Page images
PDF
EPUB

tellure. Proximum bonitate fuit Sallustianum in Centronum Alpino tractu, non longi et ipsum aevi. Successitque ei Livianum in Gallia. Utrumque a metallorum dominis appellatum: illud ab amico Divi Augusti, hoc a coniuge, velocis defectus. Livianum quoque certe admodum exiguum invenitur. Summa gloria nunc in Marianum conversa, quod et Cordubense dicitur. Hoc a Liviano cadmiam maxime sorbet, et aurichalci bonitatem imitatur in sestertiis dupondiariisque, Cyprio suo assibus contentis. Et hactenus nobilitas in aere naturalis se habet. Reliqua genera artificio constant, quae suis locis reddentur, summa claritate ante omnia indicata. Quondam aes confusum auro argentoque miscebatur, et tamen ars pretiosior erat: nunc incertum est, peior haec sit, an materia. Mirumque, cum ad infinitum operum pretia creverint, auctoritas artis exstincta est. Quaestus causa enim, ut omnia, exerceri coepta est, quae gloriae solebat. Ideo etiam deorum adscripta operi, cum proceres gentium claritatem et hac via quaererent: adeoque exolevit fundendi aeris pretiosi ratio, ut iamdiu ne fortuna quidem in aere ius artis habeat. Plin., N. H., XXXIV. i.-iii.

216. An Explanation of the superior hardness of Cement that has been subjected to the Action of Fire.

Quare autem, cum recipit aquam et arenam calx, tunc confirmat structuram, haec esse causa videtur, quod e principiis, uti cetera corpora, ita et saxa sunt temperata, et quae plus habent aëris, sunt tenera, quae aquae, lenta sunt ab humore, quae terrae, dura, quae ignis, fragiliora. Itaque ex his saxa si, antequam coquantur, contusa minute mixtaque arenae coniiciantur in structuram, non solidescunt, nec eam poterunt continere cum vero coniecta in fornacem ignis vehementi fervore correpta amiserint pristinae soliditatis virtutem, tunc exustis atque exhaustis eorum viribus relinquuntur patentibus foraminibus et inanibus. Ergo liquor qui est in eius lapidis corpore et aër cum exustus et ereptus fuerit, habueritque in se residuum calorem, latentem, priusquam ex igni vim recipiat, intinctus in aqua, et humore penetrante in foraminum raritates confervescit, et ita refrigeratus reiicit ex calcis corpore fervorem. Ideo autem quo

pondere saxa coniiciuntur in fornacem, cum eximuntur, non possunt ad id respondere; sed cum expenduntur, eadem magnitudine permanente, excocto liquore, circiter tertia parte ponderis imminuta esse inveniuntur. Igitur cum patent foramina eorum et raritates, arenae mixtionem in se corripiunt et ita cohaere

scunt, siccescendoque cum caementis coëunt et efficiunt structurarum soliditatem. Vitrur., II. v. 2, 3.

217. An Analysis of the different Properties of
Stone-producing Soils.

Omnibus locis et regionibus non eadem genera terrae nec lapides nascuntur, sed nonnulla sunt terrosa, alia sabulosa, itemque glareosa, aliis locis arenosa non minus materia; et omnino dissimili disparique genere in regionum varietatibus qualitates insunt in terra. Maxime autem id licit considerare, quod, qua mons Apenninus regiones Italiae Hetruriaeque circumcingit, prope omnibus locis non desunt fossitia arenaria: trans Apenninum vero, quae pars est ad Adriaticum mare, nulla inveniuntur: item Achaia, Asia et omnino trans mare ne nominantur quidem. Igitur non in omnibus locis, quibus effervent aquae calidae crebri fontes, eaedem opportunitates possunt similiter concurrere, sed omnia uti natura rerum constituit, non ad voluntatem hominum sed fortuito disparata procreantur. Ergo quibus locis non sunt terrosi montes, sed genere materiae, ignis vis per eius venas egrediens adurit eam, et quod molle est et tenerum, exurit; quod autem asperum, relinquit: itaque uti in Campania exusta terra cinis, sic in Hetruria excocta materia efficitur carbunculus. Utraque autem sunt egregia in structuris; sed alia in terrenis aedificiis, alia etiam in maritimis molibus habent virtutem. Est autem materiae potestas mollior quam tophus, solidior quam terra; qua penitus ab imo vehementia vaporis adusta, nonnullis locis procreatur id genus arenae, quod dicitur carbunculus. Vitrur., II. vi. 5, 6.

