Page images
PDF
EPUB

effecisti, sed etiam verborum. Audebimus ergo, inquit, novis verbis uti, te auctore, si necesse erit. Cic., Acad. Post., I. 6, 7, §§ 24-26.

15. The Love of Knowledge Natural to Man.

Tantus est igitur innatus in nobis cognitionis amor et scientiae, ut nemo dubitare possit, quin ad eas res hominum natura nullo emolumento invitata rapiatur. Videmusne, ut pueri ne verberibus quidem a contemplandis rebus perquirendisque deterreantur? ut pulsi recurrant, ut aliquid scire se gaudeant? ut aliis narrare gestiant? ut pompa, ludis atque eiusmodi spectaculis teneantur, ob eamque rem vel famem et sitim perferant? Quid vero? Qui ingenuis studiis atque artibus delectantur, nonne videmus eos nec valetudinis, nec rei familiaris habere rationem, omniaque perpeti, ipsa cognitione et scientia captos, et cum maximis curis et laboribus compensare eam, quam ex discendo capiant, voluptatem? Mihi quidem Homerus huius modi quiddam vidisse videtur in iis, quae de Sirenum cantibus finxerit. Neque enim vocum suavitate videntur, aut novitate quadam et varietate cantandi revocare eos solitae, qui praetervehebantur, sed quia multa se scire profitebantur; ut homines ad earum saxa discendi cupiditate adhaerescerent. Ita enim invitant Ulixem: (nam verti, ut quaedam Homeri, sic istum ipsum locum):

"O decus Argolicum, quin puppim flectis, Ulixe,
Auribus ut nostros possis agnoscere cantus?

Nam nemo haec umquam est transvectus caerula cursu,
Quin prius astiterit, vocum dulcedine captus,

Post, variis avido satiatus pectore musis,
Doctior ad patrias lapsus pervenerit oras.
Nos grave certamen belli clademque tenemus,
Graecia quam Troiae divino numine vexit,
Omniaque e latis rerum vestigia terris."

Vidit Homerus, probari fabulam non posse, si cantiunculis tantus vir irretitus teneretur. Scientiam pollicentur : quam non erat mirum sapientiae cupido patria esse cariorem. Atque omnia quidem scire, cuiuscumque modi sint, cupere curiosorum: duci vero maiorum rerum contemplatione ad cupiditatem scientiae, summorum virorum est putandum. Cic., De Fin., V. xviii. 48, 49.

14

16. Most Men have a certain Aptitude for acquiring Knowledge.

Falsa enim est querela, paucissimis hominibus vim percipiendi, quae tradantur, esse concessam, plerosque vero laborem ac tempora tarditate ingenii perdere. Nam contra, plures reperias et faciles in excogitando, et ad discendum promptos. Quippe id est homini naturale; ac sicut aves ad volatum, equi ad cursum, ad saevitiam ferae gignuntur: ita nobis propria est mentis agitatio atque sollertia; unde origo animi coelestis creditur. Hebetes vero et indociles non magis secundum naturam homines eduntur, quam prodigiosa corpora et monstris insignia: sed hi pauci admodum. Fuerit argumentum, quod in pueris elucet spes plurimorum, quae dum emoritur aetate, manifestum est, non naturam defecisse, sed curam. Praestat tamen ingenio alius alium. Concedo; sed, ut plus efficiat aut minus, nemo tamen reperitur, qui sit studio nihil consecutus. Quint., I. i. 1–3.

