Page images
PDF
EPUB

Quós dum ferias, tíbi plus noceas: éo enim ingenio hi súnt

flagritribae:

Qui haec habent consilia:

Ubi data occásio est, rápe, clepe, tene, hárpaga, es,

Bíbe, fuge! Hoc eórum opust: út lupos mávelis
Apud oves línquere, quam hós custodés domi.

At fáciem quom adspiciás eorum, haud máli videntur; ópera fallunt.

Núnc adeo hanc edíctionem nísi animum advortétis omnes,
Nísi somnum socórdiamque ex péctore oculisque ámovetis:
Ita ego vostra látera loris fáciam ut valide vária sint,
Ut ne peristromáta quidem aeque pícta sint Campánica,
Neque Alexandrina béluata cónchyliata tapétia.

Atque héri ante dixeram ómnibus dederámque eas províncias;

Verum íta vos perditi éstis, neglegéntes, ingenio ímprobo:
Officium vostrum ut vós malo cogátis commonérier.

Nempe íta animati estís vos: vincite hóc duritia ergo átque

me.

Hoc víde, sis: alias rés agunt. Hoc ágite, hoc animum

advórtite,

Huc adhibete auris, quae égo loquar, plagígera genera hóminum!

Nunquam édepol vostrum dúrius tergum érit, quam terginum hóc meum.

Quin núnc? doletne? Hem, síc datur, si quís herum servos spérnit!

Adsístite omnes cóntra me et, quae lóquor, advortite ánimum. Tu, qui úrnam habes, aquam íngere: face plénum aënum sit cito.

Te, cúm securi, caúdicali praéficio provínciae.

Lo. At haéc retunsa est. Ba. Sine siet. Itidém vos estis plágis omnes:

Num quí minus ea grátia tamen ómnium opera útor?

Tibi hoc praecipio, ut níteat aedis: hábes, quod facias: própera, abi intro.

Tu ésto lectistérniator. Tu árgentum eluito; ídem exstruito. Haéc, quom ego a foró revortor, fácite ut offendám parata: Vórsa, sparsa, térsa, strata, laútaque omnia útsient.

Nám mi hodie natális dies est: décet eum omnes vos cóncelebrare.

Plaut., Pseud., I. ii. 1-33.

16. Nothing like Good Luck.

Di ímmortales, cónservavit me íllic homo adventú suo!
Súo viaticó reduxit me úsque ex errore ín viam !
Nam ípsa mihi Opportúnitas non pótuit opportúnius
Advenire, quam haecce adlata est mi ópportune epístola:
Nam haec adlata córnu copiae ést, ubi inest, quidquíd volo:
Híc doli, hic falláciae omnes, híc sunt sycophantiae,
Híc argentum est, híc amica amánti herili filio.

Iam ínstituta, ornáta, cuncta in órdine animo, ut vólueram,
Cérta, deformáta habebam; séd profecto hoc síc erit:

Céntum doctum hominúm consilia sóla haec devincít dea Fortuna. Atque hoc vérum est: proinde ut quísque fortuna útitur,

Ita praecellet, átque exinde sápere eum omnes dícimus.

Béne ubi quod consílium discimus áccidisse, hominém catum
Eum ésse declarámus; stultum autem íllum, quoi vortít male.
Stúlti haud scimus, frústra ut simus, quúm quod cupientér
dari

Pétimus nobis, quási, quid in rem sít, possimus nóscere.
Cérta amittimús, dum incerta pétimus; atque hoc évenit
In labore atque ín dolore, ut mors obrepat ínterim.

Plaut., Pseud., II. iii. 1-7, 10-20.

17. Shipwrecked Men jest over their Misfortune.

La. Eheú, Palaestra atque Ampelisca, ubi éstis nunc ?
Ch. Piscíbus in alto, crédo, praebent pábulum.
La. Mendícitatem mi óbtulisti operá tua,

Dum tuís ausculto mágnidicis mendáciis.

