Page images
PDF
EPUB

expendet. Nihil enim est feracius ingeniis, iis praesertim, quae disciplinis exculta sunt. Sed ut segetes fecundae et uberes non solum fruges, verum herbas etiam effundunt inimicissimas frugibus, sic interdum ex illis locis aut levia quaedam aut caussis aliena aut non utilia gignuntur; quorum ab oratoris iudicio delectus magnus adhibebitur. Alioqui quonam modo ille in bonis haerebit et habitabit suis? aut molliet dura aut occultabit, quae dilui non poterunt, atque omnino opprimet, si licebit, aut abducet animos aut aliud afferet, quod oppositum probabilius sit, quam illud, quod obstabit. Cic., Or., xiv. 44-xv. 49.

40. Qualifications of the Perfect Orator.—(b.) Power of Expression by Voice and Gesture.

Ac vocis quidem bonitas optanda est: non est enim in nobis, sed tractatio atque usus in nobis. Ergo ille princeps variabit et mutabit omnes sonorum, tum intendens, tum remittens, persequetur gradus: idemque motu sic utetur, nihil ut supersit in gestus. Status erectus et celsus; rarus incessus, nec ita longus; excursio moderata eaque rara; nulla mollitia cervicum, nullae argutiae digitorum, non ad numerum articulus cadens; trunco magis toto se ipse moderans et virili laterum flexione, brachii proiectione in contentionibus, contractione in remissis. Vultus vero, qui secundum vocem plurimum potest, quantam affert tum dignitatem, tum venustatem ! in quo quum effeceris, ne quid ineptum aut vultuosum sit, tum oculorum est quaedam magna moderatio. Nam ut imago est animi vultus, sic indices oculi; quorum et hilaritatis et vicissim tristitiae modum res ipsae, de quibus agetur, temperabunt. Cic., Or., xviii. 59, 60.

41. Qualifications of the Perfect Orator.-(c.) A Just Sense of Propriety in his Choice of Style.

Est autem, quid deceat, oratori videndum non in sententiis solum, sed etiam in verbis. Non enim omnis fortuna, non omnis honos, non omnis auctoritas, non omnis aetas, nec vero locus aut tempus aut auditor omnis eodem aut verborum genere tractandus est aut sententiarum, semperque in omni parte orationis, ut vitae, quid deceat, est considerandum: quod et in re, de qua agitur, positum est, et in personis et eorum, qui dicunt, et eorum, qui audiunt. Itaque hunc locum longe et late patentem philosophi solent in officiis tractare, (non quum de recto ipso disputant, nam id quidem unum est ;) grammatici in poetis, eloquentes in omni et genere et parte caussarum.

Quam enim indecorum est, de stillicidiis quum apud unum iudicem dicas, amplissimis verbis et locis uti communibus, de maiestate populi Romani summisse et subtiliter! Hic genere toto, at persona alii peccant aut sua aut iudicum aut etiam adversariorum, nec re solum, sed saepe verbo; etsi sine re nulla vis verbi est, tamen eadem res saepe aut probatur aut reiicitur alio atque alio elata verbo. In omnibusque rebus videndum est, quatenus: etsi enim suus cuique modus est, tamen magis offendit nimium, quam parum. Quum hoc decere, (quod semper usurpamus in omnibus dictis et factis, minimis et maximis,) quum hoc, inquam, decere dicamus, illud non decere, et id usquequaque, quantum sit, appareat, in alioque ponatur aliudque totum sit, utrum decere, an oportere dicas; (oportere enim perfectionem declarat officii, quo et semper utendum est et omnibus decere quasi aptum esse consentaneumque tempori et personae; quod quum in factis saepissime, tum in dictis valet, in vultu denique et gestu et incessu;) contraque item dedecere; (quod si poeta fugit ut maximum vitium, qui peccat etiam, quum probi orationem affingit improbo, stultove sapientis; si denique pictor ille vidit, quum immolanda Iphigenia tristis Calchas esset, maestior Ulixes, maereret Menelaus, obvolvendum caput Agamemnonis esse, quoniam summum illum luctum penicillo non posset imitari; si denique histrio, quid deceat, quaerit: quid faciendum oratori putemus?) sed quum hoc tantum sit; quid in caussis earumque quasi membris faciat, orator viderit. Illud quidem perspicuum est, non modo partes. orationis, sed etiam caussas totas, alias alia forma dicendi esse tractandas. Cic., Or., xxi. 71–74.

