Page images
PDF
EPUB

perventum est. Hoc illud est præcipuè in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in illustri posita monumento intueri; inde, tibi tuæque reipublice, quod imitere, capias; inde fœdum inceptu, foedum extitu, quod vites. Cæteram aut me amor negotii suscepti fallit, aut nulla unquam respublica nec major, nec sanctior, nec bonis exemplis ditior fuit; nec in quam civitatem tam seræ avaritia, luxuriaque immigraverint; nec ubi tantus ac tam diu paupertati ac parsimoniæ honos fuerit, ade`, quanto rerum minus, tanto minus cupiditatis erat. Nuper divitiæ avaritiam,et abundantes voluptates desiderium per luxum atque libidinem pereundi perdendique omnia, invexere. Sed querelæ, ne tum quidem gratæ futuræ, quum forsitan et necessariæ erunt, ab initio certè tantæ ordiendæ rei absint. Cum bonis potiùs ominibus, votisque ac precationibus Deorum Dearumque, si, ut potis, nobis quoque mos esset, libentius inciperemus, ut orsis tanti operis successus prosperos darent.

I. JAM primum omnium satis constat, Troja capta, in cæteros savitum esse Trojanos; duobus, Ænea Antenoreque, et vetusti jure hospitii, et quia pacis reddendæque Helenæ semper auctores fuerant, omne jus belli Achivos abstinuisse. Casibus deinde variis Antenorem cum multitudine Henet m, qui, seditione ex Paphlagonia pulsi, et sedes et ducem, rege Pylemene ad Trojam amisso, quærebant, venisse in intimum maris Hadriatici sinum; Euganeisque, qui inter mare Alpesque incolebant, pulsis, Henetos Trojanosque eas tenuisse terras; et in quem primam egressi sunt locum, Troja vocatur, pagoque inde Trojano nomen est; gens universa Veneti appellati. Ænean, ab simili clade domo profugum, sed ad majora initia rerum ducentibus fatis, primo in Macedoniam venisse; inde in Siciliam quærentem sedes delatum; ab Sicilia classe Laurentem agrum tenuisse; Troje et huic loco nomen est. Ibi egressi Trojani, ut quibus ab immenso prope errore nihil, præter arma et naves, superesset, quum prædam ex agris agerent, Latinus rex Aboriginesque, qui tum ea tenebant loca, ad arcendam vim advenarum armati ex urbe atque agris concurrunt. Duplex inde fama est: alii, prælio victum Latinum pacem cum Ænea, deinde affinitatem junxisse, tradunt: alii, quum instruct acies constitissent, priusquam signa canerent, processisse Latinum inter primores, ducemque advenarum evocasse ad colloquium: percunctatum deinde, qui morta

les essent, unde, aut quo casu profecti domo, quidve quærentes in agrum Laurentem exissent? Postquam audierit multitudinem Trojanos esse; ducem Ænean, filium Anchisæ et Veneris; cremata patria et domo profugos sedem condenda que urbi locum quærere, et nobilitatem admiratum gentis virique, et animum vel bello vel paci paratum, dextera data fidem futuræ amicitiæ sanxisse. Inde fœdus ictum inter duces, inter exercitus salutationem factam: Ænean apud Latinum fuisse in hospitio: ibi Latinum apud Penates Deos domesticum publico adjunxisse fœdus, filia Ænex in matrimonium data: ea res utique Trojanis spem affirmat tandem stabili certaque sede finiendi erroris. Oppidum condunt. Æneas ab nomine uxoris Lavinium appellat. Brevi stirps quoque virilis ex novo matrimonio fuit, cui Ascanium parentes dixere nomen.

II. Bello deinde Aborigines Trojanique simul petiti. Turnus Rex Rutulorum, cui pacta Lavinia ante adventum Æneæ fuerat, prælatum sibi advenam ægrè patiens, simul Eneæ Latinoque bellum intulerat. Neutra acies læta ex eo certamine abiit; victi Rutuli: victores Aborigines Trojanique ducem Latinum amisere. Inde Turnus Rutulique, diffisi rebus, ad florentes Etruscorum opes Mezentiumque eorum regem, confugiunt; qui Cære opulento tum oppido imperitans, jam inde ab initio minimè lætus novæ origine urbis, et tum nimio plus, qu`m satis tutum esset accolis, rem Trojanam crescere ratus, haud gravatim socia arma Rutulis junxit. Æneas adversus tanti belli terrorem ut animos Aboriginum sibi conciliaret, ne sub eodem jure solùm, sed etiam nomine, omnes essent, Latinos utramque gentem appellavit. Nec deinde Aborigines Trojanis studio ac fide erga regem Ænean cessere; fretusque his animis coalescentium in dies magis duorum populorum Æneas, quanquam tanta opibus Etruria erat, ut jam non terras solm, sed mare etiam per totam Italia longitudinem, ab Alpibus ad fretum Siculum, fama nominis sui impl ́sset; tamen, quum manibus bellum propulsare posset, in aciem copias eduxit. Secundum inde prælium Latinis, Æneæ etiam ultimum operum mortalium fuit. Situs est, quemcunque eum dici jus fasque est, super Numicium flumen ; Jovem indigetem appellant.

