Page images
PDF
EPUB

Jam puerei venere e postremum facito atque i,
Ut plures puerei fiant. I si faci' solum,
Pupili, pueri, Lucilli; hoc uniu' fiet.

Hoc illi factum est uni : tenue hoc facies i
Hæc illei fecere : addes e, ut pinguiu' fiat.

Meile hominum, duo meilia, item huic utroque opu', meiles

Meilitiam, tenues i, pilam qua ludimu', pilum
Quo pinso, tenues i; plura hæc feceri' peila
Quæ jacimus, addes e, peila, ut pleniu' fiat.
Mendacci fureique addes e, cum dare furei
Jusseris.

(E libro IX; QUINTIL., I, 7. Cf.supra, p. 52 et 58.) Nam velut intro aliud longe esse atque intu' videmus : Sic et apud te, longe alid est, neque idem valet ad te: Intro nos vocat ad sese, tenet intus apud se.

(E libro IX; CHARISIUS, lib. 1, p. 86.) Nunc hæc quid valeat, quidve huic intersiet illud Cognosces: primum hoc quod dicimus esse poema, Cujusvis operis pars est non magna, poema, Pars est parva poema, proinde ut epistola quævis : Illa poesis opus totum, ut tota Ilias, una

Est és, annalesque Enni, atque istoc opus unum, Est majus multo, quam quod dixi ante poema. Quapropter dico: nemo qui culpat Homerum Perpetuo culpat, neque, quod dixi ante, poesin Versum unum culpat, verbum, enthymema malignum. (E libro IX; NONIUS, S. v. poesis et poema.) Multa homines portenta in Homero versificata Monstra putant, quorum in primis Polyphemu' ducentos Cyclops longu' pedes, et porro huic maju' bacillum Quam malus navi in corbita maximus ulla.

(E libro xv; NONIUS, S. v. Corbita, genus navigii tardum et grande.)

Terricolas Lamias, Fauni quas, Pompiliique
Instituere Numæ, tremit has, hic omnia ponit.
Ut pueri infantes credunt signa omnia ahena
Vivere et esse homines; et sic isti omnia ficta
Vera putant, credunt signis cor inesse ahenis :
Pergula pictorum, veri nihil, omnia ficta.

(E libro xx; LACT., Inst., I, 22.)

Id bonis porro ceu proprium est viris, Si irati, seu cui propitii sunt ii, ut Diutius eadem una maneant in sententia Non cum benignitate sollicitarier proposito. (E libro xxvII; NONIUS, S. v. Propitios.) Coquus non curat caudam insignem esse, illa dum pinguis siet :

Amici quærunt animum sic, parasiti autem divitias. (E libro xxvII; NONIUS, s. v. Insigne.) Hoc cum feceris,

Cum ceteris reus una tradetur Lupo:

Non aderit : ἄρχαις hominem et στοιχείοις simul
Privabit; cum igni et aqua interdixerit, duo
Σroxɛîα habet, id maluerit; privatis tamen1.

(E libro XXIX; PROBUS, ad VIRG. Ecl., VI, 76.)

(1) Le changement du mètre dans ces derniers livres et la nature toute particulière du sujet traité dans le neuvième et dans le troisième, prouvent que, si la division des Satires de Lucilius en trente livres n'était pas l'œuvre du poëte, du moins elle reposait sur des différences très-réelles, pour le fond et pour la forme, entre diverses parties de ce grand ouvrage. Voy. plus haut, p. 258, note 2.

XXXIX.

§. I. CAIUS TITIUS.

ORATIO QUA LEGEM FANNIAM SUASIT '.
(A. 592 ?)

MACROBE, Saturn., II, 12: Inter pisces tiberinos præcipuum locum lupus tenuit, et quidem is, qui inter duos pontes captus est. Id ostendunt cum multi alii tum etiam C. Titius, vir ætatis Lucilianæ, in oratione, qua legem Fanniam suasit. Cujus verba ideo pono, quia non solum de lupo inter duos pontes capto erunt testimonio, sed etiam mores quibus plerique tunc vivebant, facile publicabunt. Describens enim homines prodigos, in forum ad judicandum ebrios commeantes, quæque soleant inter se sermocinari, sic ait: «<Ludunt alea, studiose unguentis delibuti, scortis stipati. Ubi horæ decem sunt, jubent puerum vocari, ut comitium eat percunctatum, quid in foro gestum sit, qui suaserint, qui dissuaserint, quot tribus jusserint, quot vetuerint: inde ad comitium vadunt, ne litem suam faciant. Dum eunt, nulla est in angiporto amphora, quam non impleant; quippe qui vesicam plenam vini habeant. Veniunt in comitium tristes, jubent dicere: quorum negotium est, dicunt: judex testes poscit ipsus it minctum. Ubi redit, ait se omnia audivisse, tabulas poscit, literas inspicit vix præ vino sustinet palpebras; eunti in concilium

