Page images
PDF
EPUB

Arietis signum generatim propter aequinoctialem significationem est tonitruosum et grandinosum; particulatim vero intenduntur haec et remittuntur de proprietate stellarum inerrantium, quibus describitur; priores illius partes imbres cient et ventos, mediae temperatae sunt, extremae aestuosae et pestilentes. Boreae aestuosae et noxiae, Austrinae glaciosae et subfrigidae.

Tauri signum generatim prae se fert utramque crasim, et subcalidum est; particulatim vero priora, maxime ubi Pleiades consistunt, turbulenta sunt, flatuosa et nebulosa; media humida et frigida; postrema circa Suculas 14) ignea sunt, fulminaque et fulgetra cient. Borea intemperata, Austrina instabilia et incerta.

Geminorum signum generaliter temperatam constitutionem efficit, particulatim vero praecedentia plus humectant et corrumpunt; media temperiem habent. Sequentia mixta et incerta constant natura. Borea ventos cient, et terras concutiunt; Austrina desiccant et urunt.

Cancri signum generaliter serenat, et aestivas constitutiones parit; particulatim vero partibus primoribus et circa praesepe suffocat, terras quatit et caliginem offundit; mediis temperatum est, posterioribus ventos commovet. Tam Boreae, quam Austrinae partes igneae sunt, noxiae

et aestuosae.

Sagittarii signum in genere humidum est; particulatim vero, in principio suo 14a) humidum, medio temperatum, fine igneum; latere boreali flatuosum, austrino humidum et mutabile.

Capricorni signum in genere humidum est; particulatim anterioribus partibus aestuans et noxium, mediis temperatum, ultimis pluviosum; Austrinis et Boreis humidum et noxium.

Aquarii signum generaliter frigidum est, et aquosum; particulatim vero incipiens, humidum; in medio, temperatum; desinens, ventosum; versus Boream, aestuans; versus Austrum, ni

vosum.

Piscium signum generatim frigidum et flatuosum est; particulatim vero anteriora temperata; media humida; posteriora aestuantia; Borea, flatuosa; Austrina, aquosa sunt.

De particulari tempestatum consideratione.

His ita expositis, sequitur particularium significationum tractatio, quae talis est. Una est ratio generalis ex quadrantibus Signiferi sumpta, qua, ut diximus, observanda sunt, quae proxime tropicas et aequinoctiales significationes, novilunia et plenilunia, cum cardinibus ad noviluniorum et pleniluniorum momenta in unoquoque proposito climate, tanquam geniturae tempore constitutis. Deinde cognoscendae sunt stellae, quae locis noviluniorum et pleniluniorum dominantur, et sequentibus cardinibus, sicut supra in eclipsium doctrina monstravimus. Ita universalia ex quadrantum proprietate scrutari atque eruere, sed horum vel intensiones vel remissiones, Virginis signum in universum humidum est, et quarum qualitatum, quarumve constitutionum et tonitruosum; particulatim vero principium effectiones sint futurae, ex natura stellarum praeeius calidius est et noxium; medium, tempera-sidentium ediscere oportet. tum; finis, aquosus. Borea pars ventorum com-. motrix, Austrina temperata.

Leonis signum generaliter aestus ciet et suffocat; particulatim vero partes praecedentes suffocant, et pestilentes sunt; mediae temperatae, postremae siccae et corruptionum effectrices. Boreae instabiles et igneae, Austrinae humidae.

Librae signum in universum varium est, et mutabile; particulatim vero in primis partibus et mediis temperatum, postremis aquosum; Boreis, ventosum; Austrinis, humidum et pestilens.

Scorpii signum in genere est tonitruosum et igneum; particulariter vero initium nives producit, medium temperatum est, finis turbulentus. Septentrionalia aestuant, Austrina humectant.

14) Suculas] Ed. 1553. Succulas. Ptolemaeus habet Sing. κατὰ τὴν ὑάδα.

Altera ratio menstrua est, qua, quae in singulis fiunt signis, novilunia et plenilunia consideranda sunt eodem modo, hoc solo observato, si interlunium forte antecesserit proxime punctum tropicum aut aequinoctiale, ut interluniis illo toto quadrante utamur; si plenilunium, ut pleniluniis. Considerandi sunt et cardines et stellae

locis utrisque dominantes, maximeque proximae fulsiones applicationesque et defluxiones errantium stellarum, earumque proprietates, et locorum, in quibus versantur; nec non quos ventos

14) suo] Ed. 1553. sui (Ptolem, avrov).

commoveant aut ipsi planetae, aut signorum par-, tes, in quibus existunt; praeterea in quem ventum vergat atque inclinet Luna latitudine sua, secundum eclipticae obliquitatem. Ex quibus omnibus (notatis potioribus) mensium generales status ac ventos praecognoscere poterimus.