Ch. Bonam ést quod habeas grátiam meritó mihi,
Qui te éx insulso sálsum feci operá mea.

La. Quin tu hínc is a me in máxumam malám crucem?
O scírpe, scirpe, laúdo fortunás tuas,

Qui semper servas glóriam aritúdinis!

Ch. Equidém me ad velitátionem exérceo:

Nam omnía corusca praé tremore fábulor.
La. Edepól, Neptune, es bálneator frígidus:

Cum véstimentis, pósteaquam abs te abii, álgeo.
Ne thermopoliúm quidem ullum ínstruit:
Ita sálsam praebet pótionem et frígidam.

Ch. Ut fortunati súnt fabri ferrárii,

Qui apúd carbones ádsident! sempér calent.
La. Utinám fortuna núnc anatina úterer,

Uti, quom éxivissem éx aqua, arerém tamen!

Ch. Quid, si áliquo ad ludos mé pro manducó locem?
La. Quaprópter? Ch. Quia pol cláre crepito déntibus.
La. Quaenam balaena méum voravit vídulum,
Aurum átque argentum ubi ómne compactúm fuit?
Ch. Eadem ílla, credo, quaé meum marsúpium,

Quod plénum argenti fúit, in saccipério.

La. Eheú, redactus sum úsque ad unam hanc túniculam,
Et ad hóc misellum pállium! perii óppido!

Ch. Quid, stúlte, ploras? tíbi quidem edepol cópia est,
Dum língua vivet, quí rem solvas ómnibus.

Plaut., Rud., II. vi. 28–72.

18. A Fisherman's Reasons for keeping a Bag of Money found in the Sea.

Tr. Quid ais, ímpudens?

Aúsus etiam cómparare vídulum cum píscibus?

Eadem tandem rés videtur? Gr. In manu non ést mea? Ubi demisi rétem atque hamum, quídquid haesit, éxtraho. Méum quod rete atque hámi nancti súnt, meum potíssumum

est.

Tr. Imo hercle haud est, síquidem quod vas éxcepisti. Gr. Philosophe !

Tr. Séd tune unquam píscatorem vídisti, venéfice,

Vídulum piscém cepisse aut prótulisse ullum ín forum?
Nón enim tu hic quidem óccupabis ómnis quaestus, quós
voles :

Et vietorem et píscatorem te ésse, impure, póstulas.
Vél te mihi monstráre oportet, píscis qui sit vídulus ;

Vél, quod in marí non natum est néque habet squamas, né feras.

Gr. Quid tu? nunquam audísti esse antehac vidulum piscém? Tr. Scelus,

Núllus est.

scio;

Gr. Imo ést profecto: ego, quí sum piscatór,

Véro raro cápitur: nullus mínus saepe ad terrám venit.
Tr. Níl agis: dare vérba speras míhi te posse, fúrcifer?

Quó colore est? Gr. Hóc colore cápiuntur pauxílluli.
Súnt alii puníceo corio, mágni item, atque atrí. Tr. Scio.
Tu hércle, opino, in vídulum te piscém convortes, nísi caves:
Fiet tibi puníceum corium, póstea atrum dénuo.

Plaut., Rud., IV. iii. 53-73.

19. A Negotiation between two old Gentlemen concerning the Marriage of their Children.

Si. Per té deos oro, et nostram amicitiám, Chreme,
Quae, incépta a parvis, cum aétate adcrevít simul,
Perque únicam gnatám tuam, et gnatúm meum,
Cuius tibi potestas súmma servandí datur,
Ut me ádiuves in hac re : atque ita uti núptiae
Fueránt futurae, fíant. Ch. Ah ne me obsecra :
Quasi hóc te orando a me ímpetrare oporteat.
Alium ésse censes núnc me, atque olim quúm dabam?
Si in rémst utrique ut fiant, accersí iube.
Sed si éx ea re plús malist, quam cómmodi,
Utríque id te oro, ín commune ut cónsulas,
Quasi ílla tua sit, Pámphilique ego sím pater.
St. Immo íta volo, itaque póstulo ut fiát, Chreme :
Neque póstulem abs te, ni ipsa res moneát.
Si. Iraé sunt inter Glycerium et gnatum.
Si. Ita mágnae, ut sperem pósse avelli.

