Page images
PDF
EPUB

Mars efficit cruentum sputum, inflammationes pulmonis, scabiem, sectiones, ustiones, vexationes continuas abditorum membrorum, propter fistulas, haemorrhoidas, inflammationes, ulcera urentia, depascentia carnem; in mulieribus vero abortus, evulsiones foetus, aut arrosiones. Haec ita magis fiunt, cum planetarum positus, qui illa mala excitant, convenit ad illas corporis partes. Et auget mala Mercurius, Saturno iunctus, ad frigiditatem inclinans, et faciens assiduam agitationem et conturbationem humorum, praecipue circa thoracem, stomachum et fauces. Marti vero iunctus, siccitatem auget: ut in exulcerationibus, depilatione, crustulis, apostematibus, erisypela, impetigine saeva, atra bile, comitiali, aut similibus.

Et fiunt qualitates morborum aut laesionum variae, iuxta signorum rationem, quae sunt in duobus cardinibus. Proprie enim Cancer et Capricornus, Pisces et caetera, quae figuras referunt animantium terrestrium, aut piscium, faciunt morbos, quibus depascitur caro, et impetigines, scrophulas, fistulas, elephantiasim et similia.

Sagittarius et Gemini adferunt lapsus et comitialem; cumque in postremis signorum partibus erunt maleficae, efficiunt laesiones aut morbos in extremis partibus membrorum, ex laesione aut fluxu, qui elephantiasim, aut podagras, aut chiragram gignit.

Haec cum ita sint, si beneficae non fausto adspectu mitigant maleficas, morbi causas; aut si non adspiciunt lumina in cardinibus, malum est atrox et insanabile.

Idem fiet, si, quamvis adspiciant maleficas, superantur tamen, quia maleficae sunt in locis potentioribus.

Sed cum beneficae in locis convenientibus sunt, et superant maleficas, mali causas, tunc laesiones minus deformes, et non foedae erunt; et morbi erunt mediocres et non atroces, interdum et facile sanabiles, cum beneficae sunt orientales.

Iupiter enim significat hominum auxilia, et solet laesiones opulentia aut dignitate minuere, et morbos lenire. Cum Mercurio autem, pharmaca et medicorum opem significat; cum Venere occasiones divinitus oblatas, aut oracula, ut laesiones minus deformes et minus odiosae sint. Morborum vero curationes efficit divina ope.

[blocks in formation]

Cumque magna varietas sit inclinationum et motuum animae, haec consideratio non unius est modi, nec temere facienda sine discrimine; sed multis et variis coniecturis opus est.

Multum enim ad animae proprietates signa conferunt, in quibus Mercurius et Luna versantur multum, et stellarum adspectus ad Solem et ad cardines, et natura cuiuslibet planetae congruens certis inclinationibus animae.

Plerumque autem signa tropica faciunt ingenia magis popularia, cupida turbulentorum et civilium negotiorum, gloriae cupidos, cultores numinis coelestis, ingeniosos, mobiles, diligentes in inquisitione et examinatione rerum, solertes in inventione et coniecturis, et excogitandis excusationibus fatidicos.

Signa vero bicorporea faciunt varios, inconstantes, non sinentes se facile deprehendi, leves, instabiles, duplices, amatorios, versipelles, studiosos musices, ignavos, subito paratos, cito mutantes institutum.

Fixa vero, iustos, non amantes assentationum, stabiles, firmos, intelligentes, tolerantes, laboris cupidos, duros, continentes, tenaces simultatum, pertinaciter instantes, contentiosos, honorum cupidos, seditiosos, avaros, asperos, inflexibiles.

Positus vero orientales et horoscopus, faciei contuitus significant, liberales, simplices, sibi placentes, fortes, ingeniosos, veloces et apertos.

Matutinae stationes et in medio coelo, consultos, perseverantes, magnanimos, fideli memoria praeditos, perfectores eorum quae suscipiunt, immotos, robustos, non sinentes se facile

decipi, firmos, prudentes, saevos, circumspectos, agentes aliquid, punientes, scientiis deditos.

Antecessiones vero et occasus, significant instabiles, mobiles, imbecilles, impatientes laborum, facile concipientes subitos affectus, humiles, meticulosos, ambiguos, minaces et timidos, hebetes, fatuos, difficiles.

non

Vespertinae vero stationes et positus medii infra terram, et Mercurii ac Veneris occasus, interdiu vespertini, nocte vero matutini, significant ingeniosos, prudentes, non satis memores, laborum patientes, sed tamen scrutantes arcana: ut magica sacra, causas eorum quae fiunt in sublimi aere, mechanica, motus et effectus siderum, praestigiatores, philosophos, augures, somniorum interpretes et similes.