Tertia ratio est subtilioris cuiusdam observationis remissionum et intensionum, qua notandae sunt Solis Lunaeque particulares configurationes, non solum in interluniis et pleniluniis, sed etiam harum mediae, id est, quadratae. Ubi animadvertendum, triduo fere antequam Luna cursu suo Soli exaequatur, id est, triduo ante quadraturas, nonnunquam et triduo post, significationes mutationum sese promere, cum propter hos ipsos positus, tum et alios, nimirum trigonos adspectus, et sexagonos, ac planetarum caeterorum cum Luna configurationes. Nam ex horum natura convenienter mutationis proprietas deprehenditur, quae respondet adspicientium stellarum et signorum erga circumdantem nos aerem ac ventos familiaritati.

Verum harum ipsarum particularium constitutionum intensiones remissiones ve fiunt potissimum, ubi inerrantium stellarum eae, quae maxime illustres sunt et efficaces, mane aut vesperi fulserint, cum ipsove Sole emerserint aut decubuerint. Etenim plerumque particularem statum

ad modum suarum naturarum immutant.

Idem iudicandum est evenire, ubi lumina cardines transeunt. Ad talem enim eorum habiAd talem enim eorum habitum horariae intensiones et remissiones variantur; sicut ad Lunae motum aestus maris cientur, atque refluxus; itemque Luna cardines transeunte, ventorum accidunt mutationes, quas ipsa a medio Solis itinere deflectens efficit. Ubique autem hoc tenendum est, quod praeeat, ac potior sit prima atque universalis causa; sequatur vero illa, a qua particularia proficiscuntur accidentia. Tum vero roboretur atque intendatur effectio, cum quae universali constitutioni dominantur stellae, his, a quibus oriuntur particularia, adspectu et configuratione sese coniunxerint.

De significatione meteororum.

Profuerit et ad particularium significationum praevisiones, notare signa, quae iuxta Solem, Lunam et stellas apparent. Ac Solem intuebimur orientem, coniectaturi de tempestatibus diurnis;

occidentem, de nocturnis; de diuturnioribus, cum Luna configuratum. Nam singulae figurae tempestatem, qualis usque ad proximam futura sit, declarare consueverunt. Si ergo pura luce, caliginis, varietatis, et nubium expers Sol oritur, vel occidit, serenam tempestatem pollicetur. Sin vario orbe, aut 15) flammeo prodierit, abieritve, aut rubentes emiserit radios, sive in rectum exporrectos, sive in sese retortos, aut ex una parte in subiectis nubibus ea, quae nάońα vocantur, formarit, nubesve subrutilo 16) tinxerit colore, et quasi per totas nubes longos extenderit radios, vehementes significat flatus, erupturos ab illo angulo, penes quem visa illa constiterint. Niger aut luridus si in ortu occasuve apparuerit, nubibusque involutus, aut area circumdatus ex una parte, aut parte utraque pareliis, aut radios suppallidos nigrosve sparserit, hiemes minatur atque imbres. Lunam observabimus in suo itinere triduo ante vel post interlunia, aut plenilunia, et medium tempus, quo erga Solem quadratur. Nam si tenui puraque luce nituerit, nihilque illam circumdederit, serenitatem spondet. Si tenui rubuerit luce, totaque perspicua visa fuerit, etiam ea parte, quae luce destituitur, ventos excitabit inde orituros, quo ipsa declinat. Nigra, spissa, pallida, hiemes atque imbres minatur.

Observandae sunt et areae, quae Lunam quandoque circumdant. Nam si una fuerit et pura, paulatimque marcescens evanuerit, serenitatem; sin duae aut tres, hiemes significant. Et has quidem, si subrubrae fuerint, et quasi perruptae, cum impetuosis ac vehementibus ventis invasuras denotant. Si caliginosae ac spissae, cum nivibus; si luridae, nigrae et lacerae, cum utrisque. Denique quo plures fuerint areae, tanto maiores hiemes portendunt. Errantibus et inerrantibus splendidioribus circumfusae areae, proprietate coloris sui denuntiant ea, quae na

turae ferunt stellarum.

