Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

T. LIVII PATAVINI

HISTORIARUM

AB URBE CONDITA

LIBRI,

EPITOME LIBRI IX

[ocr errors]

T

VETURIUS et Sp. Postumius apud Caudin as

Furcas, deducto in locum artum exercitu, quum nulla spes evadendi esset, fædere cum Samnitibus facto, et sercentis equitibus Romanis obsidibus datis, ita exercitum abduxerunt, ut omnes sub jugum mitterentur. Iidemque, auctore Sp. Postumio consule, (qui in senatu suaserat, ut eorum deditione, quorum culpa tam deforme foedus ictum erat, publica fides liberare. tur) cum duobus tribunis plebis et omnibus, qui fædus spoponderant, dediti Samnitibus, non sunt recepti : nec multo post, fusis a Papirio Cursore Samnitibus et sub jugum missis, receptisque sexcentis equitibus Romanis, qui obsides dati erant, pudor prioris flagitii abolitus est. Tribus duæ adjectæ sunt, Ufentina et Falerina. Suessa et Pontiæ coloniæ deductæ sunt. Ap. Claudius censor aquam perduxit : viam stravit, quæ Appia vocata est : libertinorum filios in senatum legit. Ideoque, quoniam is ordo videbatur inquinatus indignis, sequenVol. II.

B

[blocks in formation]

tis anni consules in senatu legendo observaverunt, quemadmodum ante per proximos censores observatum fuerat. Res præterea contra Apulos, Etruscos, Umbros, Marsos, Pelignos, Æquos et Samnites, quibus fædus erat restitutum, prospere gestas continet. Flavius scriba, libertino patre natus, ædilis curulis fuit per forensem factionem creatus : quæ quum comitia et campum turbaret, et in iis propter nimias vires dominaretur, a Q. Fabio censore in quatuor tribus redacta est, quas urbanas adpellavit. Eaque res Fabio Maximo nomen dedit. In hoc libro mentio Alexandri Magni, qui" temporibus his fuit; et, estimatis populi Romani viribus, quæ tunc erant, conligitur, si Alexander in Italiam trajecisset, non tam facilem ei victoriam de populo Romano fore, quam de iis gentibus, quas ad Orientem imperio suo subjecerat.

T. LIVII PATAVINI

LIBER X.

SERU

EQUITUR hunc annum nobilis clade Romana U.C. 433.

Caudina pax, T. Veturio Calvino, Sp. Postumio A. C. 319. consulibus. Samnites eo anno imperatorem C. Pontium, Herennii filium, habuerunt, patre longe prudentissimo natum, primum ipsum bellatorem ducemque. Is, ubi legati, qui ad dedendas res missi erant, pace infecta redierunt, Ne nihil actum, inquit, hac Pontii Samlegatione censeatis, expiatum est, quidquid ex fædere nitis oratio. rupto irarum in nos cælestium fuit. Satis scio, quibuscumque Diis cordi fuit, subigi nos ad necessitatem dedendi res, quæ a nobis ex fædere repetitæ fuerant, iis non fuisse cordi tam superbe ab Romanis foederis expiationem spretam. Quid enim ultra fieri ad placandos Deos mitigandosque homines potuit, quam quod nos fecimus ? Res hostium in præda captas, quæ belli jure nostræ videbantur, remisimus : auctores belli, quia vivos non potuimus, perfunctos jam fato dedidimus : bona eorum, ne quid ex, contagione noxæ remaneret penes nos, Romam portavimus. Quid ultra tibi, Romane, quid fæderi, quid Diis arbitris fæderis debeo? quem tibi tuarum irarum, quem meorum suppliciorum judicem feram, neminem, neque populum, neque privatum, fugio. Quod si nihil cum potentiore juris humani re

U. C. 433. linquitur inopi, at ego ad Deos vindices intolerandæ A. C. 319. superbiæ confugiam ; et precabor, ut iras suas vertant

in eos, quibus non suæ redditæ res, non alienæ adcumulatæ satis sint ; quorum sævitiam non mors noxiorum, non deditio exanimatorum corporum, non bona sequentia domini deditionem exsatient. Placari nequeunt, nisi hauriendum sanguinem laniandaque viscera nostra præbuerimus. Justum est bellum, Samnites, quibus necessarium; et pia arma, quibus nulla nisi in armis relinquitur spes. Proinde, quum rerum humanarum maximum momentum sit, quam propitiis rem, quam adversis agant Diis, pro certo habete, priora bella adversus Deos magis, quam homines, ges

sisse ; hoc, quod instat, ducibus ipsis Diis gesturos. Samnites II. Hæc, non læta magis, quam vera, vaticinatus, ad Cau

exercitu educto, circa Caudium castra, quam potest dium castra lo- occultissime, locat : inde ad Calatiam, ubi jam concant,

sules Romanos castraque esse audiebat, milites decem pastorum habitu mittit : pecoraque diversos, alium alibi, haud procul Romanis pascere jubet præsidiis : ubi inciderint in prædatores, ut idem omnibus sermo constet, legiones Samnitium in Apulia esse, Luceriam omnibus copiis circumsedere : nec procul abesse, quin vi capiant. Jam is etiam rumor ante, de industria vulgatus, venerat ad Romanos; sed fidem auxere captivi, eo maxime, quod sermo inter omnes congruebat. Haud erat dubium, quin Lucerinis opem Romanus ferret, bonis ac fidelibus sociis ; simul ne Apulia omnis ad præsentem terrorem deficeret: ea modo, qua irent, consultatio fuit. Duæ ad Luceriam ferebant viæ; altera præter oram superi maris patens apertaque, sed, quanto tutior, tanto fere longior; altera per Furculas Cau

« PreviousContinue »