17. The Critical Faculty is not necessarily dependent on a Special Training.

Illud autem ne quis admiretur, quonam modo haec vulgus imperitorum in audiendo notet; quum in omni genere, tum in hoc ipso magna quaedam est vis incredibilisque naturae. Omnes enim tacito quodam sensu sine ulla arte aut ratione, quae sint in artibus ac rationibus recta ac prava, diiudicant; idque quum faciunt in picturis et in signis et in aliis operibus, ad quorum intelligentiam a natura minus habent instrumenti, tum multo ostendunt magis in verborum, numerorum vocumque iudicio; quod ea sunt in communibus infixa sensibus nec earum rerum quemquam funditus natura voluit esse expertem. Itaque non solum verbis arte positis moventur omnes, verum etiam numeris ac vocibus. Quotus enim quisque est, qui teneat artem numerorum ac modorum? At in his si paullum modo offensum est, ut aut contractione brevius fieret aut productione longius, theatra tota reclamant. Quid, hoc non idem fit in vocibus, ut a multitudine et populo non modo catervae atque concentus, sed etiam ipsi sibi singuli discrepantes eiiciantur? Mirabile est, quum plurimum in faciendo intersit inter doctum et rudem, quam non multum differat in iudicando. Ars enim quum a natura profecta sit, nisi natura moveat ac delectet, nihil sane egisse videatur. Cic., De Orat., III. 1., li. 175–197.

18. Value of a Knowledge of Geometry.

(μηδεὶς ἀγεωμέτρητος εἰσίτω.)

Quid? quod se eadem geometria tollit ad rationem usque mundi? in qua, quum siderum certos constitutosque cursus numeris docet, discimus nihil esse inordinatum atque fortuitum: quod ipsum nonnunquam pertinere ad oratorem potest. An vero, quum Pericles Athenienses solis obscuratione territos, redditis eius rei causis, metu liberavit: aut, quum Sulpicius ille Gallus in exercitu L. Paulli de lunae defectione disseruit, ne velut prodigio divinitus facto militum animi terrerentur, non videtur esse usus oratoris officio? Quod si Nicias in Sicilia scisset, non eodem confusus metu pulcherrimum Atheniensium exercitum prodidisset: sicut Dion, quum ad destruendam Dionysii tyrannidem venit, non est tali casu deterritus. Sint extra, licet, usus bellici, transeamusque, quod Archimedes unus obsidionem Syracusarum in longius traxit: illud utique iam proprium est ad efficiendum quod intendimus, plurimas quaestiones, quarum difficilior alia ratione explicatio est, ut de ratione dividendi, de sectione in infinitum, de celeritate augendi, linearibus illis probationibus solvi solere: ut, si est oratori (quod proximus demonstrabit liber) de omnibus rebus dicendum, nullo modo sine geometria esse possit orator. Quint., I. x. 46-9.

19. The Gradual Separation between Philosophy and
Eloquence.

Namque, ut ante dixi, veteres illi usque ad Socratem omnem omnium rerum, quae ad mores hominum, quae ad vitam, quae ad virtutem, quae ad rempublicam pertinebant, cognitionem et scientiam cum dicendi ratione iungebant; postea dissociati (ut exposui) a Socrate diserti a doctis, et deinceps a Socraticis item omnibus, philosophi eloquentiam despexerunt, oratores sapientiam; neque quidquam ex alterius parte tetigerunt, nisi quod illi ab his, aut ab illis hi mutuarentur; ex quo promiscue haurirent, si manere in pristina communione voluissent. Sed, ut pontifices veteres propter sacrificiorum multitudinem tres viros epulones esse voluerunt, quum essent ipsi a Numa, ut etiam illud ludorum epulare sacrificium facerent, instituti; sic Socratici a se caussarum actores et a communi philosophiae nomine separaverunt, quum veteres dicendi et intelligendi mirificam societatem esse voluissent. Cic., De Orat., III. xix. 72, 73.

