Page images
PDF
EPUB

Luxúriabant murés, et unus éx iis
Supér cubantem cásu quodam tránsiit.
Expérgefactus míserum leo celeri ímpetu
Arrípuit. Ille véniam sibi darí rogat:
Crimén fatetur, péccatum imprudéntiae.
Hoc réx ulcisci glóriosum nón putans,
Ignóvit et dimísit. Post paucos dies
Leo, dúm vagatur nóctu, in foveam décidit.
Captum út se agnovit láqueis, voce máxima
Rugíre coepit; cúius immanem ád sonum
Mus súbito accurrens: nón est, quod timeás, ait,
Benefício magno grátiam reddám parem.
Mox ómnes artus ártuum et ligámina
Lustráre coepit, cógnitosque déntibus
Nervós rodendo, láxat ingenia ártuum,
Sic captum mus leonem silvis réddidit.

Phaedr., App., I. vi.

120. The Frogs ask for a King.

Athénae quum florérent aequis légibus,
Procáx libertas cívitatem míscuit,
Frenúmque solvit prístinum licéntia.
Hinc cónspiratis fáctionum pártibus,
Arcém tyrannus óccupat Pisístratus.
Quum trístem servitutem flerent Áttici,
Non quía crudelis ílle, sed quoniám grave
Omne ínsuëtis ónus, et coepissént queri :
Aesópus talem túm fabellam rétulit.
Ranaé, vagantes líberis palúdibus,
Clamére magno régem petiere á Iove,
Qui díssolutos móres vi compésceret.
Patér deorum rísit, atque illís dedit
Parvúm tigillum, míssum quod subitú vadi
Motú sonoque térruit pavidúm genus.
Hoc mérsum limo quúm lateret díutius,
Forte úna tacite prófert e stagnó caput,
Et éxplorato rége cunctas évocat.
Illaé, timore pósito, certatim ádnatant,
Lignúmque supra túrba petulans ínsilit.
Quod quum ínquinassent ómni contumélia,
Aliúm rogantes régem misere ád Iovem,
Inútilis quoniam ésset, qui fuerát datus.

Tum mísit illis hydrum, qui dente áspero
Corrípere coepit síngulas. Frustrá necem
Fugitánt inertes: vócem praecludít metus.
Furtim ígitur dant Mercúrio mandata ád Iovem,
Adflictis ut succúrrat. Tunc contrá deus:
Quia nóluistis véstrum ferre, inquít, bonum,
Malúm perferte. Vós quoque, o civés, ait,
Hoc sústinete, máius ne veniát, malum.

121. The Tyranny of Ambition.

Phaedr., I. ii.

Mane piger stertis. "Surge," inquit avaritia: "eia Surge!" Negas. Instat, "surge!" inquit. "Non queo." "Surge!"

"Et quid agam?" "Rogitas? en saperdam advehe Ponto, Castoreum, stuppas, ebenum, thus, lubrica Coa.

Tolle recens primus piper e sitiente camelo.

Verte aliquid, iura." "Sed Iupiter audiet." "Eheu,
Baro, regustatum digito terebrare salinum
Contentus perages, si vivere cum Iove tendis."
Iam pueris pellem succinctus et oenophorum aptas:
"Ocius ad navem!" Nihil obstat, quin trabe vasta
Aegaeum rapias, nisi sollers luxuria ante

Seductum moneat: " Quo deinde insane ruis? quo?
Quid tibi vis? Calido sub pectore mascula bilis
Intumuit, quam non exstinxerit urna cicutae.
Tun' mare transsilias? tibi, torta cannabe fulto,
Cena sit in transtro? Veientanumque rubellum
Exhalet, vapida laesum pice, fissilis obba?
Quid petis? ut numi, quos heic quincunce modesto
Nutrieras, pergant avidos sudare deunces?
Indulge genio carpamus dulcia: nostrum est,
Quod vivis cinis et manes et fabula fies;

Vive memor leti: fugit hora: hoc, quod loquor, inde est."
En quid agis? Duplici in diversum scinderis hamo.
Hunccine, an hunc sequeris? Subeas alternus oportet

Ancipiti obsequio dominos, alternus oberres.
Nec tu, quum obstiteris semel, instantique negaris
Parere imperio: "rupi iam vincula!" dicas.
Nam et luctata canis nodum abripit: attamen illi,
Quum fugit, a collo trahitur pars longa catenae.

Pers., v. 132–160.

122. Caesar and Pompey compared.

Quis iustius induit arma,
Scire nefas magno se iudice quisque tuetur:
Victrix causa deis placuit, sed victa Catoni.
Nec coiere pares: alter, vergentibus annis
In senium longoque togae tranquillior usu,
Dedidicit iam pace ducem; famaeque petitor,
Multa dare in vulgus; totus popularibus auris
Impelli, plausuque sui gaudere theatri :
Nec reparare novas vires, multumque priori
Credere fortunae. Stat magni nominis umbra :
Qualis frugifero quercus sublimis in agro
Exuvias veteres populi sacrataque gestans

:

Dona ducum nec iam validis radicibus haerens,
Pondere fixa suo est: nudosque per aera ramos
Effundens, trunco, non frondibus, efficit umbram;
Et quamvis primo nutet casura sub Euro,
Tot circum silvae firmo se robore tollant,
Sola tamen colitur. Sed non in Caesare tantum
Nomen erat, nec fama ducis: sed nescia virtus
Stare loco solusque pudor, non vincere bello.
Acer et indomitus; quo spes, quoque ira vocasset,
Ferre manum, et numquam temerando parcere ferro:
Successus urgere suos, instare favori

Numinis impellens quidquid sibi, summa petenti,
Obstaret, gaudensque viam fecisse ruina.
Qualiter expressum ventis per nubila fulmen
Aetheris impulsi sonitu, mundique fragore
Emicuit, rupitque diem, populosque paventis
Terruit, obliqua praestringens lumina flamma,
In sua templa furit: nullaque exire vetante
Materia, magnamque cadens, magnamque revertens
Dat stragem late, sparsosque recolligit ignes.

