Semper abundantes hastas frangitque quatitque: Enn., Ann., ap. Macrob. Sat., vi. 3. 25. A Storm. Profectióne laeti piscíum lascíviam Intuentur, néc tuendi cápere satietas potest. Ténebrae conduplicántur, noctisque ét nimbum occaecat nigror, Flámma inter nubés coruscat, caélum tonitru cóntremit, Grándo mixta imbri largifico súbita praecipitáns cadit, Undique omnes vénti erumpunt, saévi exsistunt turbines, Férvit aestu pélagus. Pacuv., ap. Cic. De Div., I. xiv. 24. 26. A Dream interpreted. Tarqu. Quom íam quieti córpus nocturno ímpetu Visum est insomnis pástorem ad me adpellere Miríficum facinus: déxtrorsum orbem flammeum Radiátum solis líquier cursú novo. Aug. Réx, quae in vita usurpant homines, cogitánt curant vident, Quaeque agunt vigilántes agitantque, éa si cui in somno accidunt, Mínus mirum est, si dí rem tantam haut témere improviso ófferunt. Proín vide, ne quém tu esse hebetem députes aeque ác pecus, Is sapientiá munitum péctus egregié gerat, Téque regno expéllat: nam id quod dé sole ostentum ést tibi, Pópulo commutátionem rérum portendít fore, Pérpropinquam. Haec béne verruncent pópulo! nám quod C'épit cursum ab láeva signum praépotens, pulcérrume, Tullius qui libertatem cívibus stabilíverat. Acc., Brut., ap. Cic. De Div., I. xxii. 44. 27. A Ship. Tanta moles labitur Fremebunda ex alto ingenti sonitu et spiritu, 28. Epigrams by Valerius Aedituus, Porcius Licinius, and Lutatius Catulus. Tum resupinus, capite convelato, voce admodum quam suavi versus cecinit Valerii Aeditui, veteris poëtae, item Porcii Licinii, et Quinti Catuli, quibus mundius, venustius, limatius, pressius, Graecum Latinumve nihil quidquam reperiri puto. Versus Aeditui: "Dicere cum conor ouram tibi, Pamphila, cordis, Quid mi abs te quaeram, verba labris abeunt. Atque item alios versus eiusdem addidit, non hercle minus dulces, quam priores : "Quid faculam praefers, Phileros, qua nil opu' nobis? Ibimus: hic lucet pectore flamma satis. Istam nam potis est vis saeva exstinguere venti, Aut imber coelo candidu' praecipitans. At contra, hunc ignem Veneris, si non Venus ipsa, Item dixit versus Porcii Licinii, hosce: "Custodes ovium teneraeque propaginis agnum, Quaeritis ignem? Ite huc. Quaeritis? Ignis homo'st. Q. Catuli versus illi fuerunt: "Aufugit mi animus; credo, ut solet, ad Theotimum 29. A Single Combat. Cum interim Gallus quidam nudus praeter scutum et gladios duos torque atque armillis decoratus processit: qui et viribus, et magnitudine, et adolescentia, simulque virtute ceteris antistabat. Is, maxime proelio commoto, atque utrisque summo studio pugnantibus, manu significare coepit, utrique ut quiescerent pugnare. Pugnae facta pausa est. Extemplo, silentio facto, cum voce maxima conclamat, si quis secum depugnare vellet, uti prodiret. Nemo audebat, propter magnitudinem atque immanitatem facies. Deinde Gallus irridere coepit, atque linguam exertare. Id subito perdolitum est cuidam T. Manlio, summo genere nato, tantum flagitium civitati accidere; ex tanto exercitu neminem prodire. Is, ut dico, processit, neque passus est virtutem Romanam a Gallo turpiter spoliari. Scuto pedestri, et gladio Hispanico cinctus, contra Gallum constitit. Metu magno ea congressio in ipso ponte, utroque exercitu inspectante, facta est. Ita, ut ante dixi, constiterunt: Gallus, sua disciplina scuto proiecto, cunctabundus: Manlius, animo magis, quam arte, confisus, scutum scuto percussit, atque statum Galli conturbavit. Dum se Gallus iterum eodem pacto constituere studet, Manlius iterum scuto scutum percutit, atque de loco hominem iterum deiecit: eo pacto ei sub Gallicum gladium successit, atque Hispanico pectus hausit: dein continuo humerum dextrum eodem concessu incidit, neque recessit usquam, donec subvertit, ne Gallus impetum icti haberet. Ubi eum evertit, caput praecaedit: torquem detraxit, eamque sanguinolentam sibi in collum imponit. Quo ex facto ipse posterique eius Torquati sunt cognominati. Q. Claud. Quadrig. ap. Gell., IX. xiii. 4. 