Page images
PDF
EPUB

philosophiam maxime illustrat; docet enim ad beate vivendum virtutem se ipsa esse contentam. Quibus [rebus] editis tres libri perfecti sunt de natura Deorum, in quibus omnis eius loci quaestio continetur. Quae ut plene esset cumulateque perfecta, de divinatione ingressi sumus his libris scribere. Quibus (ut est in animo) de fato si adiunxerimus, erit abunde satisfactum toti huic quaestioni. Atque his libris adnumerandi sunt sex de Republica, quos tunc scripsimus, quum gubernacula reipublicae tenebamus. Magnus locus philosophiaeque proprius, a Platone, Aristotele, Theophrasto totaque Peripateticorum familia tractatus uberrime. Nam quid ego de Consolatione dicam? quae mihi quidem ipsi sane aliquantum medetur: ceteris item multum illam profuturam puto. Interiectus est etiam nuper liber is, quem ad nostrum Atticum de Senectute misimus. In primisque, quoniam philosophia vir bonus efficitur et fortis, Cato noster in horum librorum numero ponendus est. Quumque Aristoteles, itemque Theophrastus, excellentes viri quum subtilitate tum copia, cum philosophia dicendi etiam praecepta coniunxerint, nostri quoque oratorii libri in eumdem numerum referendi videntur. Ita tres erunt de Oratore: quartus Brutus : quintus Orator. Adhuc haec erant. Ad reliqua alacri tendebamus animo; sic parati, ut, nisi quae caussa gravior obstitisset, nullum philosophiae locum esse pateremur, qui non Latinis litteris illustratus pateret. Cic., De Divin., II. i., ii. 1-4.

8. On the Value of the Senses as giving the Truest
Impressions of Things.

Ordiamur igitur a sensibus. Quorum ita clara iudicia et certa sunt, ut, si optio naturae nostrae detur, et ab ea deus aliqui requirat, contentane sit suis integris incorruptisque sensibus, an postulet melius aliquid; non videam, quid quaerat amplius. Nec vero hoc loco exspectandum est, dum de remo inflexo aut de collo columbae respondeam. Non enim is sum, qui, quidquid videtur, tale dicam esse, quale videatur. Epicurus hoc videret et alia multa. Meo autem iudicio ita est maxima in sensibus veritas, si et sani sunt ac valentes, et omnia removentur, quae obstant et impediunt. Itaque et lumen mutari saepe volumus, et situs earum rerum, quas intuemur, et intervalla aut contrahimus aut diducimus; multaque facimus usque eo, dum aspectus ipse fidem faciat sui iudicii. Quod idem fit in vocibus, in odore, in sapore: ut nemo sit nostrum, qui in sensibus sui cuiusque generis iudicium requirat acrius.

F

Adhibita vero exercitatione et arte, ut oculi pictura teneantur, aures cantibus, quis est, quin cernat, quanta vis sit in sensibus? Cic., Acad. Prior., II. vii. 19, 20.

9. The Sensible Impression is the Criterion of Truth.

Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
An sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
Qui capiti ipse sua in statuit vestigia sese.

Et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
Quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
Unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
Notitiam veri quae res falsique crearit
Et dubium certo quae res differre probarit.
Invenies primis ab sensibus esse creatam
Notitiem veri neque sensus posse refelli.
Nam majore fide debet reperirier illud,
Sponte sua veris quod possit vincere falsa.
Quid majore fide porro quam sensus haberi
Debet an ab sensu falso ratio orta valebit
?
Dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
Qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
Tactus an hunc porro tactum sapor arguet oris,
An confutabunt nares oculive revincent?
Non, ut opinor, ita est. Nam seorsum cuique potestas
Divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
Et quod molle sit et gelidum fervensve seorsum
Et seorsum varios rerum sentire colores
Et quae cumque coloribu' sint coniuncta videre.
Seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
Nascuntur, sorsum sonitus. Ideoque necesse est
Non possint alios alii convincere sensus.

Nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
Aequa fides quoniam debebit semper haberi.

Proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.

Lucr., iv. 469-499.