Cum autem sunt in propriis aut familiaribus locis et dignitatibus planetae gubernantes animi inclinationes, ut supra distribuimus, qualitates faciunt excitatas, non impeditas, spontaneas et efficaces; ac praecipue cum iidem duos modos obtinent, et Mercurium feliciter adspiciunt, et Luna recte adplicata est. Cum vero non sunt in familiaribus locis, qualitates fiunt obscurae, imbecilles, languidae, nihil proficientes.

Magna autem vis est planetarum potentiorum et elevatorum super Mercurium et Lunam. Quando enim cum maleficis est familiaritas, fiunt naturae iniustae et pravae. Cumque Mercurius aut Luna sunt potentiores, indunt impetus faciliores, non impeditos, non periculosos, et ad benefaciendum incitatos.

Sed cum vincuntur a contraria conditione,

Saturnus.

Saturnus cum solus nactus est dominium, et plus valet quam Mercurius et Luna, ac praeclare se habet, quod ad mundi positum attinet, et ad cardines, facit corporis sui curam gerentes, graves, profunda cogitantes, tetricos, solitarios, laboriosos, imperiosos, punientes indigna, cumulatores opum, parcos, cupidos pecuniae, violentos, colligentes thesauros, invidos.

Sed infeliciter positus, facit squalidos, humilia cogitantes, negligentes, solitarios, lividos, timidos, fugitantes lucem, obtrectatores, amantes solitudinum, lugubrium sermonum querulos, impudentes, superstitiosos, laboriosos, mites, insidiantes suis, tristes, incultos.

Saturnus cum love.

Saturni autem et lovis familiaritas in locis bonis, facit bonos, senes singulari reverentia colentes, placidos, honeste sentientes, opitulatores, sine malevolentia, cautos, parcos, magnanimos, officiosos, cordatos, amantes suorum, mites, intelligentes, tolerantes, sapientia quadam moderantes officia. In contrariis locis, ineptos, furiosos, metuentes turbam, superstitiosos, sacrificulos, occulta prodentes, suspicaces, negligentes liberorum et amicorum, latebrarum amantes,

hebetes, diffidentes, inepte splendidos, virulentos, simulatores, frustra conantes, ambitiosos, mutabiles, stolidos et serviles.

Saturnus cum Marte.

Familiaritas vero cum Marte in locis minus

sunt praecipites, habent irritos impetus, et facile vituperandis, facit negligentes, laboriosos, libere

incurrunt in offensiones.

Cum vero familiaritas est cum bonis, bonos et iustos mores significant; cumque non sunt alii super eos elevati, benefacere caeteris et ipsi gaudent, et laudantur propter benefacta; nec adficiuntur iniuriis, sed fruuntur iustitia, quae et ipsis prodest. Sed si potentiores sunt contrarii, minus habent tranquillitatis, suntque propter mansuetudinem et bonitatem et veritatem despecti, criminationi et iniuriis expositi.

Haec sit generalis consideratio. Qualitates vero particulares, a singulis planetis ortas, pro cuiusque dominio, deinceps compendio recitabo, et mixturas eorum in genere describam.

loquentes, turbulentos, audaciam prae se ferentes, et tamen timidos, tetricos, immisericordes, despicientes alios, asperos, bellicosos, periculorum contemptores, tumultuosos, dolosos, insidiatores, tenaces simultatum, nemini supplices, seditiosos, tyrannicos, avaros, infestos civibus rixatores, memores offensionum, ex abdito mala struentes, invasores, impatientes, torvos, molestos, gloriosos, maleficos, iniustos, non cedentes aliorum iudiciis, immanes, inflexibiles, pertinaces, non se ingerentes, caute etiam se recipientes, industrios, non cedentes, non habentes irritos impetus. In distortis locis, raptores, praedones, adulteratores, aerumnosos, turpia lucra sectantes, nefarios, inhumanos, contumeliosos,

insidiatores, fures, periuros, homicidia molientes, inconcessa vorantes, maleficos, homicidas, veneficos, impios, sacrilegos, sepulchrorum effossores et omnino sceleratos.

Saturnus cum Venere.

Familiaritas cum Venere in locis minus vituperandis, facit osores mulierum, cupidos dominationis, arnantes solitudinum, insuaves in congressibus, ambitiosos, apparatus aspernantes, negligentes elegantiae, invidos, tetricos, insuaves ad Venerem, non aggregantes se communibus opinionibus, peculiares sibi opiniones excogitantes, fatidicos, superstitiosos, sacrificiis deditos, Sacrificulos, fanaticos, sacris servientes, castos, verecundos, reverentes alios, studiosos, fidos in amicitia, stabiles, continentes, sagaces, cautos, querulos, male suspicantes de mulieribus et zelotypos.