42. Qualifications of the Perfect Orator.-(d.) A nice Discrimination in the Employment of Wit and Humour.

Huic generi orationis aspergentur etiam sales, qui in dicendo nimium quantum valent; quorum duo genera sunt, unum facetiarum, alterum dicacitatis. Utetur utroque; sed altero in narrando aliquid venuste, altero in iaciendo mittendoque ridiculo, cuius genera plura sunt; sed nunc aliud agimus. Illud admonemus tamen, ridiculo sic usurum oratorem, ut nec nimis frequenti, ne scurrile sit; nec subobsceno, ne mimicum; nec petulanti, ne improbum; nec in calamitatem, ne inhumanum; nec in facinus, ne odii locum risus occupet; neque aut sua persona aut iudicum aut tempore alienum. Haec enim ad illud indecorum referuntur. Vitabit etiam quaesita nec ex tempore ficta, sed domo allata, quae plerumque sunt frigida. Parcet et

amicitiis et dignitatibus; vitabit insanabiles contumelias, tantummodo adversarios figet, nec eos tamen semper nec omnes nec omni modo. Quibus exceptis sic utetur sale et facetiis, ut ego ex istis novis Atticis talem cognoverim neminem, quum id certe sit quam maxime Atticum. Hanc ego iudico formam summissi oratoris, sed magni tamen et germani Attici; quoniam, quidquid est salsum aut salubre in oratione, id proprium. Atticorum est, e quibus tamen non omnes faceti. Lysias satis et Hyperides, Demades praeter ceteros fertur, Demosthenes minus habetur; quo quidem mihi nihil videtur urbanius, sed non tam dicax fuit, quam facetus. Est autem illud acrioris ingenii, hoc maioris artis. Cic., Or., xxvi. 87–90.

43. Qualifications of the Perfect Orator.-(e.) The Power of arousing the Emotions.

Duo sunt, quae bene tractata ab oratore admirabilem eloquentiam faciant; quorum alterum est, quod Graeci 9 vocant, ad naturas et ad mores et ad omnem vitae consuetudinem accommodatum; alterum, quod iidem adtinóv nominant, quo perturbantur animi et concitantur, in quo uno regnat oratio. Illud superius, come, iucundum, ad benevolentiam conciliandam paratum; hoc, vehemens, incensum, incitatum, quo caussae eripiuntur quod quum rapide fertur, sustineri nullo pacto potest. Quo genere nos mediocres aut multo etiam minus; sed magno semper usi impetu, saepe adversarios de statu omni deiecimus. Nobis pro familiari reo summus orator non respondit Hortensius. A nobis homo audacissimus Catilina in senatu accusatus obmutuit. Nobis privata in caussa magna et gravi quum coepisset Curio pater respondere, subito assedit, quum sibi venenis ereptam memoriam diceret. Quid ego de miserationibus loquar? quibus eo sum usus pluribus, quod, etiamsi plures dicebamus, perorationem mihi tamen omnes relinquebant; in quo ut viderer excellere, non ingenio, sed dolore assequebar. Quae qualiacumque in me sunt: (me enim ipsum poenitet, quanta sint:) sed apparent in orationibus, etsi carent libri spiritu illo, propter quem maiora eadem illa quum aguntur, quam quum leguntur, videri solent. Nec vero miseratione solum mens iudicum permovenda est; (qua nos ita dolenter uti solemus, ut puerum infantem in manibus perorantes tenuerimus, ut alia in caussa, excitato reo nobili, sublato etiam filio parvo, plangore et lamentatione complerimus forum;) sed est faciendum etiam, ut irascatur iudex, mitigetur, invideat, faveat, contemnat, admiretur, oderit, diligat, cupiat, satietate

afficiatur, speret, metuat, laetetur, doleat; qua in varietate duriorum accusatio suppeditabit exempla, mitiorum defensiones meae. Nullo enim modo animus audientis aut incitari aut leniri potest, qui modus a me non tentatus sit: dicerem perfectum, si ita iudicarem; nec in veritate crimen arrogantiae extimescerem; sed, ut supra dixi, nulla me ingenii, sed magna vis animi inflammat, ut me ipse non teneam; nec umquam is, qui audiret, incenderetur, nisi ardens ad eum perveniret oratio. Cic., Or., xxxvii. 128-132.

44. Qualifications of the Perfect Orator.-(f.) He should have a Mind well Stored with Philosophy, Dialectic, Ethics, and Physics.

