Page images
PDF
EPUB

iam securus liberque moriturus, multa illa vitae, sed minora, retinacula abrupit. Increverat valetudo, quam temperantia mitigare tentavit: perseverantem constantia fugit. Iam dies alter, tertius, quartus: abstinebat cibo. Misit ad me uxor eius Hispulla communem amicum C. Geminium cum tristissimo nuntio, "destinasse Corellium mori, nec aut suis aut filiae precibus flecti; solum superesse me, a quo revocari posset ad vitam." Cucurri: perveneram in proximum, quum mihi ab eadem Hispulla Iulius Atticus nuntiat, nihil iam ne me quidem impetraturum tam obstinate magis ac magis induruisse. Dixerat sane medico admoventi cibum, Kingixa, quae vox quantum admirationis in animo meo, tantum desiderii reliquit. Plin., Epp., I. xii. 6-10.

157. Death and Character of Verginius Rufus.

Post aliquot annos insigne, atque etiam memorabile populi Romani oculis spectaculum exhibuit publicum funus Verginii Rufi, maximi et clarissimi civis, et perinde felicis. Triginta annis gloriae suae supervixit. Legit scripta de se carmina, legit historias, et posteritati suae interfuit. Perfunctus est tertio consulatu, ut summum fastigium privati hominis impleret, quum principis noluisset. Caesares, quibus suspectus atque etiam invisus virtutibus fuerat, evasit: reliquit incolumem optimum atque amicissimum, tanquam ad hunc ipsum honorem publici funeris reservatus. Annum tertium et octogesimum excessit in altissima tranquillitate, pari veneratione. Huius viri exsequiae magnum ornamentum principi, magnum seculo, magnum etiam foro et rostris attulerunt. Laudatus est a consule Cornelio Tacito: nam hic supremus felicitati eius cumulus accessit, laudator eloquentissimus. Et ille quidem plenus annis abiit, plenus honoribus, illis etiam quos recusavit nobis tamen quaerendus ac desiderandus est, ut exemplar aevi prioris mihi vero praecipue, qui illum non solum publice, sed etiam privatim, quantum admirabar, tantum diligebam; primum quod utrique eadem regio, municipia finitima, agri etiam possessionesque coniunctae praeterea quod ille tutor mihi relictus, adfectum parentis exhibuit. Quibus ex causis necesse est, tanquam immaturam mortem eius in sinu tuo defleam si tamen fas est aut fleri, aut omnino mortem vocari, qua tanti viri mortalitas magis finita quam vita est. Vivit enim vivetque semper, atque etiam latius memoria hominum et sermone versabitur, postquam ab oculis recessit. Volui

tibi multa alia scribere, sed totus animus in hac una contemplatione defixus est. Verginium cogito, Verginium video, Verginium iam vanis imaginibus, recentibus tamen, audio, adloquor, teneo: cui fortasse cives aliquos virtutibus pares et habemus et habebimus; gloria neminem. Vale. Plin., Epp., II. i.

158. An Ill-bred Host.

Longum est, altius repetere, nec refert, quemadmodum acciderit, ut homo minime familiaris cenarem apud quendam, ut sibi videbatur, lautum et diligentem, ut mihi, sordidum simul et sumtuosum. Nam sibi et paucis opima quaedam; ceteris vilia et minuta ponebat. Vinum etiam parvulis lagunculis in tria genera descripserat, non ut potestas eligendi, sed ne ius esset recusandi et aliud sibi et nobis, aliud minoribus amicis (nam gradatim amicos habet), aliud suis nostrisque libertis. Animadvertit, qui mihi proximus recumbebat, et, an probarem, interrogavit. Negavi. "Tu ergo," inquit, "quam consuetudinem sequeris? Eadem omnibus pono. Ad cenam enim, non ad notam, invito: cunctisque rebus exaequo quos mensa et toro aequavi. Etiamne libertos? Etiam. Convictores enim tunc, non libertos, puto." Ille: "Magno tibi constat? Minime. Qui fieri potest? Quia scilicet liberti mei non idem quod ego, sed liberti." Et Hercule, si gulae temperes non est onerosum, quo utaris ipse, communicare cum pluribus. Illa ergo reprimenda, illa quasi in ordinem redigenda est, si sumtibus parcas, quibus aliquanto rectius tua continentia, quam aliena contumelia, consulas. Quorsum haec ? Ne tibi optimae indolis iuveni quorundam in mensa luxuria specie frugalitatis imponat. Plin., Epp., II. vi. 1-6.