10. An Attitude of Independent Criticism is more Philosophical than an Unquestioning Acceptance of any System.

Etsi enim omnis cognitio multis est obstructa difficultatibus, eaque est et in ipsis rebus obscuritas et in iudiciis nostris infirmitas, ut non sine caussa et antiquissimi et doctissimi

invenire se posse, quod cuperent, diffisi sint: tamen nec illi defecerunt, neque nos studium exquirendi defatigati relinquimus: neque nostrae disputationes quidquam aliud agunt, nisi ut, in utramque partem dicendo, eliciant et tamquam exprimant aliquid, quod aut verum sit, aut ad id quam proxime accedat. Neque inter nos et eos, qui se scire arbitrantur, quidquam interest, nisi quod illi non dubitant, quin ea vera sint, quae defendunt: nos probabilia multa habemus, quae sequi facile, affirmare vix possumus. Hoc autem liberiores et solutiores sumus, quod integra nobis est iudicandi potestas: nec, ut omnia, quae praescripta et quasi imperata sint, defendamus, necessitate ulla cogimur. Nam ceteri primum ante tenentur astricti, quam, quid esset optimum, iudicare potuerunt: deinde infirmissimo tempore aetatis aut obsecuti amico cuipiam aut una alicuius, quem primum audierunt, oratione capti, de rebus incognitis iudicant, et, ad quamcumque sunt disciplinam quasi tempestate delati, ad eam, tamquam ad saxum, adhaerescunt. Nam, quod dicunt omnia se credere ei, quem iudicent fuisse sapientem probarem, si id ipsum rudes et indocti iudicare potuissent: (statuere enim, qui sit sapiens, vel maxime videtur esse sapientis) sed aut, ut potuerunt, omnibus rebus auditis, cognitis etiam reliquorum sententiis iudicaverunt; aut re semel audita atque ad unius se auctoritatem contulerunt. Sed, nescio quo modo, plerique errare malunt, eamque sententiam, quam adamaverunt, pugnacissime defendere, quam sine pertinacia, quid constantissime dicatur, exquirere. Cic., Acad. Prior, II. iii. 7-9.

11. "Nullius addictus iurare in verba magistri."

Ceterum quod libros meos tibi mitti desideras, non magis ideo me disertum puto, quam formosum putarem, si imaginem meam peteres. Indulgentiae scio istud esse, non iudicii: et si modo iudicii est, indulgentia tibi imposuit. Sed qualescunque sunt, tu illos sic lege, tanquam verum quaeram adhuc, non sciam, et contumaciter quaeram. Non enim me cuiquam emancipavi, nullius nomen fero: multum magnorum virorum iudicio credo, aliquid et meo vindico. Nam illi quoque non inventa, sed quaerenda nobis reliquerunt: et invenissent forsitan necessaria, nisi et superflua quaesissent. Multum illis temporis verborum cavillatio eripuit, et captiosae disputationes, quae acumen irritum exercent. Nectimus nodos, et ambiguam significationem verbis illigamus, deinde dissolvimus. Tantum nobis vacat? iam vivere, iam mori scimus? Tota illo mente

[ocr errors][ocr errors]

pergendum est, ubi provideri debet, ne res nos, non verba, decipiant. Quid mihi vocum similitudines distinguis, quibus nemo unquam nisi dum disputat, captus est? Res fallunt. Illas discerne. Sen., Ep., V. 4 (45), 3-5.

12. A Denial of Absolute Certainty is not Incompatible with an Earnest Search after Truth.

Occurritur autem nobis, et quidem a doctis et eruditis quaerentibus, satisne constanter facere videamur, qui, quum percipi nihil posse dicamus, tamen et aliis de rebus disserere soleamus, et hoc ipso tempore praecepta officii persequamur. Quibus vellem satis cognita esset nostra sententia! Non enim sumus ii, quorum vagetur animus errore, nec habeat umquam, quid sequatur. Quae enim esset ista mens, vel quae vita potius, non modo disputandi, sed vivendi ratione sublata? Nos autem, ut ceteri alia certa, alia incerta esse dicunt, sic ab his dissentientes "alia probabilia, contra alia" [esse] dicimus. Quid est igitur, quod me impediat, ea, quae probabilia mihi videantur, sequi; quae contra, improbare, atque affirmandi arrogantiam vitantem, fugere temeritatem, quae a sapientia dissidet plurimum? Contra autem omnia disputatur a nostris, quod hoc ipsum probabile elucere non possit, nisi ex utraque parte caussarum esset facta contentio. Sed haec explanata sunt in "Academicis" nostris satis, ut arbitror, diligenter. Tibi autem, mi Cicero, quamquam in antiquissima nobilissimaque philosophia, Cratippo auctore, versaris, iis simillimo, qui ista praeclara pepererunt, tamen haec nostra, finitima vestris, ignota esse nolui. Cic., De Off., II. ii. 7, 8.