30. Letter to King Pyrrhus. Literas, quas ad regem Pyrrhum super ea causa miserunt, Claudius Quadrigarius scripsit fuisse hoc exemplo: "Consules Romani salutem dicunt Pyrrho regi. Nos pro tuis iniuriis continuo animo strenui, commoti inimiciter, tecum bellare studemus. Sed communis exempli et fidei ergo visum est, uti te salvum velimus; ut esset, quem armis vincere possimus. Ad nos venit Nicias, familiaris tuus, qui sibi pretium a nobis peteret, si te clam interfecisset. Id nos negavimus velle; neve ob eam rem quidquam commodi exspectaret et simul visum est, ut te certiorem faceremus, ne quid eiusmodi si accidisset, nostro consilio civitates putarent factum : et quod nobis non placet, pretio aut praemio aut dolis pugnare. Tu, nisi caves, iacebis." Q. Claud. Quadrig. ap. Gell., III. viii. 7, 8. B. PERIOD II., 80 B.C.-14 A.D. 31. The Best Slaves for Farm Work. Mancipia esse oportere neque formidolosa, neque animosa. Qui praesint esse oportere, qui literis et aliqua sint humanitate imbuti, frugi, aetate maiore, quam operarios, quos dixi. Facilius enim his, quam minore natu sunt dicto audientes. Praeterea potissimum eos praeesse oportet, qui periti sint rerum rusticarum. Non solum enim debere imperare, sed etiam facere, ut facientem imitentur, et ut animadvertant eum cum causa sibi praeesse, quod scientia praestet et usu. Neque illi concedendum ita imperare, ut verberibus coerceat potius quam verbis, si modo idem efficere possis. Neque eiusdem nationis plures parandos esse. Ex eo enim potissimum solere offensiones domesticas fieri. Praefectos alacriores faciundum praemiis: dandaque opera, ut habeant peculium, et coniunctas conservas, e quibus habeant filios. Eo enim fiunt firmiores, ac coniunctiores fundo. Itaque propter has cognationes Epiro ticae familiae sunt illustriores ac cariores. Ad iniiciendum voluptatem his praefecturae, honore aliquo habendi sunt : et de operariis, qui praestabunt alios, communicandum quoque cum iis, quae faciunda sunt opera. Quod ita cum fit, minus se putant despici, atque aliquo numero haberi a domino. Studiosiores ad opus fieri liberalius tractando, aut cibariis, aut vestitu largiore, aut remissione operis, concessioneve, ut peculiare aliquid in fundo pascere liceat, aut huiuscemodi rerum aliis, ut quibus quid gravius sit imperatum, aut animadversum, qui consolando eorum restituat voluntatem, ac benevolentiam in dominum. Varr., R. R., I. 17. 32. The Best Oxen for Farm Work. Igitur de omnibus quadrupedibus prima est probatio, qui idonei sint boves, qui arandi causa emuntur, quos rudis, neque minoris trimos, neque maioris quadrimos parandum, ut viribus magnis sint ac pares, ne in opere firmior imbecilliorem conficiat amplis cornibus, et nigris potius quam aliter: ut sint lata fronte, naribus simis, lato pectore, crassis coxendicibus. Hos veteranos ex campestribus locis non emendum in dura ac montana: nec non, ita si incidit ut sit, vitandum. Novellos cum quis emerit iuvencos, si eorum colla in furcas destitutas incluserit, ac dederit cibum, diebus paucis erunt mansueti, et ad domandum proni. Tum ita subigendum, ut minutatim assuefaciant, et ut tironem cum veterano adiungant. Imitando enim facilius domatur. Et primum in aequo loco, et sine aratro, tum eo levi simul gradi faciant, ut principio per arenam aut molliorem terram leniter procedant. Quos ad vecturas item instituendum, ut inania primum ducant plaustra, et si possis, per vicum aut oppidum. Creber crepitus, ac varietas rerum consuetudine celerrima ad utilitatem adducit. Neque pertinaciter, quem feceris dexterum, in eo manendum. Quod si alternis fit sinister, fit laboranti in alterutra parte requies. Ubi terra levis, ut in Campania, ibi non bubus gravibus, sed vaccis aut asinis quod arant, eo facilius ad aratrum leve adduci possunt. Ad molas, et ad ea, si quae sunt, quae in fundo convehuntur, alii asellis, alii vaccis ac mulis utuntur, exinde ut pabuli facultas est. Nam facilius asellus, quam vacca alitur; sed fructuosior haec. In eo agricolae hoc spectandum, quo fastigio sit fundus. In confragoso enim ac difficili haec valentiora parandum, et potius ea, quae plus fructum reddere possint, cum idem operis faciant. Varr., R. R., I. 20. |