159. Anecdotes of a celebrated Will-Hunter.

Verania Pisonis graviter iacebat; huius dico Pisonis, quem Galba adoptavit. Ad hanc Regulus venit. Primum impudentiam hominis, qui venerit ad aegram, cuius marito inimicissimus, ipsi invisissimus fuerat. Esto, si venit tantum : at ille etiam proximus toro sedit: quo die, qua hora nata esset, interrogavit. Ubi audivit, componit vultum, intendit oculos, movet labra, agitat digitos, computat-nihil; diu miseram exspectatione suspendit. "Habes," inquit, "climactericum tempus, sed evades. Quod ut tibi magis liqueat, aruspicem consulam, quem sum

frequenter expertus." Nec mora: sacrificium facit, adfirmat, exta cum siderum significatione congruere. Illa, ut in periculo, credula, poscit codicillos: legatum Regulo scribit: mox ingravescit clamat moriens, "o hominem nequam, perfidum, ac plus etiam quam periurum!" qui sibi per salutem filii peierasset. Facit hoc Regulus non minus scelerate quam frequenter, quod iram deorum, quos ipse quotidie fallit, in caput infelicis pueri detestatur. Velleius Blaesus ille locuples, consularis, novissima valetudine conflictabatur: cupiebat mutare testamentum. Regulus, qui speraret aliquid ex novis tabulis, quia nuper captare eum coeperat, medicos hortari, rogare, quoquo modo spiritum homini prorogarent. Postquam signatum est testamentum, mutat personam, vertit allocutionem, iisdemque medicis, "Quousque miserum cruciatis? quid invidetis bonam mortem, cui dare vitam non potestis? Moritur Blaesus, et tamquam omnia audisset, Regulo ne tantulum quidem. Sufficiunt duae fabulae. An scholastica lege tertiam poscis? Est unde fiat. Aurelia, ornata femina, signatura testamentum, sumserat pulcherrimas tunicas. Regulus quum venisset ad signandum, "Rogo," inquit, "has mihi leges." Aurelia ludere hominem putabat; ille serio instabat. Nec multa: coegit mulierem aperire tabulas, ac sibi tunicas, quas erat induta, legare observavit scribentem, inspexit, an scripsisset. Et Aurelia quidem vivit: ille tamen istud tanquam morituram coegit. Plin., Epp., II. xx. 2–11.

160. Eruption of Vesuvius.

Nec multo post illa nubes descendere in terras, operire maria. Cinxerat Capreas et absconderat: Miseni quod procurrit, abstulerat. Tum mater orare, hortari, iubere, quoquo modo fugerem; posse enim iuvenem: se et annis et corpore gravem bene morituram, si mihi caussa mortis non fuisset. Ego contra, salvum me, nisi una, non futurum, deinde manum eius amplexus, addere gradum cogo. Paret aegre, incusatque se, quod me moretur. Iam cinis; adhuc tamen rarus. Respicio; densa caligo tergis imminebat, quae nos, torrentis modo infusa terrae, sequebatur. "Deflectamus," inquam, "dum videmus, ne in via strati, comitantium turba in tenebris obteramur." Vix consederamus, et nox, non qualis illunis aut nubila, sed qualis in locis clausis lumine exstincto. Audires ululatus feminarum, infantium quiritatus, clamores virorum. Alii parentes, alii liberos, alii coniuges vocibus requirebant, vocibus noscitabant.

Hi suum casum, illi suorum miserabantur. Erant qui metu mortis mortem precarentur. Multi ad deos manus tollere: plures, nusquam iam deos ullos, aeternamque illam et novissimam noctem mundo interpretabantur. Nec defuerunt, qui fictis mentitisque terroribus vera pericula augerent. Aderant, qui Miseni fuisse, illud ruisse, illud ardere, falso, sed credentibus, nuntiabant. Paullum reluxit; quod non dies nobis, sed adventantis ignis indicium videbatur. Et ignis quidem longius substitit: tenebrae rursus, cinis rursus multus et gravis. Hunc identidem adsurgentes excutiebamus: operti alioqui atque etiam oblisi pondere essemus. Possem gloriari, non gemitum mihi, non vocem parum fortem in tantis periculis excidisse, nisi me cum omnibus, omnia mecum perire, misero, magno tamen mortalitatis solatio credidissem. Tandem illa caligo tenuata quasi in fumum nebulamve decessit: mox dies vere, sol etiam effulsit, luridus tamen, qualis esse, quum deficit, solet. Occurrebant trepidantibus adhuc oculis mutata omnia, altoque cinere, tanquam nive, obducta. Regressi Misenum, curatis utcunque corporibus, suspensam dubiamque noctem spe ac metu exegimus. Plin., Epp., VI. xx.

