Page images
PDF
EPUB

quidem maximos viros salutaris ista nobis professio increvit. Celsus, De Medic., I. Prooem.

266. Arguments for a Scientific Method in Medicine.

Igitur ii, qui rationalem medicinam profitentur, haec necessaria esse proponunt: abditarum et morbos continentium causarum notitiam, deinde evidentium; post haec etiam naturalium actionum; novissime partium interiorum. Abditas causas vocant, in quibus requiritur, ex quibus principiis nostra corpora sint, quid secundam, quid adversam valetudinem faciat. Neque enim credunt, posse eum scire, quomodo morbos curare conveniat, qui, unde hi sint, ignoret; neque esse dubium, quin alia curatione opus sit, si ex quattuor principiis vel superans aliquid, vel deficiens adversam valetudinem creat; ut quidam ex sapientiae professoribus dixerunt: alia, si in humidis omne vitium est, ut Herophile visum est; alia, si in spiritu, ut Hippocrati; alia, si sanguis in eas venas (sc. arterias) quae spiritui accommodatae sunt, transfunditur, et inflammationem, quam Graeci μo vocant, excitat, eaque inflammatis talem motum efficit, qualis in febre est, ut Erasistrati placuit; alia, si manantia corpuscula, per invisibilia foramina subsistendo, iter claudunt, ut Asclepiades contendit; eum vero recte curaturum, quem prima origo causae non fefellerit. Neque vero infitiantur, experimenta quoque esse necessaria; sed ne ad haec quidem aditum fieri potuisse, nisi ab aliqua ratione, contendunt; non enim quidlibet antiquiores viros aegris inculcasse, sed cogitasse, quid maxime conveniret, et id usu explorasse, quo ante coniectura aliqua duxisset; neque interesse, an nunc iam pleraque explorata sint, si a consilio tamen coeperunt. Et id quidem in multis ita se habere. Saepe vero etiam nova incidere genera morborum, in quibus nihil adhuc usus ostenderit, et ideo necessarium sit animadvertere, unde ea coeperint; sine quo nemo reperire mortalium possit, cur hoc, quam illo potius utatur. Et ob haec quidem in obscuro positas causas persequuntur. Evidentes vero eas appellant, in quibus quaerunt, imitium morbi calor attulerit, an frigus; fames, an satietas; et quae similia sunt; occursurum enim vitio dicunt cum, qui originem non ignorarit. Naturales vero corporis actiones appellant, per quas spiritum trahimus, et emittimus; cibum potionemque et assumimus et concoquimus; itemque per quas eadem haec in omnes membrorum partes digerantur. Tum requirunt etiam quae ratio somni, quae vigiliae sit; sine quorum notitia neminem putant vel occurrere

vel mederi morbis inter haec nascentibus posse. Celsus, De Medic., I. Prooem.