Ch. Quid est ?
Ch. Aúdio.
Ch. Fábulae.

Si. Profécto sic est. Ch. Síc hercle, ut dicám tibi:
Amántium irae amóris integrátiost.

Si. Hem, id te óro, ut ante eámus. Dum tempús datur,
Dumque eíus lubido occlúsast contumeliis,

Prius quam hárum scelere et lácrumae confictaé dolis

Redúcunt animum aegrótum ad misericórdiam,
Uxórem demus. Spéro consuetudine et
Coniúgio liberáli devinctúm, Chreme,

Dein fácile ex illis sése emersurúm malis.

Ch. Tibi ita hóc videtur: át ego non posse árbitror
Neque illum hánc perpetuo habére, neque me pérpeti.
Si. Qui scís ergo istuc, nísi periclum féceris?
Ch. At istúc periclum in fília fierí, grave est.

Si. Nempe íncommoditas dénique huc omnís redit :
Si evéniat, quod di próhibeant, discessio:
At sí corrigitur, quót commoditatés, vide.
Princípio amico filium restítueris;

Tibi génerum firmum, et fíliae inveniés virum.

Ch. Quid istíc? Si ita istuc ánimum induxti esse útile,
Noló tibi ullum cómmodum in me claúdier.

Si. Meritó te semper máxumi fecí, Chreme.

Ter., Andr., III. vii. 6-42.

20. Nausistrata discovers that her Husband has married

another Wife.

Nau. Qui nóminat me? Ch. Hem. Nau. Quíd istuc turbaest óbsecro,

Mi vír Ph. Ehem, quid nunc óbstipuisti? Nau. Quís hic homost?

Non míhi respondes? Ph. Hícine ut tibi respóndeat?
Qui hercle, úbi sit, nescit. Ch. Cáve isti quicquam créduas.
Ph. Abi, tánge: si non tótus friget, me énica.

Ch. Nihil ést. Nau. Quid ergo est quód istic narrat? Ph.
Iám scies:

Ausculta. Ch. Pergin crédere? Nau. Quid ergo óbsecro
Huic crédam, qui nil díxit? Ph. Delirát miser
Timóre. Nau. Non pol témerest, quod tu tám times.
Ch. Egon tímeo? Ph. Recte sáne: quando níl times,
Et hoc nihil est quod ego díco, tu narrá. De. Scelus,
Tibi nárret? Ph. Ohe tu, fáctumst abs te sédulo
Pro frátre.

Quid at?

Nau. Mi vir, nón mihi dicis? Ch. At Nau.

Ch. Non opus est dicto Ph. Tíbi quidem: at scito huíc

opust.

In Lémno.

Ch. Hem, quid agis? De. Nón taces? Ph.
Clam te. Ch. Heí mihi.

Ph. Uxórem duxit. Nau. Mí homo, di meliús duint.
Ph. Sic fáctumst. Nau. Perii mísera. Ph. Et inde fíli
Suscépit iam unam, dúm tu dormis. Ch. Quíd agimus?
Nau. Pro di inmortales, fácinus indignum ét malum.
Ph. Hoc áctumst. Nau. An quicquam hódie est factum
indígnius?

Qui mi, úbi ad uxores véntumst, tum fiúnt senes?
Démipho, te appéllo; nam cum hoc ípso distaedét loqui.
Haecine erant itiónes crebrae et mansiones díutinae
Lémni? haecine erat éa quae nostros frúctus minuit vílitas?
De. Ego, Nausistrata, ésse in hac re cúlpam meritam nón
nego;

Séd ea quin sit ígnoscenda. Ph. Vérba fiunt mórtuo.

« PreviousContinue »