Page images
PDF
EPUB

que eorum devotas consecratasque habeatis; illis legibus, quibus quandoque sunt maxime hostes devoti, eosque ego vicarios pro mea fide magistratuque meo, pro popolo romano exercitibus legionibusque nostris do, devoveo, ut me meamque fidem imperiumque, legiones exercitumque nostrum, qui in his rebus gerundis sunt, bene salvos siritis esse. Si hæc ita faxitis, ut ego sciam, sentiam intelligamque, tunc quisquis hoc votum faxit, ubi faxit, recte factum esto. Ovibus atris tribus, Tellus mater, teque, Jupiter, obtestor. (MACROBE, Saturn., III, 9.)

FORMULA ADROGATIONIS.

A. GELL., V, 19: Cum in alienam familiam inque liberorum locum extranei sumuntur, aut per prætorem, aut per populum; quod per prætorem fit, adoptatio dicitur; quod per populum, adrogatio. Adrogatio autem dicta, quia genus hoc in alienam familiam transitus per populi rogationem fit. Ejus rogationis verba hæc sunt:

[ocr errors]

<< Velitis jubeatis, [Quirites], uti Lucius Valerius Lucio Titio tam jure legeque filius [sibi] siet, quam si ex eo patre matreq. familias ejus natus esset; utique ei vitæ necisque in eum potestas siet, uti patri endo filio est. Hæc ita uti dixi, ita vos, Quirites, rogo. »

VETUS FOEDERIS FORMULA 1.

TITE-LIVE, I, 24: Foedera alia aliis legibus, cæterum eodem modo omnia, fiunt. Tum ita factum acce

(1) Après avoir lu les fragments authentiques de la langue que parlaient les Romains au temps des rois, on ne croira pas que Tite-Live nous ait ici conservé le texte même de ces vieilles formules; mais au moins peut-on admettre que la rédaction qu'il nous a transmise remonte à des sources fort anciennes. Quelques expressions, que nous signalons dans les notes suivantes, appuieront notre conjecture.

pimus (sc. anno urbis LXXXVIII), nec ullius vetustior foederis memoria est. Fetialis regem Tullium ita rogavit : « Jubesne, Rex, cum patre patrato populi albani foedus ferire? » Jubente rege, « Sagmina ', inquit, te, Rex, posco. » Rex ait : « Puram tollito. » Fetialis ex arce graminis herbam puram attulit; postea regem ita rogavit : « Rex, facisne me tu regium nuntium populi romani Quiritium? Vasa comitesque meos? » Rex respondit : « Quod sine fraude mea populique romani Quiritium fiat, facio. >> Fetialis erat M. Valerius; patrem patratum Sp. Fusium 3 fecit, verbena caput capillosque tangens. Pater patratus ad jusjurandum patrandum, id est, sanciendum fit foedus; multisque id verbis, quæ longo effata carmine non operæ est referre, peragit. Legibus deinde recitatis : « Audi, inquit, Jupiter; audi, pater patrate populi albani; audi tu, populus albanus; ut illa palam, prima, postrema, ex illis tabulis cerave recitata sunt sine dolo malo, utique ea hic hodie rectissime intellecta sunt, illis legibus populus romanus prior non deficiet. Si prior defexit 4 publico consilio, dolo malo, tu illo die, Jupiter, populum romanum sic ferito, ut ego hic hodie feriam: tantoque magis hunc porcum ferito, quanto magis potes pollesque. » Id ubi dixit, porcum saxo silice percussit. Sua item carmina Albani

(1) Festus, s. v. Sagmina vocantur verbenæ, id est, herbæ puræ, quia ex loco sancto arcebantur a consule prætoreve, legatis proficiscentibus ad fœdus faciendum bellumque indicendum; vel a sanciendo, id est, confirmando.

(2) Ulpien, lib. 111, ad legem Juliam et Papiam (Digest. L, 16 f. 131 ) : Aliud fraus est, aliud pœna; fraus enim sine pœna esse potest; pœna sine fraude esse non potest. Pœna est noxæ vindicta, fraus et ipsa noxa dicitur, et quasi pœnæ quædam præparatio.

(3) C'est probablement la forme archaïque du nom Furius. Festus, s. v. Aureliam familiam. Valesii, Papisii pro eo quod est Valerii, Papirii. Quintilien, I, 4: Valesii et Fusii in Valerios Furiosque venerunt. Cf. Paulus, Epit. Festi, s. v. arbosem et la note d'O. Müller sur ce passage.

(4) Archaïsme pour defecerit, comme faxit pour fecerit. Les formes primitives étaient sans doute facesit (s pour r comme dans les mots cités, note 3. Cf. Festus, p. 264 Müller), d'où facsit, faxit; defecesit, d'où defecsit, defexit.

suumque jusjurandum per suum dictatorem suosque sacerdotes peregerunt '.

§. III. LEGES, EDICTA, SENATUSCONSULTA.

LEX EDILICIA.