267. Arguments used by those who advocate Empiricism in Medicine.

Contra ii, qui se iuжpixoù; ab experientia nominant, evidentes quidem causas, ut necessarias, amplectuntur: obscurarum vero causarum et naturalium actionum quaestionem ideo supervacuam esse contendunt, quoniam non comprehensibilis natura sit. Non posse vero comprehendi, patere ex eorum, qui de his disputarunt, discordia; quum de ista re, neque inter sapientiae professores, neque inter ipsos medicos conveniat. Cur enim potius aliquis Hippocrati credat, quam Herophilo? cur huic potius, quam Asclepiadi ? Si rationes sequi velit, omnium posse videri non improbabiles; si curationes, ab omnibus his aegros perductos esse ad sanitatem. Ita neque disputationi, neque auctoritati cuiusquam fidem derogari oportuisse etiam sapientiae studiosos maximos medicos esse, si ratiocinatio hoc faceret; nunc illis verba superesse, deesse medendi scientiam. Differre quoque pro natura locorum genera medicinae; et aliud opus esse Romae, aliud in Aegypto, aliud in Gallia. Quod si morbos eae causae facerent, quae ubique eaedem essent, remedia quoque ubique eadem esse debuisse. Saepe etiam causas apparere, ut puta lippitudinis, vulneris; neque ex his patere medicinam. Quod si scientiam hanc non subiiciat evidens causa, multo minus eam posse subiicere, quae in dubio est. Quum igitur illa incerta, incomprehensibilis sit, a certis potius et exploratis petendum esse praesidium; id est, iis, quae experientia in ipsis curationibus docuerit; sicut in ceteris omnibus artibus; nam ne agricolam quidem aut gubernatorem disputatione, sed usu fieri. Ac nihil istas cogitationes ad medicinam pertinere, eo quoque disci, quod qui diversa de his senserint, ad eamdem tamen sanitatem homines perduxerint. Id enim fecisse, quia non ab obscuris causis, neque a naturalibus actionibus, quae apud eos diversae erant, sed ab experimentis, prout cuique responderant, medendi vias traxerint. Ne inter initia quidem ab istis quaestionibus deductam esse medicinam, sed ab experimentis. Aegrorum enim, qui sine medicis erant, alios propter aviditatem primis diebus protinus cibum assumsisse alios propter fastidium abstinuisse; levatumque magis eorum morbum esse, qui abstinuerant. Itemque alios in ipsa febre aliquid edisse, alios paulo ante eam, alios post remissionem eius; optime deinde iis cessisse, qui post finem febris id fecerant. Eademque ratione

[ocr errors]

alios inter principia protinus usos esse cibo pleniore, alios exiguo; gravioresque eos factos, qui se implerant. Haec similiaque quum quotidie inciderent, diligentes homines notasse, quae plerumque melius responderent: deinde aegrotantibus ea praecipere coepisse. Sic medicinam ortam, subinde aliorum salute, aliorum interitu, perniciosa discernentem a salutaribus. Repertis deinde iam remediis, homines de rationibus eorum disserere coepisse nec post rationem medicinam esse inventam, sed post inventam medicinam rationem esse quaesitam. Requirere etiam ratio idem doceat quod experientia, an aliud: si idem, supervacuam esse; si aliud, etiam contrariam. Cels., De Medic., I. Prooem.

268. The Arguments for Vivisection were in the First Century of the Empire extended so as to include the Human Subject. Necessarium ergo esse incidere corpora mortuorum, eorumque viscera atque intestina scrutari; longeque optime fecisse Herophilum et Erasistratum, qui nocentes homines a regibus ex carcere acceptos, vivos inciderint, considerarintque, etiamnum spiritu remanente, ea quae natura ante clausisset, eorumque positum, colorem, figuram, magnitudinem, ordinem, duritiem, mollitiem, laevorem, contactum; processus deinde singulorum et recessus, et sive quid inseritur alteri, sive quid partem alterius in se recipit. Neque enim, quum dolor iutus incidit, scire quid doleat, eum, qui, qua parte quodque viscus intestinumve sit, non cognoverit: neque curari id, quod aegrum est, posse ab eo, qui, quid sit ignoret. Et quum per vulnus alicuius viscera patefacta sunt, eum qui sanae cuiusque colorem partis ignoret, nescire quid integrum, quid corruptum sit; ita ne succurrere quidem posse corruptis. Aptiusque extrinsecus imponi remedia, compertis interiorum et sedibus et figuris, cognitaque eorum magnitudine: similesque omnia, quae intus posita sunt, rationes habere. Neque esse crudele, sicut plerique proponunt, hominum nocentium, et horum quoque paucorum, suppliciis, remedia populis innocentibus saeculorum omnium quaeri. Cels., De Medic., I. Prooem.

269. Arguments commonly urged against the Practice of

Vivisection.

