Page images
PDF
EPUB

XLI.

Q. METELLUS L. CALVI F. NUMIDICUS.

(Mort après l'an de Rome 654; av. J.-C. 99.)

ACCUSATIO ADVERSUS VALERIUM MESSALAM.

A. GELL., XV, 14 : Apud Q. Metellum Numidicum, in libro accusationis in Valerium Messalam tertio, nove dictum esse annotavimus : « Cum sese sciret in tantum crimen venisse, atque socios ad senatum questum flentes venisse, sese pecunias maximas exactos esse. »

ORATIO AD POPULUM CONTRA C. MAMILIUM TRIB. PL.

A. GELL., VI, 11: Verba hæc sunt Q. Metelli Numidici adversus Cn. Manlium tribunum plebei, a quo apud populum in concione lacessitus jactatusque fuerat dictis petulantibus :

<< Nunc quod ad illum attinet, Quirites, quoniam se ampliorem putat esse, si se mihi inimicum dictitaverit, quem ego mihi neque amicum recipio neque inimicum respicio, in eum ego non sum plura dicturus. Nam eum indignissimum arbitror, cui a viris bonis bene dicatur, tum ne idoneum quidem, cui a probis male dicatur. Nam si in eo tempore hujuscemodi homunculum nomines, in quo poenire non possis, majore honore quam contumelia afficias. »

ORATIO DE TRIUMPHO SUO.

Qua in re quanto universi me unum antistatis, tanto

vobis quam mihi majorem injuriam atque contumeliam facit, Quirites; et quanto probi injuriam facilius accipiunt, quam alteri tradunt, tanto ille vobis quam mihi pejorem honorem habuit: nam me injuriam ferre, vos facere vult, Quirites, ut hic conquestio, istic vituperatio relinquatur. (A. GELL., XII, 9.)

ORATIO AD POPULUM DE DUCENDIS UXORIBUS 1.

Si sine uxore possemus, Quirites, esse, omnes ea molestia careremus: sed quoniam ita natura tradidit, ut nec cum illis satis commode, nec sine illis ullo modo vivi possit, saluti perpetuæ potius quam brevi voluptati consulendum.... Dii immortales plurimum possunt; sed non plus velle debent nobis quam parentes. At parentes, si pergunt liberi errare, bonis exheredant. Quid ergo nos a dis immortalibus diutius expectemus, nisi malis rationibus finem faciamus? His demum deos propitios esse æquum est, qui sibi adversarii non sunt. Di immortales virtutem approbare, non adhibere debent. (A. GELL., I, 6.)

(1) Attribué par Aulu-Gelle à Metellus Numidicus, mais par Tite-Live (Epitome libri LIX) à Metellus Macedonicus, fils de celui dont on a lu plus haut quelques lignes, p. 109. Sans se décider entre les deux autorités, M. Meyer incline avec raison pour la première. (Orat. rom. fragm., p. 273, éd. 1842.)

XLII.

SENATUSCONSULTUM

DE ASCLEPIADE CLAZOMENIO1.

(An de Rome 675; av. J.-C. 78.)

[Q. Lutatio Q. f. Catulo M. Æmilio Q. f. M. n. Lepido cos. pr. vero urbano et peregrino L. Cornelio... f. Sisenna, mense maio, Q. Lutatius Q. f. Catulus cos. ad senatum rettulit XI kal. junias in comitio. Scribendo affuerunt L. Faberius L. f. Sergia, C.... L. f. Poplilia, Q. Petillius T. f. Sergia. Quod Q. Lutatius Q. f. Catulus cos. verba fecit, Asclepiadem Philini f. Clazomenium, Polystratum Polyarci f. Carystium, Meniscum Irenæi f. Meniscum, Thargelii f. Milesium, in classe affuisse, bello Italico ineunte, eos operam fortem ac fidelem reip. nostræ navasse, eos ex s. c. sese in patrias recepisse velle, sei ei videatur, utei pro rebus bene gesteis ab eis erga remp. nostram, eorum commemoratio fiat; d. e. r. i. c. Asclepiadem Philini f. Clazomenium, Polystratum Polyarci f. Cary