218. An Account of Reflecting Substances.

Laminas duci, et specula fieri non nisi ex optimo posse creditum fuerat. Id quoque iam fraude corrumpitur. Sed natura mira est imagines reddendi, quod repercusso aere atque in oculos regesto fieri convenit. Eadem vi in speculis usu polita crassitudine, paulumque propulsa dilatatur in immensum magnitudo imaginum. Tantum interest, repercussum illum respuat an excipiat. Quin etiam pocula ita figurantur, exsculptis intus crebris ceu speculis, ut vel uno intuente, populus totidem imaginum fiat. Excogitantur et monstrifica, ut in templo Smyrnae dicata. Id evenit figura materiae. Plurimumque refert concava sint et poculi modo, an parmae Threci

dicae, media depressa an elata, transversa an obliqua, supina an recta, qualitate excipientis figurae torquente venientes umbras. Nec enim est aliud illa imago, quam digesta claritas materiae excipientis umbram. Atque ut omnia de speculis peragantur hoc loco, optima apud maiores fuerant Brundisina, stanno et aere mixtis. Praelata sunt argentea. Primus fecit Praxiteles, Magni Pompeii aetate. Nuper credi coeptum, certiorem imaginem reddi, auro opposito aversis. Plin., N. H., XXXIII. xlv.

219. The Reason of the Reflection in a Mirror.

Nam saepe oportet non modo similitudinem suam, verum etiam similitudinis ipsius rationem considerare: num, ut ait Epicurus, profectae a nobis imagines, velut quaedam exuviae, iugi flore a corporibus manantes, cum leve aliquid et solidum offenderunt, illisae reflectantur et retro expressae contra versum respondeant: an, uti alii philosophi disputant, radii nostri, seu mediis oculis proliquati et lumini extrario mixti atque inuniti, uti, Plato arbitratur; seu tantum oculis profecti sine ullo foris adminiculo, ut Archytas putat; seu intentu aeris fracti, ut Stoici rentur; cum alicui corpori incidere spisso et splendido et levi, paribus angulis, quibus inciderant, resultent ad faciem suam reduces, atque ita quod extra tangant et visant, id intra speculum imaginentur. Videnturne vobis debere philosophi haec omnia vestigare et inquirere, et cuncta specula vel uda vel suda soli videre? Quibus, praeter ista quae dixi, etiam illa ratiocinatio necessaria est, cur in planis quidem speculis ferme pares obtutus et imagines videantur; in tumidis vero et globosis omnia defectiora; at contra in cavis auctiora: ubi, et cur laeva cum dexteris permutentur: quando se imago eodem speculo tum recondat penitus, tum foras exserat: cur cava specula, si exadversum Soli retineantur, appositum fomitem accendunt: qui fiat uti arcus in nubibus varie, duo Soles aemula similitudine visantur alia praeterea eiusdem modi plurima, quae tractat volumine ingenti Archimedes Syracusanus, vir in omni quidem Geometria multum ante alios admirabili subtilitate; sed haud sciam an propter hoc vel maxime memorandus, quod inspexerat speculum saepe ac diligenter. Apul. Apol., pp. 426–429.

220. A short Account of the Properties of Lead.

Sequitur natura plumbi. Cuius duo genera, nigrum, atque candidum. Pretiosissimum candidum, a Graecis appellatum

cassiteron, fabuloseque narratum in insulas Atlantici maris peti, vitilibusque navigiis circumsutis corio advehi. Nunc certum est, in Lusitania gigni, et in Gallaecia: summa tellure arenosa, et coloris nigri: pondere tantum ea deprehenditur. Interveniunt et minuti calculi, maxime torrentibus siccatis. Lavant eas arenas metallici, et quod subsidit, coquunt in fornacibus. Invenitur et in aurariis metallis, quae aluta vocant: aqua immissa eluente calculos nigros paulum candore variatos, quibus eadem gravitas quae auro: et ideo in calathis, in quibus aurum colligitur, remanent cum eo: postea caminis separantur, conflatique in album plumbum resolvuntur. Non fit in Gallaecia nigrum, cum vicina Cantabria nigro tantum abundet: nec ex albo argentum, cum fiat ex nigro. Iungi inter se plumbum nigrum sine albo non potest, nec hoc ei sine oleo. Ac ne album quidem secum sine nigro. Album habuit auctoritatem et Iliacis temporibus, teste Homero, cassiteron ab illo dictum. Plumbi nigri origo duplex est: aut enim sua provenit vena, nec quidquam aliud ex se parit: aut cum argento nascitur, mixtisque venis conflatur. Eius qui primus fluit in fornacibus liquor, stannum appellatur: qui secundus, argentum: quod remansit in fornacibus, galena, quae est tertia portio additae venae. Haec rursus conflata, dat nigrum plumbum deductis partibus duabus. Plin., N. H., XXXIV. xlvii.