Atque ea quidem, de quibus est dictum, supervacua esse tantummodo; id vero, quod restat, etiam crudele: vivorum hominum alvum atque praecordia incidi, et salutis humanae

praesidem artem non solum pestem alicui, sed hanc etian atrocissimam inferre; quum praesertim ex iis, quae tanta violentia quaerantur, alia non possint omnino cognosci, alia possint etiam sine scelere. Nam colorem, laevorem, mollitiem, duritiem, similiaque omnia, non esse talia, inciso corpore, qualia integro fuerint: quia quum, corporibus inviolatis, haec tamen metu, dolore, inedia, crudelitate, lassitudine, mille aliis mediocribus affectibus saepe mutentur; multo magis verisimile est, interiora, quibus maior mollities, et lux ipsa nova sit, sub gravissimis vulneribus et ipsa trucidatione mutari. Neque quidquam esse stultius, quam quale quid vivo homine est, tale existimare esse moriente, imo iam mortuo; nam uterum (sc. ventrem) quidem, qui minus ad rem pertineat, spirante homine posse diduci: simul atque vero ferrum ad praecordia accessit et discissum transversum septum est, quod membrana quadam superiores partes ab inferioribus diducit (diappaya Graeci vocant) hominem protinus animam amittere: ita mortui demum praecordia et viscus omne in conspectum latrocinantis medici dari necesse est tale, quale mortui sit, non quale vivi fuit. Itaque consequi medicum ut hominem crudeliter ingulet, non ut sciat, qualia vivi viscera habeamus. Si quid tamen sit, quod adhuc spirante homine conspectui subiciatur, id saepe casum offerre curantibus. Interdum enim gladiatorem in arena, vel militem in acie, vel viatorem a latronibus exceptum sic vulnerari, ut eius interior aliqua pars aperiatur, et in alio alia: ita sedem, positum, ordinem, figuram, similiaque alia cognoscere prudentem medicum, non caedem, sed sanitatem molientem: idque per misericordiam discere, quod alii dira crudelitate cognorint. Ob haec ne mortuorum quidem lacerationem necessariam esse, quae, etsi non crudelis, tamen foeda sit; quum aliter pleraque in mortuis se habeant: quantum vero in vivis cognosci potest, ipsa curatio ostendat. Cels., De Medic., I. Prooem.

270. A few Remarks on Surgery, with the Qualifications

of a good Surgeon.

Haec autem pars, quum sit vetustissima, magis tamen ab illo parente omnis medicinae Hippocrate, quam a prioribus exculta est: deinde, posteaquam diducta ab aliis habere professores suos coepit, in Aegypto quoque increvit, Philoxeno maxime auctore, qui plurimis voluminibus hanc partem diligentissime comprehendit. Gorgias quoque et Sostratus et Heron et Apollonii duo et Ammonius Alexandrinus, multique

alii celebres viri, singuli quaedam repererunt. Ac Romae quoque non mediocres professores, maximeque nuper Tryphon pater, et Euelpistus, et, ut ex scriptis eius intelligi potest, horum eruditissimus Meges, quibusdam in melius mutatis aliquantum ei disciplinae adiecerunt. Esse autem chirurgus debet adolescens, aut certe adolescentiae propior; manu strenua, stabili, nec umquam intremiscente, eaque non minus sinistra, quam dextra promptus; acie oculorum acri claraque; animo intrepidus, misericors sic, ut sanari velit eum, quem accepit, non ut clamore eius motus vel magis, quam res desiderat, properet, vel minus, quam necesse est, secet; sed perinde faciat omnia, ac si nullus ex vagitibus alterius affectus oriatur. Potest autem requiri, quid huic parti proprie vindicandum sit: quia vulnerum quoque ulcerumque multorum curationes, quas alibi exsecutus sum, chirurgi sibi vindicant. Ego eumdeni quidem hominem posse omnia ista praestare concipio: atque ubi se diviserunt, eum laudo, qui quamplurimum percipit. Ipse autem huic parti ea reliqui, in quibus vulnus facit medicus, non accipit; et in quibus vulneribus ulceribusque plus profici manu, quam medicamento, credo: tum quidquid ad ossa pertinet. Quae deinceps exsequi aggrediar; dilatisque in aliud volumen ossibus, in hoc cetera explicabo; praepositisque iis, quae in qualibet parte corporis fiunt, ad ea, quae proprias sedes habent transibo. Corn., Cels. De Medic., VII., Praef.

« PreviousContinue »