Inerrantium etiam minorum velut congestos acervos adspiciemus, quo colore, quave magnitudine videantur. Nam si splendidiores grandioresque apparuerint solito, quacunque in plaga coeli constiterint, ab ea ventos spiraturos de

15) orbe, aut] Ed. 1553. errore typogr.: orb, eaut.

16) subrutilo] Ed. 1553. male disiunctim: sub rutilo (Ptol. ὑπόκιῤῥα).

similes floccis lunae, hiemes sequuturas demonNubes in quibuscunque finibus conspectae

signant. Quin etiam nebulosi gyri, ut in Prae- | hiemes varias, fulmina, fulgetra, aliaque huiussepi, et similes, si coelo sereno aut exiles sint, modi adferunt. aut visum fugiant, aut spissi densique esse videantur, nimbos; puri vero et continuo scintillantes, ventos turbulentos praedicunt. Si stellarum duarum, quae utrinque ad Praesepe cernuntur, Asinorum appellatione insignes, una, quae septentrionalis est, non appareat, flabit Aquilo.

Si vero altera australis abdita delituerit, Auster spirabit.

Praeterea quae certis temporibus in coelo se ostendunt et Ostenta dicuntur, eorum crinita sidera semper squalorem ventosque praenuntiant, eo quidem vehementiores, quo pluribus in partibus et ipsorum corpora grandiora fuerint.

Traiectiones et iaculationes stellarum si ab uno angulo ferantur, ab eo ventos mox sequuturos denuntiant; si occurrant inter se, proelia suscitant. Si vero de quatuor plagis prosiliant,

strant.

si serenum sit coelum, hiemes; si hiems adsit, Arcus quoque quocunque tempore extiterint, serenitatem pollicentur. Ut autem haec conclu

dantur, sciendum generalia visa aeris certis temporibus eadem portendere, quae sunt in superioribus de suis quaeque accidentibus 17) explicata. Atque hactenus placuit de generali inspectione universalium et particularium signorum breviter disserere. Quod superest, geniturarum indicia, sicut et ordo postulat, nunc deinceps exequemur.

17) de suis quaeque accidentibus] sic a Melanthone et Camerario vertuntur Ptolemaei verba: ὑπὸ τῶν οἰκείων συμπτωμάτων.

LIBER TERTIUS.

De conceptu, et edito foetu. Cum hactenus tractata sit consideratio universalium eventuum, quae et prior esse dicitur, et saepe vincit particulares significationes in naturis singulorum hominum, quarum praedictiones vocamus Genethliacas: sciendum est, in utroque genere similem esse considerationem et motuum et effectuum. Nam et universalium eventuum et particularium, in singulis hominibus, causa est motus planetarum, et Solis ac Lunae. Sed artificiosa observatio motuum praemonstrat corporum mutationes, si conferantur ad ea, quae fiunt iuxta transitus siderum habentium similes effectus in aere nos circumdante. Verum universales causae efficaciores sunt, particulares non tam sunt efficaces. In utroque genere autem sunt varia initia, ex quibus praedicimus iuxta astrorum positus, ea quae significantur. Ac universalium multa sunt initia. Non est enim unum urbium ac regnorum principium, et haec initia accipimus non semper ab iisdem causis, sed interdum etiam a circumstantiis, et aliis, quae augent causas. Ac fere in omnibus testimonio utimur eclipsium, quae sunt maiores et magnarum coniunctionum. Singulorum vero hominum habe

mus initium unum et multa. Unum enim, cum principio nascitur homo; id enim habemus. Accedunt autem deinceps ordine, per gradus aetatis, ad primum initium multae significationes aliae; sed primum initium praestantius est; proprie enim efficit et corpus et reliqua initia. Haec cum ita se habeant, a primo initio considerantur universaliter qualitates corporis; a reliquis initiis sumuntur pro tempore accidentia, secundum magis et minus, secundum distinctiones aetatis, per gradus.

Initium nascentis hominis aut est naturale, quo concipitur; aut est praecipuum potentia, quo editur foetus ex utero.

Si tempus conceptus deprehensum est seu casu seu observatione, magis convenit positum siderum, qui tunc fuit, considerare in iudicandis corporis et animae qualitatibus. Postquam enim initio semen consequitur aliquod temperamentum ex circumfuso coelo, etiamsi paulatim, cum formatur corpus, fiunt alterationes: tamen, quia semen adiungit sibi nutrimentum conveniens in augmentatione, idque naturaliter commiscet, et sibi attemperat, retinet similitudinem prioris qualitatis.