Noverit primum vim, naturam, genera verborum et simplicium et copulatorum; deinde quot modis quidque dicatur; qua ratione verum falsumne sit iudicetur; quid efficiatur e quoque, quid cui consequens sit quidque contrarium; quumque ambigue multa dicantur, quomodo quidque eorum dividi explanarique oporteat. Haec tenenda sunt oratori; (saepe enim occurrunt ;) sed quia sua sponte squalidiora sunt, adhibendus erit in his explicandis quidam orationis nitor. Erit igitur haec

facultas in eo, quem volumus esse eloquentem, ut definire rem possit, neque id faciat tam presse et anguste, quam in illis eruditissimis disputationibus fieri solet, sed quum explanatius, tum etiam uberius et ad commune iudicium popularemque intelligentiam accommodatius. Idemque etiam, quum res postulabit, genus universum in species certas, ut nulla neque praetermittatur neque redundet, partietur ac dividet. Quando autem id faciat aut quomodo, nihil ad hoc tempus, quoniam, ut supra dixi, iudicem me esse, non doctorem volo. Nec vero dialecticis modo sit instructus, sed habeat omnes philosophiae notos ac tractatos locos. Nihil enim de religione, nihil de morte, nihil de pietate, nihil de caritate patriae, nihil de bonis rebus aut malis, nihil de virtutibus aut vitiis, nihil de officio, nihil de dolore, nihil de voluptate, nihil de perturbationibus animi et erroribus, quae saepe cadunt in caussas, sed ieiunius aguntur, nihil, inquam, sine ea scientia, quam dixi, graviter, ample, copiose dici et explicari potest. De materia loquor orationis etiam nunc, non ipso de genere dicendi ; yolo enim prius habeat orator rem, de qua dicat, dignam auribus eruditis, quam cogitet, quibus verbis quidque dicat aut quomodo. Quem etiam, quo grandior sit et quodammodo excelsior, ut de Pericle dixi supra, ne physicorum quidem esse ignarum volo. Omnia profecto,

T

quum se a caelestibus rebus referet ad humanas, excelsius magunificentisque et dicet et sentiet. Cic., Or., xxxii. 115, xxxiv.

119.

45. Qualifications of the Perfect Orator.—(g.) Also with Legal Knowledge, History, and Technical Rhetoric.

Quumque illa divina cognoverit, nolo ignoret ne haec quidem humana. Ius civile teneat, quo egent caussae forenses quotidie. Quid est enim turpius, quam legitimarum et civilium controversiarum patrocinia suscipere, quum sis legum et civilis iuris ignarus? Cognoscat etiam rerum gestarum et memoriae veteris ordinem, maxime scilicet nostrae civitatis, sed et imperiosorum populorum et regum illustrium; quem laborem nobis Attici nostri levavit labor, qui conservatis notatisque temporibus, nihil quum illustre praetermitteret, annorum septingentorum memor iam uno libro colligavit. Nescire autem, quid antea quam natus sis acciderit, id est semper esse puerum. Quid enim est aetas hominis, nisi memoria rerum veterum cum superioribus contexitur? Commemoratio autem antiquitatis exemplorumque prolatio summa cum delectatione et auctoritatem orationi affert et fidem. Sic igitur instructus veniet ad caussas: quarum habebit genera primum ipsa cognita. Erit enim ei perspectum, nihil ambigi posse, in quo non aut res controversiam faciat aut verba: res aut de vero aut de recto aut de nomine: verba aut de ambiguo aut de contrario. Nam si quando aliud in sententia videtur esse, aliud in verbis, genus est quoddam ambigui, quod ex praeterito verbo fieri solet, in quo, quod est ambiguorum proprium, res duas significari videmus. Quum tam pauca sint genera caussarum, etiam argumentorum praecepta pauca sunt. Traditi sunt, e quibus ea ducantur, duplices loci: uni e rebus ipsis, alteri assumpti. Cic., Or., xxxiv. 120-122.

46. Qualifications of the Perfect Orator.-(h.) He should
be a Student of Poetry.

Plurimum dicit oratori conferre Theophrastus lectionem poëtarum multique eius iudicium sequuntur: neque immerito. Namque ab his et in rebus spiritus, et in verbis sublimitas, et in affectibus motus omnis, et in personis decor petitur, praecipueque velut attrita quotidiano actu forensi ingenia, optime rerum talium blanditia reparantur. Ideoque in hac lectione Cicero requiescendum putat. Meminerimus tamen, non per omnia poëtas esse oratori sequendos, nec libertate verborum,

« PreviousContinue »