Page images
PDF
EPUB

EXCUDEBAT FIRMINUS DIDOT,

REGIS ET GALLICARUM ACADEMIARUM TYPOGRAPHUS.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[graphic][subsumed][merged small][subsumed]

S. P. D.

N. E. LEMAIRE

QUOD
UOD hujus primi voluminis initio nihil nisi quæ-

dam de mea hac T. LIVII PATAVINI editione necessario notanda præmiserim, rogo te, lector optime, ut illud partim studio Liviani operis quamprimum publicandi, partim sollicito timori, ne quid aptum et utile inter festinandum mihi excidat, ingenue tribuas atque benevolenter condones. Quid enim tua refert, utrum in principio, an in fine operis, dummodo rationem instituti mei reddam? Fatebok equidem, quod sæpius expertus sum, quidquid de quovis scriptore proferendum est, non primo statim intuitu comprehendi ; immo laboribus lucubrationibusque assiduis opus esse, ut ille, quum diurna hocturnaque manu versatus fuerit, quum varia aliorum de ipso judicia contuleris, tum demum vere ac diligenter æstimari possit. Quoties enim alicui studio animi vires intendimus, multa mox apparent et inclarescunt quæ primum oculos fefellerant, paulatimque lux orta crescit, ac per omnes operis partes diffunditur.

Itaque ne humanitati tuæ ac doctrinæ nostra desit diligentia, quidquid de Livio disserendum erit, ad calcem absoluti totius operis rejiciam. Nec illud minus in commodum tuum cesserit, si omnia hæc in fasciculum collecta illic invenies, ita ut in una quasi

tabula, aut saltem tabularum serie, tam editionis hujus species propositusque finis, quam Livii, ut ita dicam, fata facile colligantur. Multa enim de nostro auctore multi, aut assentientes, aut contra facientes, protulerunt scripsit de Livii Vita G. J. Gronovius, in Historicis Latinis; de Defensione Liviana Laur. Pignorius; de suspecta Livii fide, Chr. Gottl. Joecherus; de Patavinitate Liviana Dan. Georg. Morhosius, Joh. Buherius, et Jac. Facciolatus: alii alias ad artes conversi, chronologiam, loca geographica, emendationes, scholia, animadversiones historicas, et plurima quæ ad nostrum pertinent, ediderunt.

In hac igitur rerum copia quædam ex optimis seligam, quæ extremum volumen conficiant; ibique tandem, quam secutus fuero viam, quibus adjutus auxiliis, edisseram. Attamen ne ducis et auxiliorum omnino ignaros lectores in longum hoc curriculum immittam, ad tempus monere satis est, qua ratione instituti mei modum perfecerim. Dux aderit in textu emendando Cl. Ruperti, Gymnasii Stadiensis Rector; quem præ cæteris elegi, quia recentior, et cunctis eorum observationibus, opibusque suis ipsius dives, antiquas lectiones ad optimorum exemplarium fidem recognovit; dumque eas contra novarum rerum avidos tuetur, severiorem se in obtrudendis emendationibus ostendit.

Nec idcirco alios censui omittendos: integras quidem Ruperti notas profero, sed etiam nonnullas e Drakenborchio et Creverio, haud ultimis Livii interpretibus selectas, nec non et e meo penu quasdam subjunxi. Hos enim doctrina insignes viros, etsi debita admiratione prosequor, quandoque tamen con

« PreviousContinue »