Page images
PDF
EPUB

Omnibus inve locis esse omni tempore praesto
Nubibus ut tenebras faciat coelique serena
Concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
Saepe suas disturbet et in deserta recedens
Saeviat exercens telum quod saepe nocentes
Praeterit exanimatque indignos inque merentes?

Lucr., ii. 167-181, and 1090-1104.

20. Θεοὶ ῥεῖα ζώοντες

Ignorantia causarum conferre Deorum
Cogit ad imperium res et concedere regnum.
Nam bene qui didicere Deos securum agere aevom,
Si tamen interea mirantur qua ratione

Quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
Quae supera caput aetheriis cernunter in oris,
Rursus in antiquas referuntur religiones
Et dominos acris adsciscunt, omnia posse
Quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
Quid nequeat, finita potestas denique cuique
Quanam sit ratione atque alte terminus haerens,
Quo magis errantes caeca ratione feruntur.
Quae nisi respuis ex animo longeque remittis
Dis indigna putare alienaque pacis eorum,
Delibata Deum per te tibi numina sancta
Saepe oberunt; non quo violari summa Deum vis
Possit, ut ex ira poenas petere imbibat acris,
Sed quia tute tibi placida cum pace quietos
Constitues magnos irarum volvere fluctus,
Nec delubra Deum placido cum pectore adibis,
Nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
In mentes hominum divinae nuntia formae,
Suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
Inde videre licet qualis iam vita sequatur.

Lucr., vi. 54-77.

21. The Universe is God's Habitation.

Chrysippus quidem, quamquam est acerrimo ingenio, tamen ea dicit, ut ab ipsa natura didicisse, non ut ipse reperisse videatur. "Si enim," inquit, "est aliquid in rerum natura, quod hominis mens, quod ratio, quod vis, quod potestas humana

efficere non possit: est certe id, quod illud efficit, homine melius. Atqui res caelestes omnesque cae, quarum est ordo sempiternus, ab homine confici non possunt. Est igitur id, quo illa conficiuntur, homine melius? In eo enim solo ratio est, qua nihil potest esse praestantius. Esse autem hominem, qui nihil in omni mundo melius esse quam se putet, desipientis arrogantiae est. Ergo est aliquid melius. Est igitur profecto Deus. " An vero, si domum magnam pulchramque videris, non possis adduci, ut, etiam si dominum non videas, muribus illam et mustelis aedificatam putes: tantum vero ornatum mundi, tantam varietatem pulchritudinemque rerum caelestium, tantam vim et magnitudinem maris atque terrarum si tuum, ac non deorum immortalium domicilium putes, nonne plane desipere videare? Cic., Nat. Deor., II. vi. 16, 17.

22. The World was made for Man.

Soli

Restat, ut doceam atque aliquando perorem, omnia, quae sint in hoc mundo, quibus utantur homines, hominum caussa facta esse et parata. Principio ipse mundus deorum hominumque caussa factus est, quaeque in eo sunt, ea parata ad fructum hominum et inventa sunt. Est enim mundus quasi communis deorum atque hominum domus aut urbs utrorumque. enim ratione utentes iure ac lege vivunt. Ut igitur Athenas et Lacedaemonem Atheniensium Lacedaemoniorumque caussa putandum est conditas esse, omniaque, quae sint in his urbibus, eorum populorum recte esse dicuntur: sic, quaecumque sunt in omni mundo, deorum atque hominum putanda sunt. Iam vero circuitus solis et lunae reliquorumque siderum, quamquam etiam ad mundi cohaerentiam pertinent, tamen et spectaculum hominibus praebent; nulla est enim insatiabilior species, nulla pulchrior et ad rationem sollertiamque praestantior; eorum enim cursus dimetati, maturitates temporum et varietates mutationesque cognovimus. Quae si hominibus solis nota sunt, hominum caussa facta esse iudicandum est. Terra vero feta frugibus et vario leguminum genere, quae cum maxima largitate fundit, ea ferarumne, an hominum caussa gignere videtur? Quid de vitibus olivetisque dicam ? quarum uberrimi laetissimique fructus nihil omnino ad bestias pertinent. Neque enim serendi, neque colendi, nec tempestive demetendi percipiendique fructus, neque condendi ac reponendi ulla pecudum scientia est, earumque omnium rerum hominum est et usus et Cic., Nat. Deor., II. lxi. 154-156.

cura.