13. Philosophy needs a Special Terminology and Nomenclature.

Stoicorum autem non ignoras quam sit subtile vel spinosum potius disserendi genus : idque quum Graecis, tum magis nobis, quibus etiam verba parienda sunt, imponendaque nova novis rebus nomina. Quod quidem nemo mediocriter doctus mirabitur, cogitans, in omni arte, cuius usus vulgaris communisque non sit, multam novitatem nominum esse, quum constituantur earum rerum vocabula, quae in quaque arte versentur. Itaque et dialectici et physici verbis utuntur iis, quae ipsi Graeciae nota non sunt. Geometrae vero et musici, grammatici etiam more quodam loquuntur suo. Item ipsae rhetorum artes, quae sunt totae forenses atque populares, verbis tantum in docendo quasi

privatis utuntur ac suis. Atque, ut omittam has artes elegantes et ingenuas, ne opifices quidem tueri sua artificia possent, nisi vocabulis uterentur nobis incognitis, usitatis sibi. Quin etiam agricultura, quae abhorret ab omni politiore elegantia, tamen eas res in quibus versatur, nominibus notavit novis. Quo magis hoc philosopho faciendum est. Ars est enim philosophia vitae: de qua disserens arripere verba de foro non potest. Quamquam ex omnibus philosophis Stoici plurima novaverunt. Zeno quoque eorum princeps non tam rerum inventor fuit, quam verborum novorum. Quod si in ea lingua, quam plerique uberiorem putant, concessum [a Graecia] est, ut doctissimi homines de rebus non pervagatis inusitatis verbis uterentur: quanto id nobis magis est concedendum, qui ea nunc primum audemus attingere ? Etsi (quod saepe diximus, et quidem cum aliqua querela non Graecorum modo, sed etiam eorum, qui se Graecos magis, quam nostros haberi volunt, nos non modo non vinci a Graecis verborum copia, sed esse in ea etiam superiores :) elaborandum est, ut hoc non in nostris solum artibus, sed etiam in illorum ipsorum consequamur. Quamquam ea verba, quibus, instituto veterum, utimur pro Latinis, ut ipsa philosophia, ut rhetorica, dialectica, grammatica, geometria, musica: quamquam Latine ea dici poterant, tamen, quoniam usu percepta sunt, nostra ducamus. Atque haec quidem de rerum nominibus. Cic., De Fin., III. i. 3-5.

14. Philosophy needs a Special Terminology and Nomenclature.

Dabitis enim profecto, ut in rebus inusitatis, quod Graeci ipsi faciunt, a quibus haec iam diu tractantur, utamur verbis interdum inauditis. Nos vero, inquit Atticus. Quin etiam Graecis licebit utare, quum voles, si te Latina forte deficient. Bene sane facis: sed enitar, ut Latine loquar, nisi in huiuscemodi verbis, ut philosophiam, aut rhetoricam, aut physicam, aut dialecticam appellem, quibus, ut aliis multis, consuetudo iam utitur pro Latinis. Qualitates igitur appellavi, quas zónτas Graeci vocant: quod ipsum apud Graecos non est vulgi verbum, sed philosophorum, atque id in multis. Dialecticorum vero verba nulla sunt publica: suis utuntur. Et id quidem commune omnium fere [est] artium. Aut enim nova sunt rerum novarum facienda nomina, aut ex aliis transferenda. Quod si Graeci faciunt, qui in his rebus tot iam saecula versantur, quanto id magis nobis concedendum est, qui haec nunc primum tractare conamur? Tu vero, inquam, Varro, bene etiam meriturus mihi videris de tuis civibus, si eos non modo copia rerum auxeris, ut

[ocr errors][ocr errors]
« PreviousContinue »