Page images
PDF
EPUB

Quam pessimorum lex avara fatorum,
Sexta peregit hieme, nec tamen tota,
Nostros amores, gaudiumque, lususque.
Et esse tristem me meus vetat Paetus:
Pectusque pulsans, pariter et comam vellens:
Deflere non te vernulae pudet mortem?
Ego coniugem, inquit, extuli, et tamen vivo,
Notam, superbam, nobilem, locupletem.
Quid esse nostro fortius potest Paeto?
Ducenties accepit, et tamen vivit.

149. A Pilfering Glutton.

Mart., v. 37.

Nihil est miserius, nec gulosius Sanctra.
Rectam vocatus cum cucurrit ad cenam,
Quam tot diebus noctibusque captavit;
Ter poscit apri glandulas, quater lumbum,
Et utramque coxam leporis, et duos armos:
Nec erubescit peierare de turdo,

Et ostreorum rapere lividos cirros.
Buccis placentae sordidam linit mappam.
Illic et uvae collocantur ollares,
Et Punicorum pauca grana malorum,
Et excavatae pellis indecens vulvae,
Et lippa ficus, debilisque boletus.
Sed mappa cum iam mille rumpitur furtis,
Rosos tepenti spondylos sinu condit,
Et devorato capite turturem truncum.
Colligere longa turpe nec putat dextra
Analecta, quidquid et canes reliquerunt.
Nec esculenta sufficit gulae praeda:
Mixto lagenam replet ad pedes vino.
Haec per ducentas cum domum tulit scalas,
Seque obserata clausit anxius cella,
Gulosus ille postero die vendit.

150. Oh, for a Quiet Life!

Mart., vii. 20.

Sidera iam Tyrius Phryxei respicit agni
Taurus, et alternum Castora fugit hiems.
Ridet ager, vestitur humus, vestitur et arbos:
Ismarium pellex Attica plorat Ityn.

Quos, Faustine, dies, qualem tibi Roma Ravennam
Abstulit? O soles, o tunicata quies!

O nemus, o fontes, solidumque madentis arenae
Litus, et aequoreis splendidus Anxur aquis:
Et non unius spectator lectulus undae,

Qui videt hinc puppes fluminis, inde maris!
Sed nec Marcelli, Pompeianumque, nec illic

Sunt triplices thermae, nec fora iuncta quater. Nec Capitolini summum penetrale Tonantis, Quaeque nitent caelo proxima templa suo. Dicere te lassum quoties ego credo Quirino: Quae tua sunt, tibi habe: quae mea, redde mihi. Mart., x. 51.

151. A Group of Courtiers.

Venit et Crispi iucunda senectus,

Cuius erant mores, qualis facundia, mite
Ingenium. Maria ac terras populosque regenti
Quis comes utilior, si clade et peste sub illa
Saevitiam damnare et honestum ferre liceret
Consilium? Sed quid violentius aure tyranni,
Cum quo de pluviis aut aestibus aut nimboso
Vere loquuturi fatum pendebat amici ?
Ille igitur numquam direxit brachia contra
Torrentem; nec civis erat, qui libera posset
Verba animi proferre, et vitam impendere vero.
Sic multas hiemes atque octogesima vidit
Solstitia, his armis illa quoque tutus in aula.
Proximus eiusdem properabat Acilius aevi
Cum iuvene indigno quem mors tam saeva maneret
Et Domini gladiis tam festinata. Sed olim
Prodigio par est in nobilitate senectus.
Unde fit, ut malim fraterculus esse gigantum.
Profuit ergo nihil misero, quod cominus ursos
Figebat Numidas, Albana nudus arena
Venator. Quis enim iam non intelligat artes
Patricias quis priscum illud miretur acumen,
Brute, tuum? Facile est barbato imponere regi.
Nec melior vultu, quamvis ignobilis, ibat
Rubrius, offensae veteris reus atque tacendae,
Et tamen improbior satiram scribente cinaedo.
Montani quoque venter adest, abdomine tardus,
Et matutino sudans Crispinus amomo,

Quantum vix redolent duo funera; saevior illo
Pompeius tenui iugulos aperire susurro ;
Et, qui vulturibus servabat viscera Dacis,
Fuscus, marmorea meditatus praelia villa,
Et cum mortifero prudens Veiento Catullo,
Qui numquam visae flagrabat amore puellae,

Grande et conspicuum nostro quoque tempore monstrum,
Caecus adulator dirusque a ponte satelles,
Dignus Aricinos qui mendicaret ad axes,
Blandaque devexae iactaret basia rhedae.

Juv., iv. 81–118.

152. The Lover of Horseflesh.

Praeter maiorum cineres atque ossa volucri
Carpento rapitur pinguis Lateranus, et ipse,
Ipse rotam astringit multo sufflamine consul:
Nocte quidem; sed luna videt, sed sidera testes
Intendunt oculos. Finitum tempus honoris
Quum fuerit, clara Lateranus luce flagellum
Sumet et occursum nunquam trepidabit amici
Iam senis, ac virga prior annuet atque maniplos
Solvet et infundet iumentis hordea lassis.
Interea dum lanatas torvumque iuvencum
More Numae caedit Iovis ante altaria, iurat

Solam Eponam et facies olida ad praesepia pictas.

