Page images
PDF
EPUB

gerebant, ut sua consilia optimo cuique probarent, optimates habebantur. Quis ergo iste optimus quisque? De numero si quaeris, innumerabiles: neque enim aliter stare possemus: sunt principes consilii publici: sunt, qui eorum sectam sequuntur : sunt maximorum ordinum homines, quibus patet curia: sunt municipales rusticique Romani: sunt negotia gerentes: sunt etiam libertini optimates. Numerus, ut dixi, huius generis, late et varie diffusus est: sed genus universum (ut tollatur error) brevi circumscribi et definiri potest. Omnes optimates sunt, qui neque nocentes sunt, nec natura improbi, nec furiosi nec malis domesticis impediti. Sequitur, ut hi sint, (quam tu nationem appellasti,) qui et integri sunt, et sani, et bene de rebus domesticis constituti. Horum qui voluntati, commodis, opinioni in gubernanda republica serviunt, defensores optimatium, ipsique optimates gravissimi et clarissimi cives numerantur et principes civitatis. Quid est igitur propositum his reipublicae gubernatoribus, quod intueri, et quo cursum suum dirigere debeant? Id quod est praestantissimum, maximeque optabile omnibus sanis, et bonis, et beatis, cum dignitate otium. Hoc qui volunt, omnes optimates: qui efficiunt, summi viri et conservatores civitatis putantur. Neque enim rerum gerendarum dignitate homines efferri ita convenit, ut otio non prospiciant: neque ullum amplexari otium, quod abhorreat a dignitate. Cic., Sext., xlv.

95. It is the Duty of the Conservative Statesman to defend the existing Elements of the Constitution against the Innovations of Agitators.

Huius autem otiosae dignitatis haec fundamenta sunt, haec membra, quae tuenda principibus, et vel capitis periculo defendenda sunt, religiones, auspicia, potestates magistratuum, senatus auctoritas, leges, mos maiorum, iudicia, iurisdictio, fides, provinciae, socii, imperii laus, res militaris, aerarium. Harum rerum tot atque tantarum esse defensorem et patronum, magni animi est, magni ingenii, magnaeque constantiae. Etenim in tanto civium numero magna multitudo est eorum, qui aut propter metum poenae, peccatorum suorum conscii, novos motus conversionesque reipublicae quaerant, aut qui propter insitum quemdam animi furorem discordiis civium ac seditione pascantur, aut qui, propter implicationem rei familiaris, communi incendio malint, quam suo deflagrare. Qui quum auctores sunt et duces suorum studiorum vitiorumque nacti, in republica fluctus excitantur, ut vigilandum sit iis, qui sibi gubernacula patriae

depoposcerunt, enitendumque omni scientia ac diligentia, ut, conservatis his, quae ego paullo ante fundamenta ac membra esse dixi, tenere cursum possint et capere otii illum portum et dignitatis. Hanc ego viam, iudices, si aut asperam, aut arduam, aut plenam esse periculorum aut insidiarum negem, mentiar: praesertim quum id non modo intellexerim semper, sed etiam praeter ceteros senserim. Cic., Sext., xlvi.

96. The People avail themselves of the Aid of Demagogues only so long as they are engaged in wringing Concessions from the Ruling Classes.

Multa etiam nostra memoria, quae consulto praetereo, fuerunt in ea contentione, ut popularis cupiditas a consilio principum dissideret. Nunc iam nihil est, quod populus a delectis principibusque dissentiat: nec flagitat rem ullam, neque novarum rerum est cupidus, et otio suo, et dignitate optimi cuiusque, et universae reipublicae gloria delectatur. Itaque homines seditiosi ac turbulenti, quia nulla iam largitione populum Romanum concitare possunt, quod plebs perfuncta gravissimis seditionibus ac discordiis otium amplexatur, conductas habent conciones: neque id agunt, ut ea dicant aut ferant, quae illi velint audire, qui in concione sunt, sed pretio ac mercede perficiunt, ut, quidquid dicant, id illi velle audire videantur. Num vos existimatis, Gracchos aut Saturninum aut quemquam illorum veterum, qui populares habebantur, ullum umquam in concione habuisse conductum? Nemo habuit. Ipsa enim largitio et spes commodi propositi sine mercede ulla multitudinem concitabat. Itaque temporibus illis, qui populares erant, offendebant illi quidem apud graves et honestos homines, sed populi iudiciis atque omni significatione florebant. His in theatro plaudebatur : hi suffragiis, quod contenderant, consequebantur: horum homines nomen, orationem, vultum, incessum amabant. Qui autem adversabantur ei generi, graves et magni homines habebantur: sed valebant in senatu multum, apud bonos viros plurimum : multitudini iucundi non erant, suffragiis offendebatur saepe eorum voluntas: plausum vero etiamsi quis eorum aliquando acceperat, ne quid peccasset, pertimescebat. Attamen, si quae res erat maior, idem ille populus horum auctoritate maxime commovebatur. Cic., Sext., xlix.

