Page images
PDF
EPUB

dinas brevior. Sed ita natus locus est : saltus duo U.C. 433.

A. C. 319. alti angusti silvosique sunt, montibus circa perpetuis inter se juncti : jacet inter eos satis patens clausus in medio campus, herbidus aquosusque, per quem medium iter est. Sed ante, quam venias ad eum, intrandæ primæ angustiæ sunt: et aut eadem, qua te insinuaveris, retro via repetenda; aut, si ire porro pergas, per alium saltum artiorem inpeditioremque evadendum. In eum campum via alia per cavam rupem, Romani, demisso agmine, quum ad alias angustias protinus pergerent, septas dejectu arborum, saxorumque ingentium objacentem molem invenere : quum fraus hostilis adparuisset, præsi- Capti

fraude loci dium etiam in summo saltu conspicitur. Citati inde Romani. retro, qua venerant, pergunt repetere viam: eam quoque clausam sua obice armisque inveniunt: sistunt inde gradum sine ullius imperio : stuporque omnium animos, ac velut torpor quidam insolitus membra tenet: intuentesque alii alios (quum alterum quisque compotem magis mentis ac consilii ducerent) diu inmobiles silent. Deinde ubi prætoria consulum erigi videre, et expedire quosdam utilia operi, quamquam ludibrio fore munientes, perditis rebus ac spe omni ademta, cernebant ; tamen, ne culpam malis adderent, pro se quisque, nec hortante ullo nec imperante, ad muniendum versi, castra propter aquam vallo circundant; sua ipsi opera laboremque irritum (præterquam quod hostes superbe increpabant) cum miserabili confessione eludentes. Ad consules mostos, ne advocantes quidem in consilium, (quando nec consilio nec auxilio locus esset) sua sponte legati ac tribuni conveniunt: militesque ad prætorium versi, opem, quam vix

sunt,

U. C. 433. Dii inmortales ferre poterant, ab ducibus exposA. C. 319.

cunt. Consilium III. Querentes magis, quam consultantes, nox expedire non pos- obpressit : quum pro ingenio quisque fremerent;

alius, per obices viarum ; alius, per adversa montium, per silvas, qua ferri arma poterunt, eamus. Modo ad hostem pervenire liceat, quem per annos jam prope triginta vincimus ; omnia æqua et plana erunt Romano, in perfidum Samnitem pugnanti : alius, Quo, aut qua eamus ? Num montes moliri sede sua paramus ? Dum hæc inminebunt juga, qua tu ad hostem venies ? Armati, inermes, fortes, ignavi, pariter omnes capti atque victi sumus. Ne ferrum quidem ad bene moriendum oblaturus est hostis : sedens belluin conficiet. His in vicem sermonibus, qua cibi, qua quietis inmemor, nox traducta est. Ne Samnitibus quidem consilium in tam lætis subpetebat rebus : itaque universi Herennium Pontium, patrem imperatoris, per

literas consulendum censent. Jam is gravis annis non militaribus solum, sed civilibus quoque, ab

scesserat muneribus : in corpore tamen adfecto viHerennii gebat vis animi consiliique. Is, ubi accepit, ad Furdiscordia

culas Caudinas inter duos saltus clausos esse exerresponsa.

citus Romanos, consultus ab nuncio filii, censuit, omnes inde quam primum inviolatos dimittendos : quæ ubi spreta sententia est, iterumque, eodem remeante nuncio, consulebatur, censuit, ad unum omnes interficiendos. Quæ ubi tam discordia inter se, velut ex ancipiti oraculo, responsa data sunt; quamquam filius ipse in primis jam animum quoque patris consenuisse in adfecto corpore rebatur ; tamen consensu omnium victus est, ut ipsum in consilium adciret. Nec gravatus senex plaustro in castra dicitur

advectus, vocatusque in consilium ita ferme locutus U. C. 433..

A. C. 319. esse, ut nihil sententiæ suæ mutaret; caussas tantum adjiceret : Priore se consilio, quod optimum duceret, cum potentissimo populo per ingens beneficium perpetuam firmare pacem amicitiamque : altero consilio in multas ætates, quibus, amissis duobus exercitibus, haud facile receptura vires Romana res esset, bellum differre : tertium nullum consilium esse. Quum filius aliique principes percunctando exsequerentur, Quid si media via consilii caperetur ; ut et dimitterentur incolumes, et leges iis jure belli victis inponerentur ? ista quidem sententia, inquit, ea est, quæ neque amicos parat, neque inimicos tollit. Servate modo, quos ignominia irritaveritis : ea est Romana gens, quæ victa quiescere nesciat. Vivet semper in pectoribus illorum, quidquid istuc præsens necessitas inusserit; neque eos ante multiplices pænas expetitas a vobis quiescere sinet.

