Page images
PDF
EPUB

nec

nec licentia figurarum; genus ostentationi comparatum, et praeter id, quod solam petit voluptatem, et eam, fingendo non falsa modo, sed etiam quaedam incredibilia, sectatur, patrocinio quoque aliquo iuvari, quod alligata ad certam pedum necessitatem non semper uti propriis possit, sed depulsa recta via, necessario ad eloquendi quaedam deverticula confugiat mutare quaedam modo verba, sed extendere, corripere, convertere, dividere cogatur: nos vero armatos stare in acie, et summis de rebus decernere, et ad victoriam niti. Neque ego arma squalere situ ac rubigine velim, sed fulgorem inesse, qui terreat, qualis est ferri, quo mens simul visusque praestringitur: non qualis auri argentique, imbellis, et potius habenti periculosus. Quint., X. i. 27–30.

47. Qualifications of the Perfect Orator.—(i.) He should
know how to Imitate.

Ex his ceterisque lectione dignis auctoribus et verborum sumenda copia est et varietas figurarum, et componendi ratio, tum ad exemplum virtutum omnium mens dirigenda. Neque enim dubitari potest, quin artis pars magna contineatur "imitatione." Nam ut invenire primum fuit, estque praecipuum: sic ea, quae bene inventa sunt, utile sequi. Atque omnis vitae ratio sic constat, ut, quae probamus in aliis, facere ipsi velimus. Sic literarum ductus, ut scribendi fiat usus, pueri sequuntur : sic musici vocem docentium, pictores opera priorum, rustici probatam experimento culturam in exemplum intuentur. Omnis denique disciplinae initia ad propositum sibi praescriptum formari videmus. Et hercule necesse est, aut similes aut dissimiles bonis simus. Similem raro natura praestat, frequenter imitatio. Sed hoc ipsum, quod tanto faciliorem nobis rationem omnium facit, quam fuit iis, qui nihil, quod sequerentur, habuerunt, nisi caute et cum iudicio apprehenditur, nocet. Quint., X. ii. 1-3.

48. Qualifications of the Perfect Orator.-(k.) He should
know whom to Imitate.

Quapropter exactissimo iudicio circa hanc partem studiorum examinanda sunt omnia. Primum, quos imitemur: nam sunt plurimi, qui similitudinem pessimi cuiusque et corruptissimi concupierunt. Tum in ipsis, quos elegerimus, quid sit, ad quod nos efficiendum comparemus. Nam in magnis quoque auctoribus incidunt aliqua vitiosa, et a doctis inter ipsos etiam mutuo

reprehensa. Atque utinam tam bona imitantes dicerent melius, quam mala peius dicunt. Nec vero saltem iis, quibus ad evitanda vitia iudicii satis fuit, sufficiat imaginem virtutis effingere, et solam, ut sic dixerim, cutem, vel potius illas Epicuri figuras, quas e summis corporibus dicit effluere. Hoc autem his accidit, qui non introspectis penitus virtutibus, ad primum se velut aspectum orationis aptarunt: et quum iis felicissime cessit imitatio, verbis atque numeris sunt non multum differentes, vim dicendi atque inventionis non assequuntur, sed plerumque declinant in peius, et proxima virtutibus vitia comprehendunt, fiuntque pro grandibus tumidi, pressis exiles, fortibus temerarii, laetis corrupti, compositis exsultantes, simplicibus negligentes. Ideoque qui horride atque incomposite quamlibet illud frigidum et inane extulerunt, antiquis se pares credunt: qui carent cultu atque sententiis, Atticis scilicet: qui praecisis conclusionibus obscuri, Sallustium atque Thucydidem superant tristes ac ieiuni Pollionem aemulantur: otiosi et supini, si quid modo longius circumduxerunt, iurant ita Ciceronem locuturum fuisse. Noveram quosdam, qui se pulchre expressisse genus illud coelestis huius in dicendo viri sibi viderentur, si in clausula posuissent, "Esse videatur." Ergo primum est, ut, quod imitaturus est quisque, intelligat, et quare bonum sit, sciat. Quint., X. ii. 14–18.