Si autem tempus illud ignoretur, ut plerum-, que fit, initium erit egressus ex utero. Nam et hoc tempus potissimum est, et hac tantum ratione ab altero initio differt, quod animadverso conceptu, praedici possunt ea, quae praecedunt egressum ex utero. Ac conceptus quidem inchoatio esse aliqua potest; sed egressus ex utero est principale exordium vitae, tempore posterius; potentia vero, aequale et praestantius. Et propemodum conceptus dici posset seminis generatio; egressus autem ex utero, generatio hominis. Multa enim tunc foetus adipiscitur, quae antea in alvo nondum ei aderant, ac propria quidem humanae naturae, ut sensuum actiones et corporis motus.

Etsi autem positus coeli in partu non videatur primum condere naturam: tamen conducit ad hoc, ut foetus exeat in lucem, postquam conveniente coeli actione maturuit.

Natura enim, postquam foetus perfectus est, movet eum, ut exeat ex utero, tali positu coeli, qui respondet illi constitutioni, quae fuit initio conceptus. Itaque coeli positus in partu, merito existimabitur talia significare: non quia efficiat talem naturam, sed quia necessitate quadam naturali congruit, et similem vim habet.

Cum igitur instituerim et hanc partem compendio absolvere, iuxta eum ordinem, quem hactenus secutus sum, quantum praedictio possibilis est, declinabimus veterem modum, qui stellarum mixturas tradit, cum ea ratio confusanea, et propemodum infinita sit, si quis singulas examinet, et magis ad coniecturas singularium pertineat, quam ad praecepta universalia. Cum igitur illa inquisitio paene infinita sit et difficilis, omittenda erit. Sed tradam praecepta generalia, ex quibus coniecturae de singulis sumi poterunt; et exponam effectrices qualitates praecipuas, quantum potero, accommodatas ad physicam rationem. Et coeli locum, iuxta quem humani eventus considerantur, tanquam metam proponam, ad quam dirigantur qualitates effectrices, ac praecipue iuxta cognationem corporum, velut sagittae.

Caeterum quid iudicandum sit, cum multarum stellarum lumen miscetur, relinquemus prudentiae artificis, tanquam periti sagittarii.

Primum autem de universalibus, quae consideranda sunt in partu, dicam convenienti ordine, cum quidem ex partu cognosci omnia pos

sint, quae naturales causas habent. Conducet autem et tempus conceptus cognoscere, ad qualitates temperamenti, ex consideratione conceptus, si quem curiosior scrutatio delectat.

De gradu ascendentis.

Cum autem saepe dubitetur de prima et praecipua parte, videlicet de hora, qua foetus ex utero egressus est (nam solius astrolabii inspectio potest minutum horae ostendere), reliqua horarum signandarum instrumenta, quibus plurimi utuntur, saepe fallunt. Nam Solaria errant, vel quia non sunt rite posita, vel quia gnomones non recte ad meridianam lineam quadrant. Aquatica vero non, constant sibi, propter dissimiles aquarum naturas. Eaque dissimilitudo varias habet causas. Interdum etiam casu cohibentur et resistunt. Necesse est igitur tradi rationem, qua inveniri debeat gradus ascendens Zodiaci, secundum physicam et consentaneam rationem.

Posita igitur hora natalicia, inventa per ascensiones, adiunge coniunctionem aut oppositionem proxime praecedentem. Et diligenter quaere gradum seu coniunctionis, seu in oppositione eius luminis, quod supra terram est, cum editur partus. Deinde videndum, quis planeta sit dominator illius gradus, iuxta eas praerogativas, quas supra commemoravimus: videlicet trigonum, domum, exaltationem, fines, fulgorem aut configurationem, hoc est, quando gradus ille unam aut plures praerogativas habet, propter quas ei attribuendus sit dominator. Cum igitur planetam aliquem reperimus familiarem illi gradui, propter unam aut plures praerogativas: videndum est deinde, quem gradum tenuerit planeta partus tempore; et quotus gradus erit, iudicabimus parem gradum in exortu ascendentis signi ascendere. Sin autem duo vel plures participes sint dominationis, ille eligendus erit, cuius gradus tempore partus propius accesserit ad gradum signi ascendentis, ad huius planetae gradum ascendens constituendum erit.

Si vero duo aut plures planetae in hac propinquitate pares erunt, eligemus eum, qui propter cardines et conditionem familiarior est ascendenti. Cum autem longius distant gradus huius dominatoris ab horoscopo, quam a medio coeli, utemur eo numero ad constituendum medium coeli. Hoc constituto, et reliquos cardines mutabimus.