221. An Account of the Magnet.

A marmoribus digredienti ad reliquorum lapidum insignes naturas, quis dubitet in primis magnetem occurrere? quid enim mirabilius? aut qua in parte naturae maior improbitas? Dederat vocem saxis, ut diximus, respondentem homini, immo vero et obloquentem. Quid lapidis rigore pigrius? Ecce sensus manusque tribuit illi. Quid ferri duritia pugnacius? Sed cedit, et patitur mores: trahitur namque a magnete lapide, domitrixque illa rerum omnium materia ad inane nescio quid currit: atque ut propius venit, assistit, teneturque, complexuque haeret. Sideritin ob hoc alio nomine appellant, quidam Heracleon. Magnes appellatus est ab inventore (ut auctor est Nicander) in Ida repertus. Namque et passim invenitur, ut in Hispania quoque. Invenisse autem fertur, clavis crepidarum et baculi cuspide haerentibus, cum armenta pasceret . Compertum tanto meliores esse, quanto sunt magis caerulei. Aethiopico laus summa datur, pondusque argento rependitur. Invenitur hic in Aethiopiae Zimiri: ita vocatur regio arenosa.

Ibi et haematites magnes sanguinei coloris, sanguinemque reddens, si teratur, sed et crocum. In attrahendo ferro non eadem haematitae natura, quae magneti. Aethiopici argumentum est, quod magnetem quoque alium ad se trahit. Omes autem ii oculorum medicamentis prosunt, ad suam quisque portionem: maximeque epiphoras sistunt. Sanant et adusta cremati tritique. Alius rursus in eadem Aethiopia non procul mons gignit lapidem theameden, qui ferrum omne abigit, respuitque. De utraque natura saepius diximus. Plin., N. H., XXXVI. xxv.

222. The Wonderful Properties of the Diamond.

Maximum in rebus humanis, non solum inter gemmas, pretium habet adamas, diu non nisi regibus et iis admodum paucis cognitus, auri modo in metallis repertus, perquam raro: comes auri, nec nisi in auro nasci videbatur. Veteres eum in Aethiopum tantum metallis inveniri existimavere, inter delubrum Mercurii, atque insulam Meroen: dixeruntque non ampliorem. cucumis semine, aut colore dissimilem inveniri. . . . Cyprius vocatur in Cypro repertus, vergens in aereum colorem, sed in medicina, ut dicemus, efficacissimus. Post hunc est siderites ferrei splendoris, pondere ante ceteros, sed natura dissimilis. Nam et ictibus frangitur, et alio adamante perforari potest: quod et Cyprio evenit: breviterque, ut degeneres, nominis tantum auctoritatem habent. Idque, quod totis voluminibus his docere et mandare conati sumus, de discordia rerum concordiaque, quam antipathiam ac sympathiam appellavere Graeci, non aliter clarius intelligi potest. Siquidem illa invicta vis duarum violentissimarum naturae rerum ferri ignisque contemtrix, hircino rumpitur sanguine, neque aliter quam recenti calidoque macerata, et sic quoque multis, ictibus: tunc etiam, praeterquam eximias, incudes malleosque frangens. Cuius hoc ingenio inventum ? quove casu repertum? aut quae fuit coniectura experiendi rem immensi secreti, et in foedissimo animalium? Numinum profecto muneris talis inventio omnis est. Nec quaerenda in ulla parte naturae ratio, sed voluntas. Et cum feliciter rumpere contigit, in tam parvas frangitur crustas, ut cerni vix possint. Expetuntur a scalptoribus, ferroque includuntur, nullam non duritiam ex facili cavantes. Adamas dissidet cum magnete lapide in tantum, ut iuxta positus ferrum non patiatur abstrahi: aut si admotus magnes apprehenderit, rapiat, atque auferat. Adamas et venena irrita facit, et lymphationes abigit, metusque vanos expellit a mente: et ob id quidam eum anachiten vo

P

« PreviousContinue »