IV. Neutra sententia accepta. Herennius domum e castris est avectus. Et in castris Romanis quum frustra multi conatus ad erumpendum capti essent, et jam omnium rerum inopia esset; victi necessitate legatos mittunt, qui primum pacem æquam peterent: si pacem non inpetrarent, uti provocarent ad pugnam. Tum Pontius, debellatum esse, Leges a

Pontio dicrespondit : et, quoniam ne victi quidem ac capti fortunam fateri scirent, inermes cum singulis vestimentis manis. sub jugum missurum : alias conditiones pacis æquas victis ac victoribus fore; si agro Samnitium decederetur, coloniæ abducerentur, suis deinde legibus Romanum ac Samnitem æquo fædere victurum. His conditionibus paratum se esse fædus cum consulibus ferire : si quid eorum displiceat, legatos redire ad se vetuit.

tæ Ro

V. C. 433. Hæc quum legatio renunciaretur, tantus gemitus A. C. 319.

omnium subito exortus est, tantaque mostitia incessit, ut non gravius accepturi viderentur, si nunciaretur, omnibus eo loco mortem obpetendam essè. Quum diu silentium fuisset, nec consules aut pro

fædere tam turpi, aut contra fædus tam necessarium Lentulo hiscere possent; tum L. Lentulus, qui tum princeps suadente, legatorum virtute atque honoribus erat, Patrem

meum, inquit, consules, sæpe audivi memorantem, se in Capitolio unum non fuisse auctorem senatui redimendæ auro a Gallis civitatis, quando nec fossa valloque ab ignavissimo ad opera ac muniendum hoste clausi essent; et erumpere si non sine periculo magno, tamen sine certa pernicie possent. Quod si, ut illis decurrere ex Capitolio armatis in hostem licuit, (quo sæpe modo obsessi in obsidentes eruperunt) ita nobis æquo aut iniquo loco dimicandi tantummodo cun hoste copia esset, non mihi paterni animi indoles in consilio dando des esset. Equidem mortem pro patria præclaram esse fateor : et me vel devovere pro populo Romano legionibusque, vel in medios me inmittere hostes paratus sum. Sed hic patriam video, hic quidquid Romanarum legionum est: quæ, nisi pro se ipsis ad mortem ruere volunt, quid habent, quod morte sua servent? Tecta ur. bis, dicat aliquis, et mænia, et eam turbam, a qua urbs incolitur : immo, hercule, produntur ea omnia, deleto hoc exercitu, non servantur. Quis enim ea tuebitur ? Inbellis videlicet atque inermis multitudo ? tam, hercule, quam a Gallorum inpetu defendit. An a Veiis exercitum Camillumque ducem inplorabunt? Hic omnes spes opesque sunt, quas servando patriam serva.. mus: dedendo ad necem patriam deserimus ac prodimus. At fæda atque ignominiosa deditio est. Sed ea

caritas patriæ est, ut tam ignominia eam, quam morte U. C. 433.

A. C. 319. nostra, si opus sit, servemus. Subeatur ergo ista, quantacumque est, indignitas ; et pareatur necessitati, quam ne Dii quidem superant. Ite, consules, redimite armis civitatem, quam auro majores vestri redemerunt.

V. Consules profecti ad Pontium in conloquium, Accipiun. quum de foedere victor agitaret, negarunt, injussu tur. populi fædus fieri posse: nec sine fecialibus ceremoniaque alia sollemni. Itaque non, ut vulgo credunt, Claudiusque etiam scribit, fædere pax Caudina, sed per sponsionem, facta est. Quid enim aut sponsoribus in foedere opus esset aut obsidibus, ubi precatione res transigitur? per quem populum fiat, quo minus legibus dictis stetur, ut eum ita Jupiter feriat, quemadmodum a fecialibus porcus feriatur. Spoponderunt consules, legati, quæstores, tribuni militum; nominaque omnium, qui spoponderunt, exstant : ubi, si ex fædere acta res esset, præterquam duorum fecialium, non exstarent; et propter nem cessariam foederis dilationem obsides etiam sexcenti equites imperati, qui capite luerent, si pacto non staretur. Tempus inde statutum tradendis obsidibus exercituque inermi mittendo. Redintegravit luctum in castris consulum adventus, ut vix ab iis abstinerent manus, quorum temeritate in eum locum deducti essent; quorum ignavia fædius inde, quam Tenisseut, abituri : illis non ducem locorum, non exploratorem fuisse : belluarum modo cæcos in foveam: missos. Alii alios intueri, contemplari arma. mox tradenda, et inermes futuras dextras, obnoxiaque corpora hosti : proponere sibimet ipsi. ante oculos jugum hostile, et ludibria victoris, et vultus superbos, et per armatos inermium iter. Inde fædi ag

« PreviousContinue »