97. The Violence of Popular Feeling may be disarmed by giving it Free Vent through Legitimate Channels. Vitia quidem tribunatus praeclare, Quinte, perspicis. Sed est iniqua in omni re accusanda, praetermissis bonis, malorum

enumeratio vitiorumque selectio. Nam isto quidem modo vel consulatus vituperabilis est, si consulum, quos enumerare nolo, peccata collegeris. Ego enim fateor in ista ipsa potestate inesse quiddam mali. Sed bonum, quod est quaesitum in ea, sine isto malo non haberemus. Nimia potestas est tribunorum plebis quis negat? sed vis populi multo saevior multoque vehementior, quae, ducem quod habet, interdum lenior est, quam si nullum haberet. Dux enim suo periculo progredi cogitat: populi impetus periculi rationem sui non habet. At aliquando incenditur. Et quidem saepe sedatur. Quod enim est tam desperatum collegium, in quo nemo e decem sana mente sit? Quin ipsum Ti. Gracchum non solum neglectus, sed etiam sublatus intercessor servaverat. Quid enim illum aliud perculit, nisi quod potestatem intercedendi collegae abrogavit? Sed tu sapientiam maiorum in illo vide. Concessa plebi a patribus ista potestate, arma ceciderunt; restincta seditio est ; inventum est temperamentum, quo tenuiores cum principibus aequari se putarent in quo uno fuit civitatis salus. At duo Gracchi fuerunt. Et praeter eos quamvis enumeres multos licet: quum deni creentur, nonnullos in omni memoria reperies perniciosos tribunos; leves, etiam non bonos fortasse plures. Invidia quidem summus ordo caret; plebes de suo iure periculosas contentiones nullas facit. Quamobrem aut exigendi reges non fuerunt: aut plebi re, non verbo danda libertas: quae tamen sic data est, ut multis praeclarissimis addiceretur, ut auctoritati principum cederet. Cic., De Leg., III. x. 23–25.

98. The Morals of the Lower Classes always reflect
those of the Higher.

Ut enim cupiditatibus principum et vitiis infici solet tota civitas: sic emendari et corrigi continentia. Vir magnus et nobis omnibus amicus, L. Lucullus, ferebatur, quasi commodissime respondisset, quum esset obiect magnificentia villae Tusculanae, duo se habere vicinos; superiorem, equitem Romanum; inferiorem, libertinum : quorum quum essent magnificae villae, concedi sibi oportere, quod his, qui tenuioris ordinis essent, liceret. Non vides, Luculle, a te id ipsum natum, ut illi cuperent? quibus id, si tu non faceres, non liceret. Quis enim ferret istos, quum videret eorum villas signis et tabulis refertas, partim publicis, partim etiam sacris et religiosis? quis non frangeret eorum libidines, nisi illi ipsi, qui eas frangere deberent, cupiditatis eiusdem tenerentur? Nec enim tantum mali est peccare principes (quamquam est magnum hoc per se ipsum malum)

quantum illud, quod permulti imitatores principum exsistunt. Nam licet videre, si velis replicare memoriam temporum, qualescumque summi civitatis viri fuerint, talem civitatem fuisse quaecumque mutatio morum in principibus exstiterit, eamdem in populo secutam. Idque haud paullo est verius, quam quod Platoni nostro placet, qui musicorum cantibus, ait, mutatis, mutari civitatum status. Ego autem, nobilium vita victuque mutato, mores mutari civitatum puto. Quo perniciosius de republica merentur vitiosi principes, quod non solum vitia concipiunt ipsi, sed ea infundunt in civitatem: neque solum obsunt, ipsi quod corrumpuntur, sed etiam quod corrumpunt, plusque exemplo, quam peccato nocent. Cic., De Leg., III. xiii., xiv. 30–32.

