Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

tur, in quibus ante ultimam syllabam "i" litera est, quem casum vocandi habent? Me enim pudor et verecundia tenet, pronuntiare ea secundum tuam definitionem. Sed cum ille paulisper, oppositu horum vocabulorum commotus, reticuisset, et mox tamen se collegisset, eandemque illam, quam definierat, regulam retineret et propugnaret, diceretque, et "proprium" et "propitium" et "anxium et "contrarium itidem in casu vocativo dicendum, quia et "adversarius" et "extrarius" ita diceretur: "inscium quoque et "impium" et "ebrium" et "sobrium" insolentius quidem paulo, sed rectius per "i” literam, non per "e," in casu eodem pronuntiandum; eaque inter eos contentio cum longius duceretur, non arbitratus ego, operae pretium esse, eadem ista haec diutius audire, clamantes compugnantesque illos reliqui. Aul. Gell., XIV. v.

176. Grammar.-On the Particle "Saltem."

"Saltem" particula quam haberet principalem significationem, quaeque vocis istius origo esset, quaerebamus. Ita enim primitus factam esse apparet, ut non videatur, sicuti quaedam supplementa orationis, temere et incondite assumta. Atque erat, qui diceret, legisse se in grammaticis commentariis P. Nigidii, "saltem" ex eo dictum, quod esset "si aliter:" idque ipsum dici solitum per defectionem; nam plenam esse sententiam: "si aliter non potest." Sed id nos in eisdem commentariis Nigidii, cum eos non, opinor, incuriose legissemus, nusquam invenimus. Videntur autem verba ista: "si aliter non potest" a significatione quidem voculae huius, de qua quaerimus, non abhorrere. Sed tot verba tamen in paucissimas literas cludere, improbae cuiusdam subtilitatis est. Fuit etiam, qui diceret, homo in libris atque in literis assiduus, "saltem" sibi dictum videri, "u" media litera extrita; "salutem" enim ante dictum, quod nos "saltem" diceremus. Nam cum alia quaedam petita et non impetrata sunt, tum solemus, inquit, quasi extremum aliquid petituri, quod negari minime debeat, dicere "hoc saltem fieri aut dari oportere :" tanquam salutem postremo petentes, quam impetrari certe et obtineri sit aequissimum. Sed hoc itidem non illepide quidem fictum, nimis tamen esse videtur commenticium: censuimus igitur amplius quaerendum. Aul. Gell., XII. xiv.

177. A Question of Virgilian Exegesis.

Versus istos ex Georgicis Virgilii plerique omnes sic legunt:

"At sapor indicium faciet manifestus, et ora
Tristia tentantum sensu torquebit amaro."

Higinus autem, non hercle ignobilis grammaticus, in commentariis, quae in Virgilium fecit, confirmat et perseverat, non hoc a Virgilio relictum, sed, quod ipse invenerit in libro, qui fuerat ex domo atque familia Virgilii :

"Et ora

Tristia tentantum sensu torquebit amaror."

Neque id soli Higino, sed doctis quibusdam etiam viris complacitum quoniam videtur absurde dici: "sapor sensu amaro torquet;" cum ipse, inquiunt, sapor sensus sit, non alium in semet ipso sensum habeat: ac perinde sit quasi dicatur: "sensus sensu amaro torquet." Sed enim cum Favorino Higini commentarium legissem, atque ei statim displicita esset insolentia et insuavitas illius: "sensu torquebit amaro," risit, et: Iovem lapidem, inquit, quod sanctissimum iusiurandum est habitum, paratus sum ego iurare, Virgilium hoc nunquam scripsisse, sed Higinum ego verum dicere arbitror. Non enim primus finxit hoc verbum Virgilius insolenter: sed in carminibus Lucretii inventum est: nec est aspernatus auctoritatem poëtae, ingenio et facundia praecellentis. Verba ex quarto Lucretii haec

sunt:

"Denique in os salsi venit humor saepe saporis :
Quum mare versamur propter: dilutaque contra
Quum tuimur misceri absinthia, tangit amaror."

Non verba autem sola, sed versus prope totos et locos quoque
Lucretii plurimos sectatum esse Virgilium videmus.

Aul. Gell., I. xxi.

178. A Question of Virgilian Exegesis.

Virgilii versus sunt e libro sexto:

"Ille, vides, pura iuvenis qui nititur hasta,
Proxima sorte tenet lucis loca. Primus ad auras
Aetherias Italo commixtus sanguine surget

Silvius, Albanum nomen, tua postuma proles,

Quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx
Educet sylvis regem regumque parentem,

Unde genus Longa nostrum dominabitur Alba.”

Videbantur haec nequaquam convenire:

et:

"Tua postuma proles,"

"Quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx
Educet sylvis regem."

Nam si hic Silvius, ita ut in omnium ferme annalium monumentis scriptum est, post mortem patris natus est, ob eamque causam praenomen ei Postumo fuit, qua ratione subiec

tum est:

"Quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx
Educet sylvis?"