49. Qualifications of a Perfect Orator.—(l.) Power of Memory.

"Memoriam" quidam naturae modo esse munus existimaverunt, estque in ea non dubie plurimum; sed ipsa excolendo, sicut alia omnia, augetur: et totus, de quo diximus adhuc, inanis est labor, nisi ceterae partes hoc velut spiritu continentur. Nam et omnis disciplina memoria constat, frustraque docemur, si, quicquid audimus, praeterfluat: et exemplorum, legum, responsorum, dictorum denique factorumque velut quasdam copias, quibus abundare, quasque in promptu semper habere debet orator, eadem illa vis repraesentat. Neque immerito thesaurus hic "eloquentiae" dicitur. Sed non firme tantum continere, verum etiam cito percipere multa acturos oportet, nec quae scripseris modo iterata lectione complecti, sed in cogitatis quoque rerum ac verborum contextum sequi : et, quae sint ab adversa parte dicta, meminisse: nec utique eo, quo dicta sunt ordine, refutare, sed opportunis locis ponere. Quid? extemporalis oratio nec alio mihi videtur mentis vigore constare. Nam dum alia dicimus, quae dicturi sumus, intuenda sunt. Ita quum semper cogitatio ultra id, quod est, longius

46

[ocr errors]

quaerit, quicquid interim reperit, quodammodo apud memoriam deponit: quod illa, quasi media quaedam manus, acceptum ab inventione tradit elocutioni. Quint., XI. ii. 1-3.

50. The Practice of Translation from Greek Models important for the Orator.

Vertere Graeca in Latinum veteres nostri oratores optimum iudicabant. Id se L. Crassus in illis Ciceronis de Oratore libris dicit factitasse. Id Cicero sua ipse persona frequentissime praecipit: quin etiam libros Platonis atque Xenophontis edidit hoc genere traslatos. Id Messallae placuit: multaeque sunt ab eo scriptae ad hunc modum orationes: adeo ut etiam cum illa Hyperidis pro Phryne difficillima Romanis subtilitate contenderet. Et manifesta est exercitationis huiusce ratio. Nam et rerum copia Graeci auctores abundant, et plurimum artis in eloquentiam intulerunt: et hos transferentibus, verbis uti optimis licet: omnibus enim utimur nostris. Figuras vero, quibus maxime ornatur oratio, multas ac varias excogitandi etiam necessitas quaedam est: quia plerumque a Graecis. Romana dissentiunt. Quint., X. v. 1-3.

51. To Re-cast his own Speeches, and to Paraphrase those of Others, will conduce to the Improvement of the Orator's Style.

Sed et illa ex Latinis conversio multum et ipsa contulerit. Ac de carminibus quidem neminem credo dubitare, quo sologenere exercitationis dicitur usus esse Sulpicius. Nam et sublimis spiritus attollere orationem potest: et verba, poëtica libertate audaciora, non praesumunt eadem proprie dicendi facultatem. Sed et ipsis sententiis adiicere licet oratorium robur, et omissa supplere, effusa substringere. Neque ego paraphrasim esse interpretationem tantum volo, sed circa eosdem sensus certamen atque aemulationem. Ideoque ab illis dissentio, qui vertere orationes Latinas vetant, quia, optimis occupatis, quicquid aliter dixerimus, necesse sit esse deterius. Nam neque semper est desperandum, aliquid illis, quae dicta sunt, melius posse reperiri: neque adeo ieiunam ac pauperem natura eloquentiam fecit, ut una de re bene dici, nisi semel, non possit. Nisi forte histrionum multa circa voces easdem variare gestus potest, orandi minor vis, ut dicatur aliquid, post quod in eadem materia nihil dicendum sit. Sed esto, neque melius, quod invenimus, esse, neque par: est certe proximus locus. An vero ipsi non bis ac saepius de eadem re

dicimus, et quidem continuas nonnunquam sententias? Nisi forte contendere nobiscum possumus, cum aliis non possumus. Nam si uno genere bene diceretur, fas erat existimari praeclusam nobis a prioribus viam. Nunc vero innumerabiles sunt modi, plurimaeque eodem viae ducunt. Nec aliena

tantum transferre, sed etiam nostra pluribus modis tractare proderit: ut ex industria sumamus sententias quasdam, easque versemus quam numerosissime, velut eadem cera aliae atque aliae formae duci solent. Plurimum autem parari facultatis existimo ex simplicissima quaque materia. Nam in illa multiplici personarum, causarum, temporum, locorum, dictorum, factorum diversitate facile delitescet infirmitas, tot se undique rebus, ex quibus aliquam apprehendas, offerentibus. Illud virtutis indicium est, fundere, quae natura contracta sunt, augere parva, varietatem similibus, voluptatem expositis dare, et bene dicere multa de paucis. Quint., X. v. 4–11.

