Page images
PDF
EPUB

L9.73 KE 39883 (5)

HARVARD COLLEGE LIBRARY

GIFT OF

DR. JOHN RATHBONE OLIVER
AUGUST 4, 1941

Transferred to the

Classies Library

CUM de materia, ejusque motibus, (si modo opiniones quæ providentiam impugnent excipias) disputet Lucretius, quis philosophorum prudentius, aut rei ipsi accommodatius? De rebus vero a sensu remotis, de anima ejusque facultatibus disserente nemo vanior aut ineptior. Qualem vero sibi animam effingit? En ipsa adest; substantia corporea tenuis, composita e minutis et volubilibus particulis auræ, aëris, et caloris, quæ ita per totum corpus sitæ sunt, ut parvis intervallis sint a se invicem disjunctæ. His tribus addas quartum nescio quid innominatum persubtile, et maxime mobile, quod in pectore situm sit sensus principium, et imagines ab omnibus rebus venientes percipiat, et tum perfecta et consummata erit Epicuri anima. Breviter, concipe araneum in pyxide, per totam istius pyxidis cavitatem telam texat, mediamque ipse incolat: advolent deinde muscæ, et fila moveant, quo motu excitatus araneus filamenta tractet, muscas irretiat, et captas devoret: hæc concipe, et habebis imaginem Epicureæ animæ captantis eldwλa, qua nulla unquam fuerit similior. Hæc vero dig na sunt philosopho commenta!

Animam non esse corporis harmoniam a vs. 94. ad vs. 136. satis probatum. Inde usque ad 162. frustra animun, dominum viz. vili servo animæ conjungit: vehementi metu concusso animo, laborat anima, fateor, sic tremente citharædo debitos sonos cithara non reddit. Pari successu usque ad vs. 177. animum corporeum esse evincere conatur, quod enim argumentis confirmare debuit, id tanquam certum sibi sumit; pertinaciter enim affirmamus contactum posse esse sine corpore.

Dum vero animam corpoream esse nondum probaverit, quid de illius subtilitate usque ad vs. 231. inquiramus?

Fatendum tamen poëtam evidenter demonstrasse animæ particulas, (si modo corporea foret) debere esse subtiles et volubiles: nec de compositione animæ usque ad vs. 323. litigemus, nam ex aëris, auræ, et caloris seminibus non minus apte compo. nat animum quam ex alicujus alius materiæ particulis. Quod vero vs. 280. tribus hisce rebus quartum aliquod innominatum addat, ideo confitetur nullum genus corporis concipi aut excogitari posse, quod sensus sit principium.

Prudenter autem tenuis animi salutem denso validoque corpori commendat usque ad vs. 350. et usque ad vs. 370. corpori etiam facultatem sentiendi largitur. Quid autem stultius? quid a communi sensu remotius? Quid denique ipsius placitis minus accommodatum? Unde enim corpus sit sensus particeps cui nihil quartæ istius innominatæ rei immiscetur? Deinde ad vs. 396. contra Democritum feliciter disputet: nec repugno, non enim inquiro utra sententia potior sit, dum utraque est absurda. Et ut modo animum corpori conser. vandum credidit, sic ad vs. 417. corporis custodiam vicissim animo commendet. Istam tutelam non invideo. Argumenta vero quibus ipsum animum expugnat, consideremus.

Primum a vs. 425. ad vs. 445, te, nuem et subtilem corpoream substantiam, qualem animum supponit esse, distrahit et dispergit. Atque id fiat per me licet, corporeus sit animus, et quamvis crassus, et e particulis implexis conjunctus sit, eum tamen dissolubilem fatebor.

Secundum a vs. 445. ad vs. 459. Tertium a vs. 460, ad vs. 464. et quartum a vs. 464. ad vs. 473. nihil efficiunt animum enim una cum corpore nasci, adolescere, et senescere minime sentimus; corpus nasci, ado

lescere, atque senescere sentimus, in animo neque decrementum neque in crementum experimur; at vero in infante non viget animus, in sene deficit: quo argumento? nempe ineptus est puer, et senex desipit. Similiter artificem peritissimum in machina colloces, aliæ vero partes istius machinæ nimis rigescant, aliæ sint æquo flaccidiores, deterantur aliæ, aliæ autem nimis turgescant: et deinde stulte expectabis ordinatos motus, licet maxime elaboret peritissimus ille artifex. Deinde curas luctumque suscipit animus. Ergo est dissolubilis: quia viz. (alia uon jam occurrit ratio) luctus penetrans et curæ edaces alibi appellantur. Digna mortali et corporeo animo ista ratiocinatio! Quarto autem argumento eadem responsio, quæ secundo, satisfacit.