23. That the World was made for Man may be proved from the Perfection of the Human Body.

Hic quaerat quispiam, cuiusnam caussa tantarum rerum molitio facta sit; arborumne et herbarum? quae quamquam sine sensu sunt, tamen a natura sustinentur. At id quidem absurdum est. An bestiarum? Nihilo probabilius, deos mutorum et nihil intelligentium caussa tantum laborasse. Quorum igitur caussa quis dixerit effectum esse mundum? Eorum scilicet animantium, quae ratione utuntur. Hi sunt dii et homines, quibus profecto nihil est melius: ratio est enim, quae praestat omnibus. Ita fit credibile deorum et hominum caussa factum esse mundum quaeque in eo sint omnia. Faciliusque intelligetur, a diis immortalibus hominibus esse provisum, si erit tota hominis fabricatio perspecta, omnisque humanae naturae figura atque perfectio. (Here follows a description of the whole body, out of which the subjoined passage has been selected.) Quam vero aptas, quamque multarum artium ministras manus natura homini dedit! Digitorum enim contractio facilis facilisque porrectio propter molles commissuras et artus nullo in motu laborat. Itaque ad pingendum, ad fingendum, ad scalpendum, ad nervorum eliciendos sonos ac tibiarum apta manus est admotione digitorum. Atque haec oblectationis : illa necessitatis, cultus dico agrorum, exstructionesque tectorum, tegumenta corporum vel texta vel suta, omnemque fabricam aeris et ferri: ex quo intelligitur, ad inventa animo, percepta sensibus, adhibitis opificum manibus, omnia nos consecutos, ut tecti, ut vestiti, ut salvi esse possemus, urbes, muros, domicilia, delubra haberemus. Cic., Nat. Deor., II. liii. 133, and lx. 150.

24. The Divine Providence watches over Nations and
Individuals.

Nec vero universo generi hominum solum, sed etiam singulis a diis immortalibus consuli et provideri solet. Licet enim contrahere universitatem generis humani eamque gradatim ad pauciores, postremo deducere ad singulos. Nam si omnibus hominibus, qui ubique sunt, quacumque in ora ac parte terrarum, ab huiusce terrae, quam nos incolimus, continuatione distantium, deos consulere censemus ob eas caussas, quas ante diximus: his quoque hominibus consulunt, qui has nobiscum terras ab oriente ad occidentem colunt. Sin autem iis consulunt, qui quasi magnam quamdam insulam incolunt, quam nos orbem terrae vocamus: etiam illis consulunt, qui partes

C

eius insulae tenent, Europam, Asiam, Africam. Ergo et earum partes diligunt, ut Romam, Athenas, Spartam, Rhodum, et carum urbium separatim ab universis singulos diligunt, ut Pyrrhi bello Curium, Fabricium, Coruncanium, primo Punico Calatinum, Duillium, Metellum, Lutatium; secundo Maximum, Marcellum, Africanum; post hos Paullum, Gracchum, Catonem, patrum vero memoria Scipionem, Laelium; multosque praeterea et nostra civitas et Graecia tulit singulares viros; quorum neminem, nisi iuvante Deo, talem fuisse credendum est. Praeterea ipsorum deorum saepe praesentiae, quales supra commemoravi, declarant, ab his et civitatibus et singulis hominibus consuli: quod quidem intelligitur etiam significationibus rerum futurarum, quae tum dormientibus, tum vigilantibus portenduntur. Multa praeterea ostentis, multa extis admonemur, multisque rebus aliis: quas diuturnus usus ita notavit, ut artem divinationis efficeret. Nemo igitur vir magnus sine aliquo afflatu divino umquam fuit. Nec vero ita refellendum est, ut, si segetibus aut vinetis cuiuspiam tempestas nocuerit, aut si quid e vitae commodis casus abstulerit, eum, cui quid horum acciderit, aut invisum Deo aut neglectum a Deo iudicemus. Magna dii curant, parva negligunt. Cic., Nat. Deor., II. lxv. 164-167.