Lucan, i. 126-157.

123. Caesar pillages the Temple of Saturn: Metellus stands in the way to resist the Sacrilege.

His magnam victor in iram

Vocibus accensus: "Vanam spem mortis honestae
Concipis: haud," inquit, "iugulo se polluet isto

Nostra, Metelle, manus.

Dignum te Caesaris ira

Nullus honos faciet. Te vindice tuta relicta est
Libertas? Non usque adeo permiscuit imis
Longus summa dies, ut non, si voce Metelli
Serventur leges, malint a Caesare tolli."
Dixerat, et, nondum foribus cedente tribuno,
Acrior ira subit: saevos circumspicit enses,
Oblitus simulare togam. Tum Cotta Metellum
Compulit audaci nimium desistere coepto.
"Libertas," inquit, "populi, quem regna coercent,
Libertate perit; cuius servaveris umbram,
Si, quidquid iubeare, velis. Tot rebus iniquis
Paruimus victi: venia est haec sola pudoris,
Degenerisque metus, nil iam potuisse negari.
Ocius avertat diri mala semina belli.

Damna movent populos, si quos sua iura tuentur.
Non sibi, sed domino gravis est, quae servit, egestas."
Protinus abducto patuerunt templa Metello.
Tunc rupes Tarpeia sonat, magnoque reclusas
Testatur stridore fores: tunc conditus imo
Eruitur templo, multis intactus ab annis
Romani census populi, quem Punica bella,
Quem dederat Perses, quem victi praeda Philippi:
Quod tibi, Roma, fuga Pyrrhus trepidante reliquit.
Quo te Fabricius regi non vendidit auro,
Quidquid parcorum mores servastis avorum,
Quod dites Asiae populi misere tributum,
Victorique dedit Minoia Creta Metello,

Quod Cato longinqua vexit super aequora Cypro.
Tunc Orientis opes, captorumque ultima regum
Quae Pompeianis praelata est gaza triumphis
Egeritur tristi spoliantur templa rapina;
Pauperiorque fuit tunc primum Caesare Roma.
Lucan, iii. 134-168.

124. Character of Cato the Younger.

Hi mores, haec duri immota Catonis Secta fuit, servare modum, finemque tenere, Naturamque sequi, patriaeque impendere vitam; Nec sibi, sed toti genitum se credere mundo. Huic epulae, vicisse famem; magnique penates, Submovisse hiemem tecto: pretiosaque vestis, Hirtam membra super Romani more Quiritis

Induxisse togam: Venerisque huic maximus usus,
Progenies; Urbi pater est, Urbique maritus:
Iustitiae cultor, rigidi servator honesti :

In commune bonus: nullosque Catonis in actus
Subrepsit partemque tulit sibi nata voluptas.
Lucan, ii. 380-391.

125. Character of Pompey.

Non tamen ad Magni pervenit gratius umbras,
Omne quod in superos audet convicia vulgus,
Pompeiumque deis obicit, quam pauca Catonis
Verba, sed a pleno venientia pectore veri.
"Civis obit," inquit, "multo maioribus impar
Nosse modum iuris, sed in hoc tamen utilis aevo,
Cui non ulla fuit iusti reverentia: salva
Libertate potens, et solus plebe parata
Privatus servire sibi, rectorque senatus,
Sed regnantis, erat. Nil belli iure poposcit:
Quaeque dari voluit, voluit sibi posse negari.
Immodicas possedit opes: sed plura retentis
Intulit: invasit ferrum, sed ponere norat.
Praetulit arma togae: sed pacem armatus amavit.
Iuvit sumta ducem, iuvit dimissa potestas.

Casta domus, luxuque carens, corruptaque numquam
Fortuna domini. Clarum et venerabile nomen
Gentibus, et multum nostrae quod proderat urbi.
Olim vera fides, Sulla Marioque receptis,
Libertatis obit: Pompeio rebus ademto,
Nunc et ficta perit. Non iam regnare pudebit:
Nec color imperii, nec frons erit ulla senatus.
O felix, cui summa dies fuit obvia victo,
Et cui quaerendos Pharium scelus obtulit enses!
Forsitan in soceri potuisset vivere regno.
Scire mori, sors prima viris, sed proxima cogi.
Et mihi, si fatis aliena in iura venimus,

Da talem, Fortuna, Iubam. Non deprecor hosti
Servari, dum me servet cervice recisa."

Lucan, ix. 186-214.

126. A Winter in Spain.

Hactenus armorum discrimina: cetera bello

Fata dedit variis incertus motibus aer.

« PreviousContinue »