A. GELL., IV, 2: In edicto ædilium curulium, qua parte de mancipiis vendundis cautum est, scriptum sic fuit :

« Titulus scriptorum singulorum utei scriptus sit cœerato, ita utei intellegi recte possit quid morbi vitiive quoique sit. Quis fugitivus errove sit, noxave solutus non sit. >>

Propterea quæsierunt jureconsulti veteres, quod mancipium morbosum quodve vitiosum recte diceretur, quantumque morbus a vitio differret. Coelius Sabinus in libro quem de Edicto ædilium curulium composuit, Labeonem refert quid esset morbus hisce verbis definiisse : « Morbus est habitus cujusque corporis contra naturam, qui usum ejus facit deteriorem. >> Sed morbum alias in toto corpore accidere ait, alias in parte corporis. Totius corporis morbum esse, veluti sit q0ios aut febris; partis autem, veluti sit cæcitas aut pedis debilitas. « Balbus autem, inquit, et atypus, vitiosi magis quam morbosi sunt, ut equus mordax et calcitro, vitiosus non morbosus est. Sed cui morbus est, idem etiam vitiosus est. Neque id tamen contra fit. Potest enim qui vitiosus est non morbosus esse. Quam ob rem, cum de homine morboso agetur, nequa

(1) Un autre passage de Tite-Live, que nous n'avons pas cru devoir insérer plus haut (p. 80 et suiv.), parmi les fragments des lois royales, mérite cependant d'être cité ici: c'est celui où l'historien rappelle la loi invoquée contre Horace, meurtrier de sa sœur, I, 26: Lex horrendi carminis erat : « Duumviri perduellionem judicent. Si a duumviris provocarit, provocatione certato; si vincent, caput obnubito, infelici arbori reste suspendito, verberato vel intra pomoerium vel extra pomerium. » (Cf. infra, p. 371, note.)

quam, inquit, ita dicetur : « Quanto ob id vitium minoris erit. >>

FESTUS, S. v. Rodus

imperfecto,

non modo pro ære

sed etiam pro signato (vulgus in usu habuit), quia in mancipando cum dicitur : « Rudusculo libram ferito,» asse tangitur libra. (Cf. Id., s. v. Rodusculana porta, et VARRON, de L. L., V, 163.)

VARRON, de L. L., VI, 74: Consuetudo erat, quom reus parum esset idoneus inceptis rebus, ut pro se alium daret; a quo caveri postea lege coeptum est, ab his qui prædia venderent, vades ne darent; ab eo scribi coeptum in lege mancipiorum : « Vadem ne poscerent, nec dabitur. >>

ID., de Re Rustica, II, 2, §. 5, 6: In emtionibus jure utimur eo quod lex præscripsit; in ea enim alii plura, alii pauciora excipiunt. Quidam enim pretio facto in singulas oves, ut agni chordi duo pro una ove annumerentur, et si cui vetustate dentes absunt, item binæ pro singulis ut procedant. De reliquo antiqua fere formula utuntur. Cum emtor dixit : « Tanti sunt mi emptæ?» Et ille respondit, « Sunt, » et expromsit numos, emtor stipulatur prisca formula sic : «< Illasce oves, qua de re agitur, sanas recte esse, uti pecus ovillum, quod recte sanum est, extra luscam, surdam, minam (id est, ventre glabro), neque de pecore morboso esse, habereque recte licere, hæc sic recte fieri spondesne? » Cum id factum est, tamen grex dominum non mutavit, nisi si est adnumeratum. Nec non emtor pote ex emto vendito illum damnare, si non tradet, quamvis non solverit numos; ut ille emtorem simili judicio, si non reddit pretium'.

(1) On peut rapprocher de ces textes les premiers chapitres de la loi Julia municipalis (supra, no L), qui contiennent plusieurs articles relatifs aux attributions des édiles.

EDICTUM PRÆTORIS '.

A. GELL., XI, 17: In quodam edicto (prætoris) antiquiore ita scriptum invenimus : « Qui flumina retanda publice redemta habent, si quis eorum ad me eductus fuerit, qui dicatur, quod eum ex lege locationis facere oportuerit, non fecisse. » Retanda igitur quid esset, quærebatur. Dixit ibi quispiam nobiscum sedens amicus meus in libro se Gabii de Origine vocabulorum septimo legisse, retas vocari arbores, quæ aut ex ripis fluminum eminerent, aut in alveis eorum exstarent, appellatasque esse a retibus, quod prætereuntes naves impedirent et quasi irretirent, idcircoque sese arbitrari, retanda flumina locari solita esse, id est, purganda, ne quid aut moræ aut periculi navibus in ea virgulta incidentibus fieret.

ROGATIO TRIBUNICIA DE PUBLICIS PONDERIBUS

3

FESTUS, S. v. Publica pondera [ad legitimam normam exacta fuisse] ex ea causa Junius in.... [colligi]t quod duo Silli (7. Silii) P. et M. trib. pleb. rogarint his verbis: Ex ponderibus publicis, quibus hac tempestate populus œtier qui (?) solet, uti coæquetur 4 se

(1) Parmi les nombreux fragments de l'Édit du préteur il s'en trouve sans doute d'aussi anciens que celui que nous insérons ici d'après Aulu-Gelle; mais il est difficile de les distinguer sous l'uniformité du style des compilateurs. D'ailleurs tous ces fragments sont réunis dans plusieurs livres élémentaires de droit romain. Voy. plus haut, p. 89-90.

(2) Haubold, l. c., no 1, rapporte ce document à l'an 510 de Rome, mais sans donner aucune preuve de son opinion, qui ne peut s'appuyer, ni sur le nom de deux tribuns tout à fait inconnus d'ailleurs, ni sur la nature des dispositions comprises dans leur loi. On doit avouer, du reste, que la sanction de ce plébiscite semble accuser une époque fort ancienne. Cf. Boeckh, Metrologische Untersuchungen, p. 17, 25, 206, 290; et Dureau de la Malle, Économie politique des Romains, liv. 1, ch. 2. (3) Expression consacrée pour la vérification des poids et mesures. Voy. Orell, Inscr. lat., no 3849, 4342, 4343, 4347.

(4) Une inscription de Pompei, dans Orell, no 4348 : A. Clodius A. f. Flaccus. M. Arcæus, N. f. Arellianas Caledus d. v. (duumviri) j. d. mensuras exæquandas ex dec. decr. [curaverunt].

« PreviousContinue »