Page images
PDF
EPUB

Sub ju

gum mit.

V. C. 433. minis miserabilem viam, per sociorum urbes reditum
A. C. 319. in patriam ac parentes, quo sæpe ipsi majoresque

eorum triumphantes venissent. Se solos sine vul-
nere, sine ferro, sine acie victos : sibi non stringere
licuisse gladios, non manum cum hoste conferre :
sibi nequidquam arma, nequidquam vires, nequid-

quam animos datos. Hæc frementibus hora fatalis tuntur Ro- ignominiæ advenit, omnia tristiora experiundo facmani.

tura, quam quæ præceperant animis. Jam primum
cum singulis vestimentis inermes extra vallum exire
jussi, et primi traditi obsides, atque in custodiam
abducti. Tum a consulibus abire lictores jussi, pa-
ludamentaque detracta; tantam inter ipsos, qui,
paullo ante eos exsecrantes, dedendos lacerandosque
censuerant, miserationem fecit, ut, suæ quisque
conditionis oblitus, ab illa deformatione tantæ ma-
jestatis, velut ab nefando spectaculo, averteret
oculos.

VI. Primi consules prope seminudi sub jugum
missi : tum, ut quisque gradu proximus erat, ita ig-
nominiæ objectus : tum deinceps singulæ legiones.
Circumstabant armati hostes, exprobrantes eluden-
tesque : gladii etiam plerisque intentati : et vulne-
rati quidam necatique, si vultus eorum indignitate
rerum acrior victorem obfendisset : ita traducti sub
jugum, et, quod pene gravius erat, per hostium
oculos. Quum e saltu evasissent, etsi, velut ab in-
feris extracti, tum primum lucem adspicere visi sunt,

tamen ipsa lux ita deforme intuentibus agmen omni Capuam morte tristior fuit. Itaque, quum ante noctem Caveniunt.

puam pervenire possent, incerti de fide sociorum, et
quod pudor præpediebat, circa viam haud procul
Capua omnium egeni corpora humi prostraverunt.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Quod ubi est Capuam nunciatum, evicit miseratio U.C. 433.

A, C. 319. justa sociorum superbiam ingenitam Campanis : confestim insignia sua consulibus, fasces, lictores, arma, equos, vestimenta, commeatus militibus benigne mittunt: et venientibus Capuam cunctus senatus populusque, obviam egressi, justis omnibus hospitalibus, privatisque et publicis funguntur officiis : neque illis sociorum comitas, vultusque benigni, et adloquia non modo sermonem elicere, sed ne, ut oculos quidem adtollerent, aut consolantes amicos contra intuerentur, efficere poterant. Adeo super mororem pudor quidam fugere conloquia et coetus hominum cogebat. Postero die quum juvenes nobiles, missi a Capua, ut proficiscentes ad finem Campanum prosequerentur, revertissent; vocatique in curiam percunctantibus majoribus natu, multo sibi mastiores et abjectioris animi visos, referrent; adeo silens, ac prope mutum agmen incessisse : tacere indolem illam Romanam, ablatosque cum armis aninos : non reddere salutem, non salutantibus dare responsum, non hiscere quemquam præ metu potuisse, tamquam ferentibus adhuc cervicibus jugum, sub quo emissi essent. Habere Samnites victoriam, non præclaram solum, sed etiam perpetuum: cepisse enim eos non. Romam, sicut ante Gallos, sed, quod multo bellicosius fuerit, Romanam virtutem ferociamque.

VII. Quum hæc dicerentur audirenturque, et deploratum pene Romanum nomen in concilio sociorum, fidelium esset ; dicitur Ofilius Calavius, Ovii Ofilii de filius, clarus genere factisque, tum etiam ætate ve

Romanorendus, longe aliter se habere rem dixisse: Silentium

tio judiillud obstinatum, fixosque in terram oculos, et surdas cium.. ad omnia solatia aures, et pudorem intuendæ lucis, in

rum silen. ma.

U. C. 433. gentem molem irarum ex alto animo cientis indicia A. C. 319.

esse : aut Romana se ignorare ingenia, aut silentium illud Samnitibus flebiles brevi clamores gemitusque excitaturum ; Caudinæque pacis aliquanto Samnitibus, quam Romanis, tristiorem memoriam fore. Quippe suos quemque eorum animos habiturum, ubicumque congressuri sint: saltus Caudinos non ubique Samnitibus fore. Jam Romæ etiam sua infamis clades erat. Obsesso

primum audierunt: tristior deinde ignominiosæ paLuctus Ro-cis magis, quam periculi, nuncius fuit. Ad famam