(1) Monument bilingue publié pour la première fois, par P. Vettori, au xvi° siècle. Voy. Haubold, l. c., no 15. Pour mieux faire comprendre l'unique et bien court fragment latin qui nous reste de ce sénatusconsulte, nous reproduisons ici la restitution que Sigonius en a donnée d'après la traduction grecque. On trouvera plus bas ce dernier morceau dans notre Appendice.

stium, Meniscum Irenæi f. Milesium, Meniscum indidem Targelii, viros bonos probosque et ameicos declarare, senatum populumque romanum existimare eorum operam bonam et fortem et fidelem reip. nostræ fuisse; quam ob causam senatum judicare utei iei leiberei postereique eorum in sueis patrieis immunes rerum omnium et tributorum expertes sint; si quæ tributa ex boneis eorum exacta sunt, posteaquam e patria reip. nostræ caussa dicesserint, utei ea omnia eis in integrum restituantur, et sei quod vadimonium præteriit, ex quo ex patria reip. nostræ caussa discesserint, nei ea res eis fraudi sit, neive quid eis ob hanc caussam minus debeatur, neive quid minus eis emere vendere liceat ; quæque hereditates eis seive leibereis eorum obvenerunt, utei eas habeant possideant fruanturque; quæque ipsei leiberei posterei uxoresque eorum ab alio emerint, seive quid ab] eis leibereis postereis uxo[ribus eorum alii emerint, utei eorum liberorum uxorumque eorum potestas et optio sit; seive in patrieis legibus sueis velint] certare, seive apud magistratus [nostros, apud judices italicos, seive in civitate libera earum quæ usque ad finem in amicitia populei romanei manserunt,] ubei velint, utei ibei judicium de eis rebus fiat ; sei qua [judicia de eis absentibus posteaquam e patria discesserint facta sunt, ea utei in integrum restitua]ntur et de integro judicium ex s. c. fiat; sei quas pecunias civ[itates eorum publice debeant, nei quid in has pecunias dare debeant. Magistrat]us nostri quicomque Asiam Euboeam locabunt, vectigalve Asia [Euboea imponent, caverent nei dare deberent, et utei Q. Lutatius M. A]emilius cos. a. a. s. e. v. eos in ameicorum formulam referundos curarent, eis[que æneas tabulas amicitiæ in Capitolio ponere sacrificiumque] facere liceret, munusque eis ex for

mula locum lautiaque ' q. urb. eis locare mittereq[ue juberent; seique de rebus suis legatei] veneire vellent, utei eis leibereis postereisque eorum legatos venire mittereque liceret ; utei Q. [Lutatius M. Æmilius cos. a. a.] sei eis v. e. litteras ad magistratus nostros, quei Asiam Macedoniam provincias optinent, et ad magistratus eorum mitt[erent, senatum velle et] æquom censere ea ita fierei i. u. e. e. r. p. f. s. v. c.

A la même date que le sénatusconsulte sur Asclepiade appartient une courte inscription que nous devons reproduire ici, car elle rappelle le souvenir du Tabularium, c'est-à-dire des Archives de Rome, et elle se rattache ainsi à l'histoire des monuments authentiques de la langue latine. Voyez aussi plus bas, p. 287, 1. 25.

Q. Lutatius Q. f. Catulus cos.' substructionem et tabularium ex s. c. faciund. curav. 3,

(1) Voy. plus haut, p. 119, note 2.

(2) An de Rome 675. Ainsi le sénatusconsulte qui ordonnait cette réparation du Capitole put être placé en même temps que le précédent dans le nouveau Tabularium. (3) Orell, no 3267. Le même recueil, no 3269, offre une inscription analogue, mais antérieure de deux ans, à celle de Lutatius: X (Decimus) Bruttius C. f. Ser. æd. proq. mur. p. CC de sua peq. faciundum cœr. L. Cornel. Q. Cæcil. cos. - (Trouvée près de l'ancienne Grumentum.)

« PreviousContinue »