Saturni quae stella tenax, quae Martia pugnax; Aetna, 226-251. 145. In the Sphere of Physical Speculation Certainty is Unattainable. "Latent ista omnia," Luculle, "Crassis occultata et circumfusa tenebris," ut nulla acies humani ingenii tanta sit, quae penetrare in caelum, terram intrare possit. Corpora nostra non novimus: qui sint situs partium, quam vim quaeque pars habeat, ignoramus. Itaque medici ipsi, quorum intererat ea nosse, aperuerunt, ut viderentur. Nec eo tamen aiunt empirici notiora esse illa; quia possit fieri, ut patefacta et detecta mutentur. Sed ecquid nos eodem modo rerum naturas persecare, aperire, dividere possumus, ut videamus, terra penitusne defixa sit, et quasi radicibus suis haereat; an media pendeat? Habitari ait Xenophanes in luna, eamque esse terram multarum urbium et montium. Portenta videntur; sed tamen neque ille, qui dixit, iurare posset, ita se rem habere, neque ego non ita. Dicitis etiam, esse e regione nobis, e contraria parte terrae, qui adversis vestigiis stent contra nostra vestigia, quos antipodas vocatis: cur mihi magis succensetis, qui ista non aspernor, quam eis, qui, quum audiunt, desipere vos arbitrantur Hicetas Syracusius, ut ait Theophrastus, caelum, solem, lunam, stellas, supera denique omnia stare censet, neque praeter terram rem ullam in mundo moveri : quae quum circum axem se summa celeritate convertat et torqueat, eadem effici omnia, quae, si stante terra caelum moveretur. Atque hoc etiam Platonem in Timaeo dicere quidam arbitrantur, sed paullo obscurius. Quid tu, Epicure? Loquere. Putas solem esse tantulum? Egone? vos quidem tantum! Sed et vos ab illo irridemini, et ipsi illum vicissim eluditis. Liber igitur a tali irrisione Socrates, liber Aristo Chius, qui nihil istorum sciri putat posse. Neque tamen istas quaestiones physicorum exterminandas puto. Est enim animorum ingeniorumque naturale quoddam quasi pabulum consideratio contemplatioque naturae: erigimur; elatiores fieri videmur: humana despicimus; cogitantesque supera atque caelestia, haec nostra, ut exigua et minima, contemnimus. Indagatio ipsa rerum tum maximarum, tum etiam occultissimarum, habet oblectationem. Si vero aliquid occurret, quod verisimile videatur; humanissima completur animus voluptate. Quaeret igitur haec et vester sapiens et hic noster: sed vester, ut assentiatur, credat, affirmet: noster, ut vereatur temere opinari, praeclareque agi secum putet, si in eiusmodi rebus, verisimile quod sit, invenerit. Cic., Lucull., xxxix., xli. 146. On the Latent Ambiguity in the Term "Causation.” Communi igitur consuetudine sermonis abutimur, quum ita dicimus, velle aliquid quempiam aut nolle sine caussa. Ita enim dicimus, sine caussa, ut dicamus, sine externa et antecedente caussa, non sine aliqua. Ut, quum vas inane dicimus, non ita loquimur, ut Physici, quibus inane esse nihil placet: sed ita, ut, verbi caussa, sine aqua, sine vino, sine oleo vas esse dicamus: sic, quum sine caussa animum moveri dicimus, sine antecedente et externa caussa moveri, non omnino sine caussa, dicimus. De ipsa atomo dici potest, quum per inane moveatur gravitate et pondere, sine caussa moveri, quia nulla caussa accedat extrinsecus. Rursus autem, ne omnibus a Physicis irrideamur, si dicamus, quidquam fieri sine caussa, distinguendum est et ita dicendum, ipsius individui hanc esse naturam, ut pondere et gravitate moveatur, eamque ipsam esse caussam, cur ita feratur. Similiter ad animorum motus voluntarios non est requirenda externa caussa. Motus enim voluntarius eam naturam in se ipse continet, ut sit in nostra potestate nobisque pareat: nec id sine caussa. Eius enim rei caussa ipsa natura est. Quod quum ita sit, quid est, cur non omnis pronuntiatio aut vera aut falsa sit, nisi concesserimus fato fieri, quaecumque fiant? Quia futura vera, inquit, non possunt esse ea, quae caussas, cur futura sint, non habent: habeant igitur caussas necesse est ea, quae vera sunt; ita quum evenerint, fato evenerint. Confectum negotium, si quidem tibi concedendum est aut fato omnia fieri aut quidquam posse fieri sine caussa. Cic., De Fato, xi. 147. Nothing can arise out of Nothing: but Nam si de nilo fierent, ex omnibu' rebus E mare primum homines, e terra posset oriri Nec fructus idem arboribus constare solerent, At nunc seminibus quia certis quaeque creantur, Lucr., I. 160-173, 180-191. 148. The Universe is made up of Atoms and the Void. Omnis ut est igitur per se natura duabus Nam quodcumque erit, esse aliquid debebit id ipsum; 149. Matter is Eternal. Materies igitur, solido quae corpore constat, Distinctumst, quoniam nec plenum naviter extat Antehac ad nilum penitus res quaeque redissent Nec ratione queunt alia servata per aevom Lucr., I. 518-530, 538-550. 150. The Atoms of Matter have Parts, but these Parts are Absolute Minima-not able to exist alone-abiding therefore in the Atom from all Eternity. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen Ergo rerum inter summam minimamque quid escit? 151. The Motions of the Original Atoms may be illustrated by those of Motes in a Sunbeam. Contemplator enim, cum solis lumina cumque |