Handbuch der lateinischen Litteraturgeschichte nach den Quellen, Volume 1

Front Cover
Engelmann, 1846 - Latin language - 381 pages

From inside the book

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 362 - Erat enim historia nihil aliud, nisi annalium confectio : cujus rei, memoriaeque publicae retinendae causa, ab initio rerum Romanarum usque ad P. Mucium, pontificem maximum, res omnes singulorum annorum mandabat litteris pontifex maximus, efferebatque in album, et proponebat tabulam domi, potestas ut esset populo cognoscendi ; ii, qui etiam nunc annales maximi nominantur.
Page 365 - Nonis lunis soli luna obstitit et nox'. atque hac in re tanta inest ratio atque sollertia, ut ex hoc die, quem apud Ennium et in maximis annalibus consignatum videmus, superiores solis defectiones reputatae sint usque ad illam quae Nonis Quinctilibus fuit regnante Romulo; quibus quidem Romulum tenebris etiamsi natura ad humanum exitum abripuit, virtus tamen in caelum dicitur sustulisse.
Page 294 - ... corpus et ipsum animum spe finis dura ferentem, cum sociis operum, pueris et coniuge fida Tellurem porco, Silvanum lacte piabant, floribus et vino Genium memorem brevis aevi. Fescennina per hunc inventa licentia...
Page 11 - Hanc similitudinem scribendi multi secuti sunt, qui sine ullis ornamentis monumenta solum temporum, hominum, locorum gestarumque rerum reliquerunt. Itaque qualis apud Graecos Pherecydes, Hellanicus, Acusilas fuit, aliique permulti, talis noster Cato, et Pictor, et Piso, qui neque tenent, quibus rebus ornetur oratio — modo enim hue ista sunt importata,— et, dum intellegatur, quid dicant, unam dicendi laudem putant esse 54 brevitatem.
Page 327 - Quum ad rumores hominum de unoquoque legum capite edito satis correctae viderentur, centuriatis comitiis decem tabularum leges perlatae sunt ; qui nunc quoque, in hoc immenso aliarum super alias acervatarum legum cumulo, fons omnis publici privatique est juris 2.
Page 347 - Posset agi lege necne, pauci quondam sciebant: fastos enim vulgo non habebant. Erant in magna potentia, qui consulebantur ; a quibus etiam dies tamquam a Chaldaeis petebatur.
Page 330 - Phalereus, sumptuosa fieri funera et lamentabilia coepissent, Solonis lege sublata sunt ; quam legem eisdem prope verbis nostri decemviri in decimam tabulam coniecerunt ; nam de tribus riciniis et pleraque illa Solonis sunt ; de lamentis vero expressa verbis sunt : "Mulieres genas ne radunto neve lessum funeris ergo habento.
Page 372 - Catonis, in qua obiecit ut probrum M. Nobiliori, quod is in provinciam poetas duxisset; duxerat autem consul ille in Aetoliam, ut scimus, Ennium.
Page 216 - Rerum Humanarum non Latinum, sed Sabinum esse dicit, idque ad suam memoriam mansisse ait in lingua Samnitium, qui sunt a Sabinis orti.
Page 167 - Thebae indicat antiquiorem esse agrum, quod ab agri genere, non a conditore nomen ei est impositum. Nam lingua prisca et in Graecia Aeolis Boeoti sine afflatu vocant collis tebas, et in Sabinis, quo e Graecia venerunt Pelasgi, etiam nunc ita dicunt, cuius vestigium in agro Sabino via Salaria non longe a Reate miliarius 7 clivus cum appellatur tebae.

Bibliographic information