99. Affection is the Surest Bulwark of Power.

Omnium autem rerum nec aptius est quidquam ad opes tuendas ac tenendas, quam "diligi"; nec alienius, quam "timeri." Praeclare enim Ennius:

Malus

"Quém metuunt, odére: quem quisque ódit, periisse éxpetit." Multorum autem odiis nullas opes posse obsistere, si antea fuit ignotum, nuper est cognitum. Nec vero huius tyranni solum, quem armis oppressa pertulit civitas, paretque quum maxime mortuo, interitus declarat, quantum odium hominum valeat ad pestem: sed reliquorum similes exitus tyrannorum; quorum haud fere quisquam interitum [talem] effugit. enim custos diuturnitatis metus; contraque benevolentia fidelis [est] vel ad perpetuitatem. Sed iis, qui vi oppressos imperio coercent, sit sane adhibenda saevitia, ut heris in famulos, si aliter teneri non possunt: qui vero in libera civitate ita se instruunt, ut metuantur, iis nihil potest esse dementius. Quamvis enim sint demersae leges alicuius opibus, quamvis timefecta libertas, emergunt tamen haec aliquando aut iudiciis tacitis, aut occultis de honore suffragiis. Acriores autem morsus sunt intermissae libertatis, quam retentae. Quod igitur latissime patet, neque ad incolumitatem solum, sed etiam ad opes et potentiam valet plurimum, id amplectamur, ut metus absit, caritas retineatur. Ita facillime, quae volemus, et privatis in rebus et in republica consequemur. Etenim, qui se metui volent, a quibus metuentur, eosdem metuant ipsi necesse est. Cic., De Off., II. vii. 23-24.

100. Postumius contends for the Principle that in Time of War the Consul and the Army have no Power to pledge the State to any Course of Action.

"Nam quod deditione nostra negant exsolvi religione populum, id istos magis, ne dedantur, quam quia ita se res habeat, dicere, quis adeo iuris fetialium expers est, qui ignoret? Neque ego infitias eo, Patres conscripti, tam sponsores quam foedera sancta esse apud eos homines, apud quos iuxta divinas religiones fides humana colitur: sed iniussu populi nego quicquam sanciri posse, quod populum teneat. An, si eadem superbia, qua sponsionem istam expresserunt nobis Samnites, coegissent nos verba legitima dedentium urbes nuncupare, deditum populum Romanum vos tribuni diceretis, et hanc urbem, templa, delubra, fines, aquas, Samnitium esse ? Omitto deditionem, quoniam de sponsione agitur. Quid tandem, si spopondissemus, urbem hanc relicturum populum Romanum? si incensurum? si magistratus, si senatum, si leges non habiturum? si sub regibus futurum? Dii meliora! inquis. Atqui non indignitas rerum sponsionis vinculum levat. Si quid est, in quo obligari populus possit, in omnibus potest: et ne illud quidem, quod quosdam forsitan moveat, refert, consul, an dictator, an praetor spoponderit. Et hoc ipsi etiam Samnites iudicaverunt, quibus non fuit satis consules spondere, sed legatos, quaestores, tribunos militum spondere coegerunt. Nec a me nunc quisquam quaesiverit, quid ita spoponderim? quum id nec consulis ius esset; nec illis spondere pacem, quae mei non erat arbitrii, nec pro vobis, qui nihil mandaveratis, possem. Liv., IX. ix.

101. If, therefore, they have given any such Pledge, the State has a Right to repudiate it.

"Nihil ad Caudium, Patres conscripti, humanis consiliis gestum est. Dii immortales et vestris et hostium imperatoribus mentem ademerunt. Nec nos in bello satis cavimus; et illi male partam victoriam male perdiderunt, dum vix locis, quibus vicerant, credunt, dum quacunque conditione arma viris in arma natis auferre festinant. An, si sana mens fuisset, difficile illis fuit, dum senes ab domo ad consultandum accersunt, mittere Romam legatos? cum senatu, cum populo, de pace et foedere agere? Tridui iter expeditis erat. Interea in indutiis res fuisset, donec ab Roma legati aut victoriam illis certam, aut pacem afferrent. Ea demum sponsio esset, quam populi iussu spopondissemus. Sed neque vos tulissetis, nec nos spo

« PreviousContinue »