Page images
PDF
EPUB

PREFACE TO THE NEW EDITION.

In preparing this new edition, I have revised the text, and have adopted, in many instances, readings of Weissenborn and of Madvig, in place of those of Alschefski. Sometimes the new readings have been substituted silently, where there seemed to be no need of explanation; but all important changes are explained in the Notes. In respect to the Notes, I have not merely changed them by addition or other modification, but have rewritten them; as I could only in this way carry out my views of what is now needed in an edition of Livy intended for the use of our schools and colleges. I have endeavored to avail myself of whatever has been recently written in interpretation of Livy, and especially of the commentary of Weissenborn, in his edition published by Weidmann in Berlin; but the Notes embody almost exclusively the results of my own labors and experience as a college instructor, and I have aimed in preparing them to meet the difficulties and wants which have become familiar to ine in the daily work of the class-room. I have followed the same views in respect to the kind and the amount of

[merged small][ocr errors]

viii

PREFACE TO THE NEW EDITION.

assistance which should be given to the student, as were expressed in the Preface to the first edition; and I shall be glad if it shall be found that those views have been better illustrated in the present work.

After the lapse of more than twenty years since the first issue of my edition of “Selections from Livy's Roman lIistory," I desire to make my grateful acknowledgments to the instructors who have so long used that book with their classes; and to express the hope that, in the event of their adopting the present edition, they will find it better fitted for its intended uses.

J. L. LINCOLN.

Brown UNIVERSITY, August, 1871.

TITI LIVII

PRÆFATIO.

FACTURUSNE operæ pretium sim, si a primordio urbis res populi Romani perscripserim, nec satis scio, nec, si sciam, dicere ausim; quippe qui quum veterem tum vulgatam esse rem videam, dum novi semper scriptores, aut in rebus certius aliquid allaturos se, aut scribendi arte 5 rudem vetustatem superaturos, credunt. Utcumque erit, juvabit tamen rerum gestarum memoriæ principis terrarum populi pro virili parte et ipsum consuluisse; et, si in tanta scriptorum turba mea fama in obscuro sit, nobilitate ac magnitudine eorum me, qui nomini officient meo, con- 10 soler. Res est præterea et immensi operis, ut quæ supra septingentesimum annum repetatur, et quæ, ab exiguis profecta initiis, eo creverit, ut jam magnitudine laboret sua ; et legentium plerisque haud dubito quin primæ origines proximaque originibus minus præbitura voluptatis 15 sint, festinantibus ad hæc nova, quibus jam pridem prævalentis populi vires se ipsæ conficiunt. Ego contra hoc quoque laboris præmium petam, ut me a conspectu malo

, rum, quæ nostra tot per annos vidit ætas, tantisper certe, dum prisca illa tota mente repeto, avertam, omnis expers 20 curæ, quæ scribentis animum, etsi non flectere a vero, sollicitum tamen efficere posset. Quæ ante conditam condendamve urbem poeticis magis decora fabulis quam incorruptis rerum gestarum monumentis traduntur, ea nec affirmare nec refellere in animo est. Datur hæc venia

antiquitati, ut miscendo humana divinis primordia urbium augustiora faciat. Et, si cui populo licere oportet consecrare origines suas, et ad deos referre auctores, ea belli

gloria est populo Romano, ut, quum suum conditorisque 5 sui parentem Martem potissimum ferat, tam et hoc gentes

humanæ patiantur æquo animo, quam imperium patiuntur. Sed hæc et his similia, utcumque animadversa aut existimata erunt, haud in magno equidem ponam discrimine.

Ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum, qua 10 vita, qui mores fuerint; per quos viros, quibusque artibus,

domi militiæque, et partum et auctum imperium sit; labente deinde paulatim disciplina, velut desidentes primo mores sequatur animo; deinde ut magis magisque lapsi

sint; tum ire cæperint præcipites; donec ad hæc tempora, 15 quibus nec vitia nostra, nec remedia pati possumus, per

ventum est. Hoc illud est præcipue in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in illustri posita monumento intueri: inde tibi tuæque rei

publicæ, quod imitere, capias, inde fædum inceptu, fædum 20 exitu, quod vites. Ceterum aut me amor negotii suscepti

fallit, aut nulla unquam res publica nec major, nec sanctior, nec bonis exemplis ditior fuit; nec in quam civitatem tam seræ avaritia luxuriaque immigraverint; nec ubi tantus

ac tam diu paupertati ac parsimoniæ honos fuerit; adeo, 25 quanto rerum minus, tanto minus cupiditatis erat. Nuper

divitiæ avaritiam, et abundantes voluptates desiderium per luxum atque libidinem pereundi perdendique omnia in

Sed querelæ, ne tum quidem grata futuræ, quum forsitan necessariæ erunt, ab initio certe tantæ ordiendæ 30 rei absint. Cum bonis potius ominibus votisque et preca

tionibus deorum dearumque, si, ut poetis, nobis quoque mos esset, libentius inciperemus, ut orsis tanti operis successus prosperos darent.

vexere.

LIBRI PRIMI

CAP. I-XXVI

XXXII-XXXV.

XXXIX-XLI. XLV-XLIX. LIII, LVI-LX.

1. Jam primum omnium satis constat, Troja capta in ceteros sævitum esse Trojanos; duobus, Æneæ Antenorique, et vetusti jure hospitii et quia pacis reddendæque Helenæ semper auctores fuerunt, omne jus belli Achivos abstinuisse. Casibus deinde variis Antenorem cum mul- 5 titudine Enetùm, qui seditione ex Paphlagonia pulsi et sedes et ducem, rege Pylæmene ad Trojam amisso, quærebant, venisse in intimum Hadriatici maris sinum; Euganeisque, qui inter mare Alpesque incolebant, pulsis, Enetos Trojanosque eas tenuisse terras. Et in quem pri- 10

. mum egressi sunt locum, Troja vocatur, pagoque Trojano inde nomen est; gens universa Veneti appellati. Æneam ab simili clade domo profugum, sed ad majora rerum initia ducentibus fatis, primo in Macedoniam venisse, inde in Siciliam quærentem sedes delatum, ab Sicilia classe ad 15 Laurentem agrum tenuisse. Troja et huic loco nomen est. Ibi egressi Trojani, ut quibus ab immenso prope errore nihil præter arma et naves superesset, quum prædam ex agris agerent, Latinus rex Aboriginesque, qui tum ea tenebant loca, ad arcendam vim advenarum armati 20 ex urbe atque agris concurrunt. Duplex inde fama est; alii, prælio victum Latinum, pacem cum Ænea, deinde affinitatem junxisse tradunt; alii, quum instructæ acies constitissent, priusquam signa canerent, processisse Lati

« PreviousContinue »