III. Nondum maturus imperio Ascanius Æneæ filius erat; tamen id imperium ei ad puberem ætatem incolume mansit; tantisper tutela muliebri (tanta indoles in Lavinia

erat) res Latina et regnum avitum paternumque puero stetit. Haud nihil ambigam (quis enim rem tam veterem pro certo affirmet?) hiccine fuerit Ascanius, an major quàm hic, Creusa matre Ílio incolumi natus, comesque inde paternæ fug <, quem Iulum eundem Julia gens auctorem nominis sui nuncupat. Is Ascanius ubicunque et quacunque matre genitus, (cert natum Ænea constat) abundante Lavinii multitudine, florentem jam (ut tum res erant) atque opulentam urbem matri, seu novercæ, reliquit. Novam ipse aliam sub Albano monte condidit; quæ, ab situ porrectæ in dorso urbis, Longa Alba appellata. Inter Lavinium et Albam Longam coloniam deductam triginta ferme interfuere anni; tantùm tamen opes creverant, maximè fusis Etruscis, ut ne morte quidem Æne, nec deinde, inter muliebrem tutelam rudimentumque primum puerilis regni, movere arına aut Mezentius Etruscique, aut ulli alii accolæ ausi sint. Pax ita convenerat, ut Etruscis Latinisque fluvius Albula, quem nunc Tiberim vocant, finis esset. Silvius deinde regnat, Ascanii filius, casu quodam in silvis natus. Is Ænean Silvium creat; is deinde Latinum Silvium. Ab eo coloniæ aliquot deductæ, Prisci Latini appellati. Mansit Silviis postea omnibus cognomen, qui Albæ regnarunt. Latino Alba ortus, Alba Atys, Atye Capys, Capye Capetus, Capeto Tiberinus; qui, in trajectu Albule amnis submersus, celebre ad posteros nomen flumini dedit. Agrippa inde Tiberini filius; post Agrippam Romulus Silvius, patre accepto imperio, regnat. Aventino, fulmine ipse ictus, regnum per manus tradidit. Is, sepultus in eo colle, qui nunc est pars Romanæ urbis, cognomen colli fecit. Proca deinde regnat; is Numitorem atque Amulium procreat. Numitori, qui stirpis maximus erat, regnum vetustum Silviæ gentis legat. Plus tamen vis potuit, qum voluntas patris aut verecundia ætatis. Pulso fratre, Amulius regnat. Addit sceleri scelus. Stirpem fratris virilem interimit. Fratris filie Rhea Silvia, per speciem honoris, quum Vestalem eam legisset, perpetua virginitate spem partus adimit.

IV. Sed debebatur, ut opinor, fatis tantæ origo urbis, maximique secundum Deorum opes imperii principium. Vi compressa Vestalis, quum geminum partum edidisset, seu ita rata, seu quia Deus auctor culpe honestior erat, Martem incertæ stirpis patrem nuncupat. Sed nec Dii, nec homines, aut ipsam, aut stirpem a crudelitate regia vindicant. Sarcedos vincta in custodiam datur; pueros in pro

fluentem aquam mitti jubet. Forte quadam divinitus super ripas Tiberis effusus lenibus stagnis, nec adiri usquam ad justi cursum poterat amnis; et, posse quamvis languida mergi aqua infantes, spem ferentibus dabat. Ita velut defuncti regis imperio, in proxima alluvie, ubi nunc ficus Ruminalis est (Romularem vocatam ferunt) pueros exponunt. Vastæ tum in iis locis solitudines erant. Tenet fama, quum fluitantem alveum, quo expositi erant pueri, tenuis in sicco aqua destituisset, lupam sitientem ex montibus, qui circa sunt, ad puerilem vagitum cursum flexisse; eam summissas infantibus adeò mitem præbuisse mammas, ut lingua lambentem pueros magister regii pecoris invenerit. Faustulo fuisse nomen ferunt. Ab eo ad stabula Larentiæ uxori educandos latos. Sunt, qui Larentiam, vulgato corpore, lupam inter pastores vocatam putent; inde locum fabulæ ac miraculo datum. Ita geniti, itaque educati, quum primum adolevit ætas, nec in stabulis, nec ad pecora segnes, venando peragrare circa saltus. Hinc, robore corporibus animisque sumpto, jam non feras tantùm subsistere, sed in latrones, præda onustos, impetus facere, pastoribusque rapta dividere ; et cum his, cresente indies grege juvenum, seria ac jocos celebrare.