Haec enim verba significare videri possunt, Aenea vivo ac iam sene natum ei Silvium et educatum. Itaque hanc sententiam esse verborum istorum Caesellius opinatus in commentario Lectionum Antiquarum: "Postuma," inquit "proles non eum significat, qui patre mortuo, sed qui postremo loco natus est; sicuti Silvius, qui, Aenea iam sene, tardo seroque partu est editus." Sed huius historiae auctorem idoneum nullum nominat. Silvium autem post Aeneae mortem, sicuti diximus, natum esse multi tradiderunt. Idcirco Apollinaris Sulpicius inter cetera, in quibus Caesellium reprehendit, hoc quoque eius quasi erratum animadvertit, errorisque istius hanc esse causam dixit, quod scriptum ita sit: "Quem tibi longaevo." "Longaevo," inquit, non "seni" (significatio enim est contra historiae fidem) sed in longum iam aevum et perpetuum recepto, immortalique facto. Anchises enim, qui haec dicit ad filium, sciebat, eum, cum hominum vita discessisset, immortalem atque indigetem futurum, et longo perpetuoque aevo potiturum. Hoc sane Apollinaris argute: sed aliud tamen est longum aevum, aliud perpetuum neque dii longaevi appellantur, sed immortales. Aul. Gell., II. xvi.

179. A Question of Virgilian Exegesis.

"Ipse Quirinali lituo parvaque sedebat
Succinctus trabea; laevaque ancile gerebat."

In his versibus errasse Virgilium Higinus scribit, tanquam non animadverterit deesse aliquid hisce verbis:

"Ipse Quirinali lituo.”

Nam si nihil, inquit, deesse animadvertimus, videtur ita dictum, ut fiat: "lituo et trabea succinctus;" quod est, inquit, absurdissimum: quippe cum lituus sit virga brevis, in parte, qua robustior est, incurva, qua augures utuntur; quonam modo "succinctus lituo" videri potest? Immo ipse Higinus parum animadvertit, sic hoc esse dictum, ut pleraque dici per defectionem solent. Veluti cum dicitur: "M. Cicero homo magna eloquentia," et: "Q. Roscius histrio summa venustate :" non plenum hoc utrumque, non perfectum est: sed enim pro pleno atque perfecto auditur. Ut Virgilius alio in loco [dixit]: "Victorem Buten immani corpore,"

id est, corpus immane habentem; et item alibi:

"In medium geminos immani pondere caestus
Proiecit."

Ac similiter :

"Domus sanie dapibusque cruentis,

Intus opaca, ingens."

Sic igitur id quoque videri dictum debet: "Picus Quirinali lituo erat:" sicuti dicimus: "statua grandi capite erat." Et "est" autem, et "erat," et "fuit" plerumque absunt, cum elegantia, sine detrimento sententiae. Et, quoniam facta "litui" mentio est, non praetermittendum est, quod posse quaeri animadvertimus, utrum lituus auguralis a tuba, quae "lituus" appellatur, an tuba a lituo augurum "lituus" dicta sit. Utrumque enim pari forma et pariter incurvum est. Sed si, ut quidam putant, tuba a sonitu "lituus" appellata est ex illo Homerico versu: Aiye Bió: necesse est ita accipi, ut virga auguralis a tubae similitudine "lituus" vocetur. Utitur autem vocabulo isto Virgilius et pro tuba:

"Et lituo pugnas insignis obibat et hosta."

Aul. Gell., V. viii.

180. On the Accent of Certain Words.

Annianus poëta, praeter ingenii amoenitates, literarum quoque veterum et rationum in literis oppido quam peritus fuit: et sermocinabatur mira quadam et scita suavitate. Is "affatim," ut "admodum," prima acuta, non media, pronuntiabat, atque

ita veteres locutos censebat. Itaque se audiente Probum grammaticum hos versus in Plauti Cistellaria legisse dicit:

A. "Potin es tu homo facinus facere strenuum?"

B. "Aliorum affatim est,

non

Qui faciant. Sane ego me nolo fortem perhiberi virum." Causamque esse huic accentui dicebat, quod "affatim essent duae partes orationis, sed utraque pars in unam vocem coaluisset, sicuti in eo quoque, quod "exadversum" dicimus, secundam syllabam debere acui existimabat, quoniam una, non duae essent orationis partes; atque ita oportere apud Terentium legi dicebat in his versibus:

"In quo haec discebat ludo, exadversum loco

Tonstrina erat quaedam."

Addebat etiam, quod "ad" praeverbium tum ferme acueretur, cum significaret επίτασιν; quam "intentionem" nos dicimus, sicuti "adfabre" et "admodum" et "adprobe" dicuntur. Cetera quidem satis commode Annianus. Sed quod hanc particulam "ad" semper, cum intentionem significaret, acui putavit, non id perpetuum videtur: nam et "adoptus" cum icimus et "adprimus" et "adprime," intentio bis in verbis demonstratur; neque tamen "ad" particula satis commode accentu acuto pronuntiatur. 'Adprobus" tamen, quod dignificat "valde probus," non infitias eo quin prima syllaba acui debeat. Caecilius in comoedia, quae inscribitur Triumphus, vocabulo isto utitur

"Hierocles hospes est mihi, adolescens adprobus."

Num igitur in istis vocibus, quas nos non acui diximus, ea causa est, quod syllaba insequitur natura longior, quae non ferme patitur acui priorem, in vocabulis syllabarum plurium quam duarum? "Adprimum" autem "longe primum" L. Livius in Odyssea dicit in hoc versu

"Ibi denique vir summus adprimus Patroclus."

Idem Livius in Odyssea "praemodum" dicit, quasi "admodum. Parcentes," inquit, "praemodum;" quod significat "supra modum," dictumque est quasi "praeter modum :" in quo scilicet prima syllaba acui debuit. Aul. Gell., VII. vii.

181. Instances of Unusual Inflexion in Varro and others.

M. Varronem et P. Nigidium, viros Romani generis doctissimos, comperimus non aliter elocutos esse et scripsisse, quam

« PreviousContinue »