Deinde considerandae sunt et planetae dominatoris, et signorum naturae, in quibus sunt planetae et locus dominans. Ac potentia planetae fit maior, cum positus est efficacior, vel propter positum, quem in mundo habent, vel propter positum, qui contingit eis in locis nativitatis. Sunt enim efficaciores propter positum, quem in mundo habent, quando sunt in propriis signis et propriis locis, et quando sunt orientales et aucti Praeterea plus valent propter positum in nativitate, quando sunt in cardinibus, quam in domibus succedentibus. Praecipua vero loca

cursu.

Distributio doctrinae de nativitatibus. His expositis, si quis universam doctrinam de nativitatibus distribuat, inveniet de accidentibus, que secundum naturam eveniunt, et praevideri possunt, tradi praecepta vel de praecedentibus nativitatem, ut de parentibus; vel de praecedentibus et sequentibus, ut de fratribus; vel de his, quae in ipso partu accidunt, quorum ratio non est una et simplex; vel de his, quae post nativitatem secutura sunt, quorum ratio magis multiplex est. De his, quae a partu indicantur, quaeritur, an sit mas vel femina, an sint gemini aut plures nati, an sit foetus monstrosus, an sit durabilis. Postea de his, quae secutura sunt nativitatem, quaeritur de vitae spatio et diuturnitate, si quidem haec quaestio discernenda erit a priore, an recens foetus nutriri possit. Deinde de figura corporis, de morbis et laesioniPorro ad iudicandum tempus eventuum conbus corporis, de qualitatibus et inclinationibus animi, de re familiari, de dignitatibus, de studiis sideretur, an sint natutini, aut vespertini, ad et actionibus, de coniugio, de liberis, de amici-Solem et horoscopum. Nam quadrantes, qui Solem aut horoscopum praecedunt, et his oppotiis, de peregrinationibus. Postrema de genere mortis quaestio est vicina superiori quaestioni siti e regione matutini sunt, reliqua loca et sede spatio vitae. Sed post caeteras quaestiones quentia sunt vespertina; et an sint in cardinibus,

hoc tradi solet.

De his summatim dicam, exponamque nudas qualitates effectrices, ac omittam ea, quae non habent ex natura causam probabilem, quae tamen multi curiose ac praeter rem scrutantur; nec accersam divinationes, quae ex sortibus aut numeris sumuntur, quae nullam habent rationem; sed ea tradam, quae habent exploratam certitudinem propter astrorum positus et locorum proprietates; eruntque praecepta universalia. Nam si quis de singulis velit praecipere, eadem subinde repetenda essent.

Primum praeceptum.

sunt, ascendens et medium coeli.

Imbecilliores vero sunt, propter positum in mundo, quando in locis alienis et non cognatis,

et cum sunt occidentales et diminuti cursu.

Sed

imbecilliores sunt propter positum in nativitate, quando cadunt a cardinibus.

aut succedentibus domibus. Nam cum sunt matutini, aut in cardinibus, habent initia celeriora; vespertini vero, aut in succedentibus domibus habent tardiores effectus.

De parentibus.

Cuiuslibet loci praestantia, quam in speciali consideratione semper attendere convenit, ita se habet. Nunc vero incipiemus a primo capite, iuxta institutum ordinem, dicturi videlicet de parentibus. Sol et Saturnus conveniunt patri secundum naturam, Luna et Venus matri. Harum stellarum conditio inter sese et erga alias, significat accidentia parentum. Et de fortuna ac divitiis eorum iudicatur ex comitatu, qui circumdat lumina. Significatur enim illustris et splendida fortuna, cum benefici planetae circumdant lumina in iisdem signis, aut sequentibus conditionis eiusdem, ac praecipue cum prope Solem sunt matutini, prope Lunam vespertini, fausti et non im

Primum autem quaerendus est Zodiaci loqui significat aliquid de nati conditionibus. Ut exempli causa, de dignitate actionum consulendum est medium coeli; de patre, locus Solis adspiciendus est. Deinde videndum, quis planeta dominetur illi loco, iuxta quinque praero-pediti. Cum autem Saturnus et Venus sunt oriengativas, ex quibus planetarum dominium aestimatur. Quod si unus habet omnes praerogativas, huic tribuendum erit dominium; sin autem plures planetae concurrent, praeferendus est is, qui habet plurimas praerogativas.

tales et in proprio fulgore, aut in cardine, signi ficant utriusque parentis manifestam felicitatern iuxta cuiusque proprietatem.

Sed si lumina nec iunguntur aliis planetis nec comitatum habent, significant abiectos et in

« PreviousContinue »