obsidionis delectus haberi cæptus erat : dimissus deinde auxiliorum adparatus, postquam deditionem tam fæde factam acceperunt: extemploque sine ulla publica auctoritate consensum in omnem formam luctus est. Tabernæ circa forum clausæ, justitiumque in foro sua sponte cæptum prius, quam indictum : lati clavi, annuli aurei positi ; pene moestior exercitu ipso civitas esse : nec ducibus solum atque auctoribus sponsoribusque pacis irasci, sed innoxios etiam milites odisse, et negare urbe tectisve accipiendos. Quam concitationem animorum fregit adventus exercitụs, etiam iratis miserabilis : non enim tamquam in patriam revertentes ex insperato incolumes, sed captorum habitu vultuque ingressi sero in urbem, ita se in suis quisque tectis abdiderunt, ut postero atqne insequentibus diebus nemo eorum forum aut publicum adspicere vellet. Consules, in privato abditi, nihil pro magistratu agere,

nisi quod expressum senatusconsulto est, ut dictàQ. Fabius

torem dicerent comitiorum caussa. Q. Fabium Amdictator

bustum dixerunt, et P. Ælium Pætum magistrum M. Æmi equitum : quibus vitio creatis, subfecti M. Æmilius lius dicta- Papus dictator, L. Valerius Flaccus magister equi

tor.

ET

num.

ma sen

tum. Nec per eos comitia babita : et, quia tæde- U.C. 433.

A. C. 319. bat populum omnium magistratuum ejus anni, res ad interregnum rediit. Interreges Q. Fabius Maxi- Interregmus, M. Valerius Corvus : is consules creavit Q. Publilium Philonem et L. Papirium Cursorem ite- U.C. 434.

A. C. 318. rum, haud dubio consensu civitatis, quod nulli ea tempestate duces clariores essent.

VIII. Quo creati sunt die, eo (sic enim placuerat Patribus) magistratum inierunt, sollemnibusque senatusconsultis perfectis, de pace Caudina retulerunt: et Publilius, penes quem fasces erant, Dic Postumii

magnaniSp. Postumi, inquit. Qui ubi surrexit, eodem illo vultu, quo sub jugum missus erat, Haud sum igna- tentia. tus, inquit, consules, ignominiæ, non honoris caussa me primum excitatum jussumque dicere, non tamquam senatorem, sed tamquam reum qua infelicis belli, qua ignominiosæ pacis. Ego tamen, quando neque de noxa nostra

de репа retulistis, omissa defensione, quæ non difficillima esset apud haud ignaros fortunarum humanarum necessitatumque, sententiam de eo, de quo retulistis, paucis peragam : quæ sententia testis erit, mihine, an legionibus vestris pepercerim, quum me seu turpi seu necessaria sponsione obstrinxi. Qua tamen, quando injussu populi facta est, non tenetur populus Romanus : nec quidquam ex ea, præterquam corpora nostra debentur Samnitibus. Dedamur per feciale nudi vinctique : exsolvamus religione populum, si qua obligavimus; ne quid divini humanive obstet, quo minus justuin piumque de integro ineatur bellum. Interea consules exercitum scribere, armare, educere placet; nec prius ingredi hostium fines, quam omnia justa in deditionem nostram perfecta erunt. Vos, Dii inmortales, precor quæsoque, si vobis non fuit cordi,

neque

U.C. 434. Sp. Postumium, T. Veturium consules cum Samnitibus A. C. 318.

prospere bellum gerere; at vos satis habeatis, vidisse nos sub jugum missos, vidisse sponsione infami obligatos, videre nudos vinctosque hostibus deditos, omnem sram hostium nostris capitibus excipientes. Novos consules legionesque Romanas ita cum Samnite gerere bellum velitis, ut omnia ante nos consules bella gesta sunt. Quæ ubi dixit, tanta simul admiratio miseratioque viri incessit omnes, ut modo vix crederent, illum eumdem esse Sp. Postumium, qui auctor tam fædæ pacis fuisset : modo miserarentur, quod vir talis etiam præcipuum apud hostes supplicium passurus esset ob iram diremtæ pacis. Quum omnes, laudibus modo prosequentes virum, in sententiam ejus pedibus irent; tentata paulisper intercessio est ab L. Livio et Q. Mælio, tribunis plebis : qui, neque

exsolvi religione populum, aiebant, deditione sud, hisi omnia Samnitibus, qualia apud Caudium fuissent, restituerentur : neque se pro eo, quod, spondendo paeem, servassent exercitum populi Romani, pænam ullam meritos esse; neque ad extremum, quum sacro

sancti essent, dedi hostibus violarive posse. Postumii IX. Tum Postumius, Interea dedite, inquit, profaadversus tribb.

nos nos, quos salva religione potestis : dedetis deinde et oratio. istos sacrosanctos, quum primum magistratu abierint ;

sed, si me audiatis, prius, quam dedantur, hic in comitio virgis cæsos, hanc jam ut intercalatæ pænæ usuram habeant. Nam quod deditione nostra negant exsolvi religione populum, id istos magis, ne dedantur, quam quia ita se res habeat, dicere, quis adeo juris fecialium expers est, qui ignoret ? Neque ego inficias eo, Patres conscripti, tam sponsiones quam fædera sancta: esse apud eos homines, apud quos juxta divinas relia

« PreviousContinue »