Page images
PDF
EPUB

188. The Use of Rare Words in Discourse a sign of Bad Taste. Est adeo id vitium plerumque serae eruditionis, quam Graeci

adian appellant, ut, quod nunquam didiceris, diu ignoraveris, cum id scire aliquando coeperis, magni facias quo in loco cunque et quacunque in re dicere. Veluti Romae, nobis praesentibus, vetus celebratusque homo in causis, sed repentina et quasi tumultuaria doctrina praeditus, cum apud praefectum urbis verba faceret, et dicere vellet, inopi quendam miseroque victu vivere et furfureum panem esitare, vinumque eructum et foetidum potare: "Hic," inquit, "eques Romanus apludam edit, et floces bibit." Adspexerunt omnes, qui aderant, alius alium, primo tristiores turbato et requirente vultu, quidnam illud utriusque verbi foret; post deinde, quasi nescio quid Tusce aut Gallice dixisset, universi riserunt. Legerat autem ille, "apludam" veteres rusticos frumenti furfurem dixisse; idque a Plauto in comoedia, si ea Plauti est, quae Astraba inscripta est, positum esse. Item "floces" audierat prisca voce significare vini faecem e vinaceis expressam, sicuti fraces ex oleis: idque apud Caecilium in Polumenis legerat, eaque sibi duo verba ad orationum ornamenta servaverat. Alter quoque,

a lectionibus id genus paucis apóxaños, cum adversarius
causam differri postularet: "Rogo, praetor," inquit, "subveni,
succurre quonam usque nos bovinator hic demoratur ?"
Atque id voce magna ter quaterque inclamavit, "bovinator
est."
Commurmuratio fieri coepta est a plerisque, qui aderant,
quasi monstrum verbi admirantibus. At ille, iactans et gestiens:
"Non enim Lucilium," inquit, "legistis, qui tergiversatorem
bovinatorem dicit." Est autem in Lucilii undecimo versus:

"Hic strigosus, bovinatorque ore improbus duro."
Aul. Gell., XI. vii. 3-10.

189. A Caution against Affected Archaism.

Favorinus philosophus adolescenti, veterum verborum cupidissimo, et plerasque voces nimis priscas et ignotissimas in quotidianis communibusque sermonibus expromenti: Curius, inquit, et Fabricius, et Coruncanius, antiquissimi viri nostri, et his antiquiores Horatii illi trigemini, plane ac dilucide cum suis fabulati sunt: neque Auruncorum, aut Sicanorum, aut Pelasgorum, qui primi incoluisse Italiam dicuntur, sed aetatis suae verbis locuti sunt. Tu autem, perinde quasi cum

matre Evandri nunc loquare, sermone abhinc multis annis iam desito uteris, quod scire atque intelligere neminem vis, quae dicas. Nonne, homo inepte, ut quod vis abunde consequaris, taces? Sed antiquitatem tibi placere ais, quod honesta et bona et sobria et modesta sit. Vive ergo moribus praeteritis; loquere verbis praesentibus; atque id, quod a C. Caesare, excellentis ingenii ac prudentiae viro, in primo de Analogia libro, scriptum est, habe semper in memoria atque in pectore, ut, tanquam scopulum, sic fugias inauditum atque insolens verbum. Aul. Gell. I. x.

SECOND DIVISION.

ROMAN STYLE.

ROMAN STYLE.

PART I.-DESCRIPTIVE PASSAGES.

Quase pila

A. PERIOD I., 240-280 B.C.

1. A Coquette.

In choro ludéns datatim dát se ac communém facit,
Alii adnutat, álii adnictat, álium amat, aliúm tenet.
Alibi manus est óccupata, álii percellít pedem,
Anulum alii dát spectandum, á labris alium ínvocat,
Cum álio cantat, áttamen alii suó dat digito líteras.
Naev. Tarentilla, fr.

2. Love is too expensive a Luxury.

Omnium primum Amóris artis éloquar quemadmodum

expediant.

Núnquam Amor quemquam nísi cupidum hominem póstulat

se in plagás coniicere;

Eos cupit, eos cónsectatur; súbdole blandítur; ab re

« PreviousContinue »