V. Jam tum in Palatino monte Lupercal hoc fuisse ludicrum ferunt, et à Pallanteo, urbe Arcadica, Pallantium, deinde Pallatium, montem appellatum. Ibi Evandrum, qui ex eo genere Arcadum multis ante tempestatibus ea tenuerat loca, solenne allatum ex Arcadia instituisse, ut nudi juvenes, Lyceum Pana venerantes per lusum atque lasciviam currerent; quem Romani deinde vocârunt Inuum. Huic deditis ludicro, quum solenne notum esset, insidiatos obiram prædæ amissæ latrones, quum Romulus vi se defendisset, Remum cepisse; captum regi Amulio tradidisse, ultro accusantes. Crimini maximè dabant, in Numitoris agros ab his impetum fieri; inde eos, collecta juvenum manu, hostilem in modum prædas agere. Sic Numitori ad supplicium Remus deditur. Jam inde ab initio Faustulo spes fuerat regiam stirpem apud se éducari; nam et expositos jussu regis infantes sciebat, et tempus, quo ipse eos sustulisset, ad id ipsum congruere; sed rem immaturam, nisi aut per occasionem, aut per necessitatem aperiri noluerat. Necessitas prior venit. Ita metu subactus, Romulo rem aperit. Fortè et Numitori, quum in custodia Remum haberet, audissetque geminos esse fratres, comparando et ætatem eorum, et ip

erat) res Latina et regnum avitum paternumque puero stetit. Haud nihil ambigam (quis enim rem tam veterem pro certo affirmet?) hiccine fuerit Ascanius, an major quàm hic, Creusa matre Ílio incolumi natus, comesque inde paternæ fuge, quem Iulum eundem Julia gens auctorem nominis sui nuncupat. Is Ascanius ubicunque et quacunque matre genitus, (cert natum Enea constat) abundante Lavinii multitudine, florentem jam (ut tum res erant) atque opulentam urbem matri, seu novercæ, reliquit. Novam ipse aliam sub Albano monte condidit; quæ, ab situ porrectæ in dorso urbis, Longa Alba appellata. Inter Lavinium et Albam Longam coloniam deductam triginta ferme interfuere anni; tantùm tamen opes creverant, maximè fusis Etruscis, ut ne morte quidem Æne, nec deinde, inter muliebrem tutelam rudimentumque primum puerilis regni, movere arina aut Mezentius Etruscique, aut ulli alii accolæ ausi sint. Pax ita convenerat, ut Etruscis Latinisque fluvius Albula, quem nunc Tiberim vocant, finis esset. Silvius deinde regnat, Ascanii filius, casu quodam in silvis natus. Is Ænean Silvium creat; is deinde Latinum Silvium. Ab eo coloniæ aliquot deductæ, Prisci Latini appellati. Mansit Silviis postea omnibus cognomen, qui Albe regnarunt. Latino Alba ortus, Alba Atys, Atye Capys, Capye Capetus, Capeto Tiberinus; qui, in trajectu Albule amnis submersus, celebre ad posteros nomen flumini dedit. Agrippa inde Tiberini filius; post Agrippam Romulus Silvius, patre accepto imperio, regnat. Aventino, fulmine ipse ictus, regnum per manus tradidit. Is, sepultus in eo colle, qui nunc est pars Romanæ urbis, cognomen colli fecit. Proca deinde regnat; is Numitorem atque Amulium procreat. Numitori, qui stirpis maximus erat, regnum vetustum Silviæ gentis legat. Plus tamen vis potuit, qum voluntas patris aut verecundia ætatis. Pulso fratre, Amulius regnat. Addit sceleri scelus. Stirpem fratris virilem interimit. Fratris filie Rhea Silviæ, per speciem honoris, quum Vestalem eam legisset, perpetua virginitate spem partus adimit.

IV. Sed debebatur, ut opinor, fatis tantæ origo urbis, maximique secundum Deorum opes imperii principium. Vi compressa Vestalis, quum geminum partum edidisset, seu ita rata, seu quia Deus auctor culpe honestior erat, Martem incertæ stirpis patrem nuncupat. Sed nec Dii, nec homines, aut ipsam, aut stirpem a crudelitate regia vindicant. Sarcedos vincta in custodiam datur; pueros in pro

« PreviousContinue »