52. The Orator's Style is Distinct from the Style proper to the Philosopher and the Sophist.

Quamquam enim et philosophi quidam ornate locuti sunt, (siquidem et Theophrastus divinitate loquendi nomen invenit et Aristoteles Isocratem ipsum lacessivit et Xenophontis voce Musas quasi locutas ferunt, et longe omnium, quicumque scripserunt aut locuti sunt, exstitit et suavitate et gravitate princeps Plato;) tamen horum oratio neque nervos neque aculeos oratorios ac forenses habet. Loquuntur cum doctis, quorum sedare animos malunt, quam incitare: sic de rebus placatis ac minime turbulentis docendi caussa, non capiendi loquuntur, ut in eo ipso, quod delectationem aliquam dicendo aucupentur, plus nonnullis, quam necesse sit, facere videantur. Ergo ab hoc genere non difficile est hanc eloquentiam, de qua nunc agitur, secernere. Mollis est enim oratio philosophorum et umbratilis, nec sententiis nec verbis instructa popularibus nec vincta numeris, sed soluta liberius; nihil iratum habet, nihil invidum, nihil atrox, nihil miserabile, nihil astutum; casta, verecunda, virgo incorrupta quodammodo. Itaque sermo potius, quam oratio, dicitur. Quamquam enim omnis locutio oratio est, tamen unius oratoris locutio hoc proprio signata nomine est. Sophistarum, de quibus supra dixi, magis distinguenda similitudo videtur, qui omnes eosdem volunt flores, quos adhibet orator in caussis, persequi. Sed hoc differunt, quod, quum sit his propositum non perturbare animos, sed placare potius, nec tam persuadere, quam delectare; et apertius id faciunt, quam

nos, et crebrius, concinnas magis sententias exquirunt, quam probabiles, a re saepe discedunt, intexunt fabulas, verba altius transferunt eaque ita disponunt, ut pictores varietatem colorum, paria paribus referunt, adversa contrariis, saepissimeque similiter extrema definiunt. Cic., Or., xix. 62-65.

53. The Orator's Style is Distinct from the Style Proper to the Historian or the Poet.

Nam

Huic generi historia finitima est, in qua et narratur ornate et regio saepe aut pugna describitur; interponuntur etiam conciones et hortationes: sed in his tracta quaedam et fluens expetitur, non haec contorta et acris oratio. Ab his non multo secus, quam a poetis, haec eloquentia, quam quaerimus, sevocanda est. etiam poetae quaestionem attulerunt, quidnam esset illud, quo ipsi differrent ab oratoribus. Numero maxime videbantur antea et versu nunc apud oratores iam ipse numerus increbruit. Quidquid est enim, quod sub aurium mensuram aliquam cadit, etiamsi abest a versu, (nam id quidem orationis est vitium,) numerus vocatur, qui Graece puis dicitur. Itaque video visum esse nonnullis, Platonis et Democriti locutionem, etsi absit a versu, tamen, quod incitatius feratur et clarissimis verborum luminibus utatur, potius poema putandum, quam comicorum poetarum; apud quos, nisi quod versiculi sunt, nihil est aliud quotidiani dissimile sermonis. Nec tamen id est poetae maximum, etsi est eo laudabilior, quod virtutes oratoris persequitur, quum versu sit astrictior. Ego autem etiamsi quorumdam grandis et ornata vox est poetarum, tamen in ea quum licentiam statuo maiorem esse, quam in nobis, faciendorum iungendorumque verborum, tum etiam nonnullorum voluptati vocibus magis, quam rebus inserviunt. Nec vero, si quid est unum inter eos simile, (id autem est iudicium electioque verborum,) propterea ceterarum rerum dissimilitudo intelligi non potest; sed id nec dubium est et, si quid habet quaestionis, hoc tamen ipsum ad id, quod propositum est, non est necessarium. Seiunctus igitur orator a philosophorum eloquentia, a sophistarum, ab historicorum, a poetarum, explicandus est nobis, qualis futurus sit. Cic., Or., xx. 66–68.

54. Characteristics of the Three Representative Styles of Oratory.

Tria sunt omnino genera dicendi, quibus in singulis quidam floruerunt, peraeque autem (id quod volumus) perpauci in omnibus. Nam et grandiloqui, ut ita dicam, fuerunt cum ampla et

« PreviousContinue »