20. Philosophy more often Theory than Practice.

Te

Efficit hoc philosophia: medetur animis, inanes sollicitudines detrahit, cupiditatibus liberat, pellit timores. Sed haec eius vis non idem potest apud omnes: tamen valet multum, quum est idoneam complexa naturam. Fortes enim non modo fortuna adiuvat, ut est in vetere proverbio, sed multo magis ratio, quae quibusdam quasi praeceptis confirmat vim fortitudinis. natura excelsum quemdam videlicet, et altum, et humana despicientem genuit. Itaque facile in animo forti contra mortem habita insedit oratio. Sed haec eadem num censes apud eos ipsos valere, nisi admodum paucos, a quibus inventa, disputata, conscripta sunt? Quotus enim quisqu philosophorum invenitur, qui sit ita moratus, ita animo ac vita constitutus, ut ratio postulat? qui disciplinam suam non ostentationem scientiae, sed legem vitae putet? qui obtemperet ipse sibi et decretis suis pareat? Videre licet alios tanta levitate et iactatione, iis ut fuerit non didicisse melius: alios pecuniae cupidos, gloriae nonnullos, multos libidinum servos: ut cum eorum vita mirabiliter pugnet oratio: quod quidem mihi videtur esse turpissimum. Ut enim, si grammaticum se professus quispiam barbare loquatur, aut si absurde canat is, qui se haberi velit musicum, hoc turpior sit, quod in eo ipso peccet, cuius profitetur scientiam: sic philosophus in ratione vitae peccans, hoc turpior est, quod in officio, cuius magister esse vult, labitur, artemque vitae professus, delinquit in vita. Nonne verendum igitur, si est ita, ut dicis, ne philosophiam falsa gloria exornes? Quod est enim maius argumentum, nihil eam prodesse quam quosdam perfectos philosophos turpiter vivere ? Cic., Tusc. Disp., II. iv. 11, 12.

21. On the proper Frame of Mind in which to receive Philosophic Instruction.

Musonium philosophum solitum dicere accepimus: Cum philosophus, inquit, hortatur, monet, suadet, obiurgat, aliudve quid disciplinarum disserit, tum, qui audiunt, si de summo et soluto pectore obvias vulgatasque laudes effutiunt, si clamitant etiam, [si gestiunt] si vocum eius festivitatibus, si modulis verborum, si quibusdam quasi frequentamentis orationis moventur, exagitantur, et gestiunt: tum scias, et qui dicit et qui audiunt frustra essse: neque illic philosophum loqui, sed tibicinem canere. Animus [enim,] inquit, audientis philosophum, si, quae dicuntur, utilia ac salubria sunt, et errorum atque

vitiorum medicinas ferunt, laxamentum atque otium prolixe profuseque laudandi non habet. Quisquis ille est, qui audit, nisi ille est plane deperditus, inter ipsam philosophi orationem et perhorrescat necesse est, et pudeat tacitus, et poeniteat, et gaudeat, et admiretur; varios adeo vultus disparilesque sensus gerat; perinde ut eum conscientiamque eius affecerit utrarumque animi partium aut sincerarum aut aegrarum philosophi pertractatio. Praeterea dicebat, magnam laudem non abesse ab admiratione admirationem, autem, quae maxima est, non parere verba, sed silentium. Aul. Gell., V. i. 1–5.

22. The Provinces of Theoretical and Applied Science

are distinct.

Igitur in hac re Pythius errasse videtur, quod non animadverterit ex duabus rebus singulas artes esse compositas, ex opere et eius ratiocinatione; ex his autem unum proprium esse eorum, qui singulis rebus sunt exercitati, id est operis effectum, alterum commune cum omnibus doctis, id est ratiocinationem : uti medicis et musicis et de venarum sphygmo et de pedum motu. At si vulnus mederi aut aegrum eripere de periculo oportuerit, non accedet musicus, sed id opus proprium erit medici. Item in organo non medicus sed musicus modulabitur, ut aures suam cantionibus recipiant iucunditatem. Similiter cum astrologis et musicis est disputatio communis de sympathia stellarum et symphoniarum in quadratis et trigonis, diatessaron et diapente cum geometris de visu, qui Graece 26yo; özτixò, appellatur, ceterisque omnibus doctrinis multae res vel omnes communes sunt duntaxat ad disputandum. Operum vero ingressus, qui manu ac tractationibus ad elegantiam perducuntur, ipsorum sunt, qui proprie una arte ad faciendum sunt instituti. Ergo satis abunde videtur fecisse, qui ex singulis doctrinis partes et rationes earum mediocriter habet notas, easque quae necessariae sunt ad architecturam; uti si quid de his rebus et artibus indicare et probare opus fuerit, ne deficiatur. Vitruv. de Arch., I., i. 15–17.

« PreviousContinue »