Juv., viii. 146–157.

153. The Fickleness of the Mob.

Pone domi lauros, duc in Capitolia magnum
Cretatumque bovem : Seianus ducitur unco
Spectandus: gaudent omnes. "Quae labra, quis illi
Vultus erat! Numquam, si quid mihi credis, amavi
Hunc hominem. Sed quo cecidit sub crimine? Quisnam
Delator? Quibus indiciis? quo teste probavit ?"
"Nil horum: verbosa et grandis epistola venit

A Capreis." "Bene habet; nil plus interrogo." Sed quid
Turba Remi? Sequitur Fortunam, ut semper, et odit
Damnatos. Idem populus, si Nursia Tusco
Favisset, si oppressa foret secura senectus
Principis, hac ipsa Seianum diceret hora

Augustum. Iam pridem, ex quo suffragia nulli
Vendimus, effugit curas. Nam qui dabat olim
Imperium, fasces, legiones, omnia, nunc se
Continet, atque duas tantum res anxius optat,
Panem et Circenses. "Perituros audio multos."
"Nil dubium; magna est fornacula." "Pallidulus mi
Brutidius meus ad Martis fuit obvius aram.
Quam timeo, victus ne poenas exigat Aiax,
Ut male defensus! Curramus praecipites, et,
Dum iacet in ripa, calcemus Caesaris hostem."

Juv., x. 65-86.

154. The Vanity of Human Wishes.

Expende Hannibalem: quot libras in duce summo
Invenies? Hic est, quem non capit Africa, Mauro
Percussa Oceano, Niloque admota tepenti,

Rursus ad Aethiopum populos, altosque elephantos.
Additur imperiis Hispania: Pyrenaeum

Transilit. Opposuit natura Alpemque nivemque :
Diducit scopulos, et montem rumpit aceto.
Iam tenet Italiam: tamen ultra pergere tendit.
"Actum," inquit, "nihil est, nisi Poeno milite portas
Frangimus, et media vexillum pono Subura."

O qualis facies et quali digna tabella,
Quum Gaetula ducem portaret belua luscum!
Exitus ergo quis est? O gloria! vincitur idem
Nempe, et in exsilium praeceps abit, atque ibi magnus
Mirandusque cliens sedet ad praetoria regis,
Donec Bithyno libeat vigilare tyranno.
Finem animae, quae res humanas miscuit olim,
Non gladii, non saxa dabunt, non tela, sed ille
Cannarum vindex ac tanti sanguinis ultor,
Annulus. I, demens, et saevas curre per Alpes
Ut pueris placeas et declamatio fias!

Unus Pellaeo iuveni non sufficit orbis:
Aestuat infelix angusto limite mundi,
Ut Gyarae clausus scopulis parvaque Seripho.
Quum tamen a figulis munitam intraverit urbem,
Sarcophago contentus erit. Mors sola fatetur,
Quantula sint hominum corpuscula.

Juv., x. 147-173.

155. The Miser.

Et pater ergo animi felices credit avaros,
Qui mirantur opes, qui nulla exempla beati
Pauperis esse putant. Iuvenes hortatur, ut illam
Ire viam pergant et eidem incumbere sectae.
Sunt quaedam vitiorum elementa: his protenus illos
Imbuit et cogit minimas ediscere sordes.

Mox acquirendi docet insatiabile votum.
Servorum ventres modio castigat iniquo,

Ipse quoque esuriens: neque enim omnia sustinet

umquam

Mucida caerulei panis consumere frusta,

Hesternum solitus medio servare minutal

Septembri: nec non differre in tempora cenae
Alterius conchem aestivi cum parte lacerti

Signatam vel dimidio putrique siluro,

Filaque sectivi numerata includere porri.
Invitatus ad haec aliquis de ponte negabit.

Sed quo divitias haec per tormenta coactas,

Quum furor haud dubius, quum sit manifesta phrenesis,
Ut locuples moriaris egenti vivere fato?

Interea pleno quum turget sacculus ore,

Crescit amor numi, quantum ipsa pecunia crescit ;
Et minus hanc optat, qui non habet. Ergo paratur
Altera villa tibi, quum rus non sufficit unum,
Et proferre libet fines; maiorque videtur
Et melior vicina seges: mercaris et hanc et
Arbusta et densa montem qui canet oliva.

Juv., xiv. 119–144.

156. Death of Corellius.

Quum quidem incredibiles cruciatus et indignissima tormenta pateretur, (iam enim dolor non pedibus solis, ut prius, insidebat, sed omnia membra pervagabatur,) veni ad eum Domitiani temporibus, in suburbano iacentem. Servi e cubiculo recesserunt: (habebat is hoc moris, quoties intrasset fidelior amicus:) quin etiam uxor, quamquam omnis secreti capacissima, digrediebatur. Circumtulit oculos, et, "Cur," inquit, "me putas hos tantos dolores tamdiu sustinere? ut scilicet isti latroni vel uno die supersim." Dedisses huic animo par corpus, fecisset quod optabat. Adfuit tamen deus voto, cuius ille compos, ut

« PreviousContinue »