Tribus sequentibus argumentis a vs. 475. ad vs. 524. medici respondeant, quanquam nil opus est responso: crura vacillent, tardescat lingua, et natent oculi, quid hæc ad animum? Jurgia denique gliscant; neque id quidem mirum, quemadmodum quantumlibet alioquin peritus fuerit citharistes, non poterit tamen non dissonantes cantilenas exprimere, si perturbate intenderis, ac distenderis chordas citharæ, quæ harmonice ante pulsabatur. Similiter in morbo Epileptico ater ille humor organa deturbat, atque inde isti motus incompositi. Cum vero organa tantum afficiat et debilitet morbus, quid aliud restituat medicina? Septimum a vs. 525. ad vs. 546. asserit animam hominis membratim morientis sensim deficere atque interire: quasi frigescere non possunt artus nisi anima etiam frigescat: hoc vero argumentum supponit animam corpoream esse et per totum corpus diffusam, quod nondum probavit, et certo scio nemo unquam demonstrabit.

Octavum a vs. 547. ad vs. 556. nihil agit, neque enim ab alio intelligendi

aut ratiocinandi vim habet anima, quemadmodum auris audiendi, aut oculus videndi mutuatur; verum a seipsa id habet, ac idcirco mirum non est, si sejuncta a corpore auris non audiat, neque sejunctus oculus videat, secreta autem a corpore mens intelligat ac ratiocinetur.

Nono a vs. 557. ad vs. 578. hoc modo respondendum: Ut dum videmus militem gladio aliisque armis pugnantem, non dicimus tamen illum armis destitutum non posse plagam ullam inferre, cum manus adhuc suppetant quibus infligere ictus possit: sic cum anima membris undique, ut panoplia quadam induatur, organisque adeo corporis varias functiones obeat, dicendum tamen non est, ubi istum omnem quasi militarem apparatum exuerit, nullam ipsi neque intelligendi neque sentiendi superesse functionem.

Decimi argumenti a vs. 589. ad vs. 590. vires nemo agnoscet, nisi qui senserit animum esse quasi fundamentum totius animalis, et corpus animo tanquam sale aliquo condiri ne fæteat et putrescat.

Undecimum a vs. 591. ad vs. 605. nihil aliud est quam in verbo lusus ; ideo enim vim aliquam videtur habere, quia ista spirituum defectio appellatur animi deliquium.

Duo sequentia a vs. 606. ad vs. 623. negant animam exire posse integram nisi per fauces expiretur, nec absurde quidem, si corporeus foret animus. Addunt insuper animam futuram dissolutionem metuentem ægre atque invito exire; respondet apud Ciceronem Cato, 'Quid quod sapientissimus quisque æquissimo animo moritur, stultissimus iniquissimo? Nonne vobis videtur animus is, qui plus cernat et longius, videre se ad meliora proficisci? Ille autem cujus obtusior acies, non videre? Equidem efferor studio patres vestros, quos colui et dilexi, videndi; neque vero eos so

lum convenire aveo, sed illos etiam, de quibus audivi, et legi, et ipse conscripsi. Quo quidem me proficiscentem, haud scio quis facile retraxerit. Quod si quis Deus mihi largiatur ut ex hac ætate repuerascam, et in cunis vagiam, valde recusem ; nec vero velim, quasi decurso spatio a calce ad carceres revocari.' Demum affirmant, animum, quoniam in pectore hominis semper situs est (si Epicurum viz. audiamus) extra pectus non posse integrum manere: quasi aves in nido natæ extra illum versari nequeant.

Decimum quintum a vs. 624. ad vs. 633. ejusdem est cum reliquis farinæ, et vulgus sapit. Nec decimum sextum a vs. 634. ad vs. 669. tam fuse explicasset poëta, si motum animalem, eaque instrumenta quæ isti perficiendo inserviunt perspexisset. Sequenti a vs. 670. ad vs. 678. Plato et Pythagoras respondeant, istos enim solos premit, et alia jam ago. Decimum septimum et octavum a vs. 679. ad vs. 712. supponunt animum corporeum per totum corpus diffundi, et cunctis illius partibus alligari, quo nihil falsius aut absurdius: in capite, tanquam princeps in solio, residet, ibique dominatur.

Quam futulis sit ista a vs. 713. ad vs. 740. de vermibus observatio omnes sentiunt, qui vermes in terra, planta, caseo, rebus profecto nunquam animatis genitos viderunt.

Qui animarum transmigrationem defendunt, isti effugiant nodos quos nectit poëta a vs. 741. ad vs. 769. Et deinde a vs. 770. ad 776. absurdus foret animus, nisi cuperet corpus vividum et vigens, fugeretque senio confectum, De sequentibus a vs.

777. ad vs. 784. istí videant, si qui sint, qui Pythagoricas nugas aliquid esse putent. Quoniam vero vigesimum quartum a vs. 785. ad vs. 800. idem est cum decimo quarto, ideo non alia hic quam illic adhibenda est responsio.