161. Pliny consults Trajan about the Christians.

Sollemne est mihi, Domine, omnia, de quibus dubito, ad te referre. Quis enim potest melius vel cunctationem meam regere, vel ignorantiam instruere? Cognitionibus de Christianis interfui nunquam: ideo nescio, quid et quatenus aut puniri soleat, aut quaeri. Nec mediocriter haesitavi, sitne aliquod discrimen aetatum, an quamlibet teneri nihil a robustioribus differant: deturne poenitentiae venia, an ei, qui omnino Christianus fuit, desisse non prosit: nomen ipsum, etiamsi flagitiis careat, an flagitia cohaerentia nomini puniantur. Interim in iis, qui ad. me tanquam Christiani deferebantur, hunc sum secutus modum. Interrogavi ipsos, "an essent Christiani?" Confitentes iterum ac tertio interrogavi, supplicium minatus: perseverantes duci iussi. Neque enim dubitabam, qualecunque esset, quod faterentur, pervicaciam certe, et inflexibilem obstinationem debere puniri. Fuerunt alii similis amentiae: quos, quia cives Romani erant, annotavi in urbem remittendos. Mox ipso tractatu, ut fieri solet, diffundente se crimine, plures species inciderunt. Propositus est libellus sine auctore, multorum nomina continens, qui negarent se esse Christianos, aut fuisse. Quum, praeeunte me, deos appellarent, et imagini tuae, quam propter hoc iusseram

cum simulacris numinum afferri, thure ac vino supplicarent, praeterea maledicerent Christo; quorum nihil cogi posse dicuntur, qui sunt revera Christiani: ego dimittendos putavi. Alii ab indice nominati, esse se Christianos dixerunt, et mox negaverunt fuisse quidem, sed desiisse, quidam ante triennium, quidam ante plures annos, non nemo etiam ante viginti quoque. Omnes et imaginem tuam, deorumque simulacra venerati sunt: ii et Christo maledixerunt. Affirmabant autem, hanc fuisse summam vel culpae suae, vel erroris, quod essent soliti stato die ante lucem convenire, carmenque Christo, quasi deo, dicere secum invicem, seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta, ne latrocinia, ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnegarent: quibus peractis morem sibi discedendi fuisse, rursusque coeundi ad capien dum cibum, promiscuum tamen, et innoxium: quod ipsum facere desiisse post edictum meum, quo secundum mandata tua hetaerias esse vetueram. Quo magis necessarium credidi, ex duabus ancillis, quae ministrae dicebantur, quid esset veri et per tormenta quaerere. Sed nihil aliud inveni, quam superstitionem pravam et immodicam, ideoque, dilata cognitione, ad consulendum te decurri. Visa est enim mihi res digna consultatione, maxime propter periclitantium numerum. Multi enim omnis aetatis, omnis ordinis, utriusque sexus etiam, vocantur in periculum, et vocabuntur. Neque enim civitates tantum, sed vicos etiam atque agros superstitionis istius contagio pervagata est: quae videtur sisti et corrigi posse. Certe satis constat

prope iam desolata templa coepisse celebrari, et sacra sollemnia diu intermissa repeti: passimque venire victimas, quarum adhuc rarissimus emtor inveniebatur. Ex quo facile est opinari, quae turba hominum emendari possit, si sit poenitentiae locus. Plin., Epp., X. xcvi.

162. Trajan's Reply.

Actum, quem debuisti, mi Secunde, in excutiendis caussis eorum, qui Christiani ad te delati fuerant, secutus es. Neque enim in universum aliquid, quod quasi certam formam habeat, constitui potest. Conquirendi non sunt: si deferantur et arguantur, puniendi sunt, ita tamen, ut, qui negaverit se Christianum esse, idque re ipsa manifestum fecerit, id est, supplicando diis nostris, quamvis suspectus in praeteritum fuerit, veniam ex poenitentia impetret. Sine auctore vero propositi libelli, nullo crimine locum habere debent. Nam et pessimi exempli, nec nostri saeculi est. Plin., Epp., X. xcvii.

« PreviousContinue »