postquam facinus facinorisque causam audivit, habitum formamque viri aliquantùm ampliorem augustioremque humanâ intuens, rogitat, qui vir esset? Ubi nomen patremque ac patriam accepit; Jove nate, Hercules, salve, inquit; te mihi mater, veridica interpres Deûm, aucturum cælestium numerum cecinit; tibique aram hîc dica'tum'iri, quam opulentissima olim in terris gens Maximam vocet, tuoque ritu colat.' Dextra Hercules data, 'accipere se omen, impleturumque fata, ara condita atque dicata,' ait. Ibi tum primum, bove eximia capta de grege, sacrum Herculi, adhibitis ad ministerium dapemque Potitiis ac Pinariis, quæ tum familiæ maximè inclytæ ea loca incolebant, factum. Fortè ita evenit, ut Potitii ad tempus præstò essent, iisque exta apponerentur; Pinarii, extis adesis, ad cæteram venirent dapem. Inde institutum mansit, donec Pinarium genus fuit, ne extis solennium vescerentur. Potitii, ab Evandro edocti, antistites sacri ejus per multas ætates fuerunt; donec, tradito servis publicis solenni familiæ ministerio, genus omne Potitiorum interiit. Hæc tum sacra Romulus una ex omnibus peregrina suscepit; jam tum immortalitatis virtute partæ, ad quam eum sua fata ducebant, fautor.

VIII. Rebus divinis rite perpetratis vocataque ad concilium multitudine, quæ coalescere in populi unius corpus nulla re, præterquam legibus, poterat, jura dedit; quæ ita sancta generi hominum agresti fore ratus, si se ipse venerabilem insignibus imperii fecisset, cum cætero habitu se augustiorem, tum maximè lictoribus duodecim sumptis, fecit. Alii ab numero avium, quæ augurio regnum por tenderant, eum secutum numerum putant. Mehaud pontet eorum sententiæ esse, quibus et apparitores et e genus ab Etruscis finitimis, unde sella curulis, unde

prætexta sumpta est, numerum quoque ipsum ductum placet; et ita habuisse Etruscos, quòd ex duodecim populis communiter creato rege, singulos singuli populi lictores dederint. Crescebat interim urbs, munitionibus alia atque alia appetendo loca, quum in spem magis futu ra multitudinis, quàm ad id, quod tum hominum erat, munirent. Deinde, ne vana urbis magnitudo esset, adjiciendæ multitudinis causa, vetere concilio condentium urbes, qui, obscuram atque humilem conciendo ad se multitudinem, natam è terra sibi prolem ementiebantur; locum, qui nunc septus descendentibus inter duos lucos est, Asylum aperit. Eò ex finitimis populis turba omnis, sine discrimine, liber an servus esset, avida novarum rerum perfugit; idque primum ad cœptam magnitudinem roboris fuit. Quum jam viriun haud pœniteret, consilium deinde viribus parat. Centum creat senatores; sive quia is numerus satis erat; sine quia soli centum erant, qui creari patres possent. Patres certè ab honore, patriciique progenies eorum appellati.

IX. Jam res Romana adeò erat valida, ut cuilibet finitimarum civitatum bello par esset; sed, penuria mulierum, hominis ætatem duratura magnitudo erat; quippe quibus nec domi spes prolis, nec cum finitimis connubia essent. Tum ex consilio patrum Romulus legatos circa vicinas gentes misit, qui societatem connubiumque novo populo peterent; 'Urbes quoque, ut cætera, ex infimo nasci; deinde, quas sua virtus ac Dii juvent, magnas opes sibi 'magnumque nomen facere. Satis scire, origini Romanæ 'et Deos affuisse, et non defuturam virtutem; proinde 'ne gravarentur homines cum hominibus sanguinem et 'genus miscere.' Nusquam benignè legatio audita est; adeò simul spernebant, simul tantam in medio crescentem molem sibi ac posteris suis metuebant. A plerisque rogitantibus dimissi, 'Ecquod feminis quoque asylum aperuissent? 'id enim demum compar connubium fore.' Egrè id Romana pubes passa, et haud dubiè ad vim spectare res cœpit ; cui tempus locumque aptum ut daret Romulus, ægritudinem animi dissimulans, ludos ex industria parat, Neptuno Equestri solennes. Consualia vocat. Indici deinde finitimis spectaculum jubet; quantoque apparátu tum sciebant, aut poterant, concelebrant ; ut rem claram expecta

tamque facerent. Multi mortales convenere, studio etiam videndæ novæ urbis; maximè proximi quique, Caninenses, Crustumini, Antemnates. Jam Sabinorum omnis multitudo, cum liberis ac conjugibus, venit. Invitati hospitaliter per domos, quum situm moniaque et frequentem tectis urbem vidissent, mirantur, tam brevi rem Romanam crevisse. Ubi spectaculi tempus venit, deditaque eò mentes cum oculis erant, tum ex composito orta vis; signoque dato, juventus Romana ad rapiendas virgines discurrit. Magna pars fortè, ut in quem quæque inciderat, raptæ. Quasdam forma excellente primoribus Patrum destinatas ex plebe homines, quibus datum nego. tium erat, domos deferebant. Unam, longè ante alias specie ac pulchritudine insignem, à globo Talassii cujusdam raptam ferunt, multisque sciscitantibus, cuinam eam ferrent, identidem, ne quis violaret, Talassio ferri clamitatum; inde nuptialem hanc vocem factam. Turbato Oper metum ludicro, masti parentes virginum profugiunt, incusantes violati hospitii fœdus, Deumque invocantes, cujus ad solenne ludosque, per fas ac fidem decepti, venissent. Nec raptis aut spes de se melior, aut indignatio est minor; sed ipse Romulus circuibat docebatque, ‘Patrum id superbia factum, qui connubium finitimis negâssent; illas tamen in matrimonio, in societate fortunarum omnium civitatisque, et, quo nihil carius humano generi sit, liberûm fore. Mollirent modo iras; et, qui'bus fors corpora dedisset, darent animos. Sæpe ex inju⚫ria postmodum gratiam ortam ; coque melioribus usuras viris, quod annixurus pro se quisque sit, ut, quum suam 'vicem functus officio sit, parentum etiam patriæque ex'pleat desiderium.' Accedebant blanditiæ virorum, factum purgantium cupiditate atque amore; quæ maximè ad muliebre ingenium efficaces preces sunt.

[ocr errors]

X. Jam admodum mitigati animi raptis erant ; at raptarum parentes tum maximè sordida veste, lacrymisque et querelis, civitates concitabant. Nec domi tantum indignationes continebant, sed congregabantur undique ad Titum Tatium regem Sabinorum; et legationes cò, quòd maximum Tatii nomen in his regionibus erat, conveniebant. Cæninenses Crustuminique et Antemnates erant, ad quos ejus injuriæ pars pertinebat. Lentè agere iis

« PreviousContinue »