(1) Macrobe, ibid., II, 9, cite le même discours; mais le nom de Titius a été changé par les copistes, en celui de Cincius. Voy. Meyer, Orat. rom. fragm., p. 207, ed., 1842. Cf. supra, no I, §. viii, et no XXI, p. 155.

ibi hæc oratio: Quid mihi negotii est cum istis nugacibus? Quam potius potamus mulsum mixtum vino græco; edimus turdum pinguem bonumque piscem, lupum germanum, qui inter duos pontes captus fuit. »

§. II. MARCUS FAVORINUS.

ORATIO QUA LEGEM LICINIAM SUASIT.

:

(A. 657)

A. GELL., XV, 1 Quum legeremus orationem veterem Favorini', non indiserti viri, quam orationem totam, ut meminisse possemus, odio hercule istiusmodi sumptus atque victus, perdidicimus. Verba hæc, quæ apposuimus, Favorini sunt : « Præfecti popinæ atque luxuriæ negant coenam lautam esse, nisi, cum libentissime edis, tum auferatur, et alia esca melior atque amplior succenturietur. Is nunc flos coenæ habetur inter istos, quibus sumptus et fastidium pro facetiis procedit; qui negant ullam avem præter ficedulam totam comesse oportere, ceterarum avium atque altilium, nisi tantum apponatur, ut a cluniculis inferiori parte saturi fiant, convivium putant inopia sordere; superiorem partem avium atque altilium qui edunt, eos palatum non habere. Si proportione luxuria pergit crescere, quid relinquitur, nisi uti delibari sibi coenas jubeant, ne edendo defetigentur, quando stratus auro, argento, purpura, amplior aliquot hominibus quam diis immortalibus adornatur? >>

(4) Le titre de ce chapitre d'Aulu-Gelle, fournit une indication qui nous permet d'en marquer l'époque au moins d'une manière approximative: Locus ex oratione Favorini, veteris oratoris, de cœnarum atque luxuriæ opprobratione, qua usus est, cum legem Liciniam de sumtu minuendo suasit. Or la loi Licinia (lata a P. Licinio Crasso divite, Macrobe, Saturn., II, 13) est de peu antérieure à l'an 657 de Rome. Voy. Meyer, Orat. rom. fragm., p. 208, éd. 1842. Le témoignage de Macrobe sur Titius (vir ætatis Luciliano) et la ressemblance des sujets nous excuseront d'avoir rapproché dans ce numéro deux fragments de dates fort différentes.

XL1.

:

§. I. L. CALPURNIUS L. F. C. N. FRUGI.

(Censeur l'an de Rome 633; av. J.-C. 120.)

ANNALES.

Eumdem Romulum dicunt, ad coenam vocatum, ibi non multum bibisse, quia postridie negotium haberet. Ei dicunt : Romule, si istuc omnes homines faciant, vinum vilius sit. Is respondit: Immo vero carum, si quantum quisque volet, bibat; nam ego bibi, quantum volui. (E libro 1; A. GELL., XI, 14.) Cn. Flavius, patre libertino natus, scriptum faciebat isque in eo tempore ædili curili apparebat, quo tempore ædiles subrogantur : eumque pro tribu ædilem curulem renuntiaverunt. At ædilis qui comitia habebat, negat accipere, neque sibi placere, qui scriptum faceret, eum ædilem fieri. Cn. Flavius Annii filius dicitur tabulas posuisse; scriptu sese abdicasse: isque ædilis curulis factus est. Idem Cn. Flavius Annii filius dicitur ad collegam venisse visere ægrotum ; et in conclave postquam introivit, adolescentes ibi complures nobiles sedebant. Hi contemnentes eum, assurgere ei nemo voluit. Cn. Flavius Annii filius ædilis id arrisit: sellam curulem jussit sibi afferri, eam in limine. apposuit, ne quis illorum exire posset; utique ii omnes inviti viderent sese in sella curuli sedentem. (E libro 111; A. GELL., VI, 9.)

(1) Voy. plus haut, n° X, p. 105.

« PreviousContinue »