25. Denial of Providence.

Vellem, populis incognita nostris,
Vulturis ut primum laevo fundata volatu
Romulus infami complevit moenia luco,
Usque ad Thessalicas servisses, Roma, ruinas.
De Brutis, Fortuna, queror. Quid tempora legum
Egimus, aut annos a consule nomen habentes?
Felices Arabes, Medique, Eoaque tellus,
Quam sub perpetuis tenuerunt fata tyrannis.
Ex populis, qui regna ferunt, sors ultima nostra est,
Quos servire pudet. Sunt nobis nulla profecto
Numina cum caeco rapiantur secula casu,
Mentimur regnare Iovem. Spectabit ab alto
Aethere Thessalicas, teneat cum fulmina, caedes?
Scilicet ipse petet Pholoen, petet ignibus Octen,
Immeritaeque nemus Rhodopes, pinusque Mimantis :
Cassius hoc potius feriet caput? Astra Thyestae
Impulit, et subitis damnavit noctibus Argos:
Tot similes fratrum gladios patrumque gerenti
Thessaliae dabit ille diem? Mortalia nulli

Sunt curata deo.

Cladis tamen huius habemus

Vindictam, quantam terris dare numina fas est.
Bella pares superis facient civilia divos :
Fulminibus manes, radiisque ornabit, et astris,
Inque deum templis iurabit Roma per umbras.

Lucan, vii. 436-459.

26. All Good Things come from God.

[ocr errors]

Non dat Deus beneficia! Unde ergo ista quae possides? quae das? quae negas? quae servas? quae rapis? unde haec innumerabilia, oculos, aures, animum mulcentia? unde illa luxuriam quoque instruens copia? Neque enim necessitatibus tantummodo nostris provisum est: usque in delicias amamur. Si pauca quis tibi donasset iugera, accepisse te diceres beneficium; immensa terrarum late patentium spatia negas esse beneficium? Si pecuniam tibi aliquis donaverit, et arcam tuam, (quoniam id tibi magnum videtur,) impleverit, beneficium vocabis: tot metalla defodit, tot flumina emisit terra, super quae decurrunt sola aurum vehentia; argenti, aeris, ferri immane pondus omnibus locis obrutum, cuius investigandi tibi facultatem dedit, ac latentium divitiarum in summa terra signa disposuit negas te accepisse beneficium? . . . Natura, inquit, haec mihi praestat. Non intelligis te, quum hoc dicis, mutare nomen Deo? Quid enim aliud est natura, quam Deus, et divina ratio, toti mundo et partibus eius inserta? Quoties voles, tibi licet aliter hunc auctorem rerum nostrarum compellare: et Iovem illum optimum ac maximum rite dices, et tonantem, et statorem qui non, ut historici tradiderunt, ex eo, quod post votum susceptum acies Romanorum fugientium stetit, sed quod stant beneficio eius omnia, stator, stabilitorque est : hunc eundem et fatum si dixeris, non mentieris: nam quum fatum nihil aliud sit, quam series implexa causarum, ille est prima omnium causa ex qua ceterae pendent. Quaecunque voles illi nomina proprie aptabis, vim aliquam effectumque coelestium rerum continentia. Tot appellationes eius possunt esse, quot munera. Seneca, De Benef., IV. v. 6, 7.

27. External Goods only come from God.

Atque hoc quidem omnes mortales sic habent, externas commoditates, vineta, segetes, oliveta, ubertatem frugum et fructuum, omnem denique commoditatem prosperitatemque vitae a diis se habere; virtutem autem nemo umquam Deo

« PreviousContinue »