A vs. 801. ad vs. 866. rem immortalem rei mortali conjungere præstantissimis philosophis nondum visum fuit incongruum aut absurdum : Deinde contra vs. 807. ad vs. 829. quartum genus rerum constituo, incorporeas viz. substantias immortales: idque impudenter negabit Epicurus, cum Deos snos æternos et indissolubiles constituerit. Demum a vs. 830. ad vs. 841. luctu penetranti affici, et curis edacibus vexari animum, et corpore morbis quibusdam correpto illum debitas functiones exercere non posse confitemur, at vero animum inde fieri mortalem pertinaciter negamus.

Jam vero copiosius ostenderem frustra hæc omnia argumenta congerere et explicare Lucretium, mortis enim metum non tollunt; quippe iis qui bonis prosperisque rebus utuntur, quid calamitosius ista morte, quæ sit σrépnois alo0hoews? et miseris talem mortem proponere qua extinguantur penitus, sicque miseriarum sit finis, perinde est ac si jactato tempestatum sævitia proponatur naufragium, quo submersus suffocatusque procellam deinceps sensurus non sit. Hoc est egregium, quod præstant Epicuri dogmata, solatium ; quod tamen, quale quale est, bonis omnibus et piis invisum ac ingratum, et impios solos, quos nulla philosophia curare debuit, juvabit. Creech.

DE RERUM NATURA LIB. IV.

1 Avia Pieridum] Hi 17. vss. jam sup. lib. 1. et a Lucretio positi sunt, et a nobis explicati. Quare illinc pete, si quid requiris. Atque iis quæ ibi diximus de solo,' hoc adde: Denique solum' idem valere interdum quod soleam, licet vel ex his verbis Plautinis intelligere, in Bacchid. 2. 3. 98. Etiam rogas, qui soccis habeat auro suppactum solum?' Lamb. Istos 25. vss. quibus attentum sibi Memmium suum, aut alium quemvis Lectorem reddere conatur vid. 1. 925. Creech.

2 Integros] Ter. Prol. Adel. ‘Plautus hunc locum Reliquit integrum.' Creech.

7 Animos] Sic utraque editio Anglicana, et lib. 1. reliquæ animum hoc loco habebant, nulla reddita ratione. Pr.

Exsolvere] Vide sup. vs. 931. Gif. 9 Contingens cuncta lepore] Duo codices manuscripti habent, contingens cuncta liquore. Non probo. Quod autem Thraso scribit continguens, quasi a verbo tinguo: suo more insanit. Est enim a verbo tango. Nam significat Lucretius levem quendam contactum, non tincturam ad imas parteis permanantem: idque declarat idem verbum paullo post positum, 'Contingunt mellis dulci,' &c. et verbale tactu, pro quo mendose scribitur in quibusdam libris vulg. facto: mendosissime autem Zoilus tractu legendum putat. Sic Arnob. lib. 3. dixit:

Quisquamne est hominum, rationis alicujus sapore contactus, qui pilos et lanugines credat in Deorum corporibus nasci?' Lamb.

Lepore] Quidam Codd. liquore, imperite: 1. 29. 'Quo magis æternum da dictis, Diva, leporem.' Creech.

17 Facto] Ita quidem sup. Sed hic in 4. lib. erat tactu. Forte tractu. Trahere,' ut ơnậv Græce, sit epotare. Gif.

Tactu] Alii pro pacto contendunt, tractu, i. e. haustu, Gifanius. Non tanti. Creech.

24 Perspicis] Ita et lib. quidam; et sup. 1. 948. 1110. Gif.

[ocr errors]

25 Præsentis] Legitur alibi codicum persentis, hoc sensu: Volui carmine Pierio rationem exponere nostram dum perspicis omnem naturam rerum: et dum persentis utilitatem quam affert philosophica tractatio. Nec hæreas in ultima verbi syllaba: s enim vim hanc habet ut quandoque reddat ancipitem, quandoque productam sed in 'sentis' ultima corripi non potest: quod patet in 'sentitis,' ut dormis,' 'dormitis,' is ultima producitur: quod in dormitis' patet. Obiter carmen Propertianum emenda ex sec. lib. 5. 11. Me lædet si multa sibi dabit oscula mater: Me soror et cum qua dormis amica simul.' scribe dormit, i. e. Cynthia. Ordo sequentis versiculi pentametri: Et me lædet soror cum qua simul dormit amica Cynthia. Quasi velit innuere: Licet prætendantur sanguinis et cognationis, nedum affinitatis vincula tamen si videro sororem Cynthiæ condormientem, suspicione pellicatus ebulliam, et acerbam diem propter zelum exigam. Sine commatica divisione legitur ille versiculus: 'me soror' et reliqua. Apud eundem Propertium est pro nobis exemplum illud ex sec. quoque lib. 24. 24. 'Non audis, et verba sinis me ludere: cum jam Flectant Icarii sidera tarda boves.' Pius. I. e. ante sentis. Sic autem habent quinque lib. manuscr.

« PreviousContinue »