In locis vero distortis, salaces, impudicos, contaminantes se flagitiosis libidinibus, negligentes, immundos in concubitu, libidinosos, insidiantes mulieribus et maxine cognatis; petulantes, infames, furenter ruentes in Venerem, osores munditiei, subsannatores, obtrectatores, ebriosos, superstitiosos, adulteros, incitantes et incitati ad incestos concubitus, non solum naturales, sed etiam contra naturam; appetentes, seniles, flagitiosos et inconcessos ferinos concubitus; impios, Dei contemptores, sacrorum derisores, infidos, calumniosos, veneficos, impostores.

Saturnus cum Mercurio.

Familiaritas cum Mercurio in locis laudatis, facit curiosos scrutatores, disserentes de legibus et de natura, arcanorum conscios, miracula facientes, deceptores, in diem viventes, sagaces, industrios, solertes, acerbos, diligentes, sobrios, sedulos, laborum cupidos, feliciter conantes. In locis vero distortis, hallucinantes, nugatores, tenaces simultatum, immisericordes, aerumnosus, infestos suis, invidos, tristes, noctu vagantes, insidiatores, proditores, crudeles, fures, magos, veneficos, falsarios, praestigiatores, non habentes prosperos successus, sed frustra co

mantes.

Iupiter.

lupiter solus dominus in locis laudatis, facit magnanimos, beneficos, religiosos, honorem

aliis tribuentes, fruentes bonis, humanos, splendidos, liberales, iustos, magna curantes, graves, sua agentes, misericordes, foecundos, prudentes, amantes cognatorum, gubernatores.

In locis vero distortis ac sordidioribus similem speciem efficit; sed sordidius et obscurius et dilutius, ut pro magnitudine animi fastum, pro religione superstitionem, pro verecundia timiditatem, pro gravitate tumorem, pro candore stoliditatem, pro nitore voluptates, pro cura magnarum rerum, stuporem, pro liberalitate negligentiam, sic et caetera degenerant.

Iupiter cum Marte.

Familiaritas vero cum Marte in locis laudatis, facit asperos, pugnaces, militares, idoneos gubernationi, concitatos, impatientes servitutis, fervidos, periculis se obiicientes, industrios, linguae libertate utentes, redarguentes alios, effectores eorum quae suscipiunt, contentiosos, gnavos in imperiis, acres, insidiatores, aequitatis ainantes, viriles, aegre credentes, magnanimos, honorum cupidos, iracundos, dextre iudicantes et non aberrantes.

Sed in locis distortis, contumeliosos, sui negligentes, crudeles, implacabiles, seditiosos, rixatores, non aggregantes se communibus moribus, calumniatores, suspicaces, praerogativas quaerentes, rapaces, instabiles, leves, cito mutantes proposita, praecipites, inconstantes, incircumspectos, ingratos, turbulentos, attonitos, non frustra conantes, percussores, percussores, querulos, profusionum amantes, fatuos, inaequabiliter et sine regula viventes, et furiosos.

Iupiter cum Venere.

Familiaritas vero cum Venere in locis laudatis, facit amantes munditiem, suaviter fruentes bonis, nitidos; artium, spectaculorum, studiorum, musices studiosos; delicatos, simplices, beneficos, redarguentes alios, non astutos, religiosos, deditos caeremoniis et choris, prudentes, propensos ad amorem et honestam Venerem, splendidos, gratos, liberales, studiosos litterarum, dextre iudicantes, moderatos, modeste venereos, contentiosos, pios, iustos, honorum et gloriae cupidos, et in summa, honestos et laudatos.

At in locis disto is, epuarum amantes, delicatos, effeminatos, saltatores, muliebri impo

entia praeditos, sumptuosos, muliebres, ama- ciis fruentes, laetos, iocosos, incautos, musicos, turing, salaces, pronos ad libidinem, moechos, saltatores, amatorios, amantes liberorum, hiarnacim ostentantes, molles, ignavos, profusio- striones, fruentes voluptatibus, facientes magnos anm amantes, subsannatores, fatuos, vehemen- apparatus, salaces; pronos quidem ad libidines, nes, ceptos, muliebria consilia instituentes, su- sed tamen prosperos, et sibi caventes, circumperstitiosos, lenones, observantes arcanarum spectos, non committentes, ut deprehendantur caeremoniarum, fideles, et non nocendi cupidos, ac notentur, adpetentes iuvenilia corpora adofestivos, faciles, hilares, et ad praemia cumula-lescentum et puellarum, sumptuosos, iracundos, tius danda liberales. zelotypos.

[blocks in formation]

At in locis distortis, circumspectantes libidinose, molles, furenter ruentes in libidines, negligentes sui, maledicos, moechos, contumeliosos, mendaces, fraudulentos, stupra suis et alienis offerentes, pronos et vehementes ad voluptates, corruptores mulierum et virginum, temere se in pericula coniicientes, flagrantes, indecoris gestibus monstrosis, insidiatores, periuros, facile impingentes, stultos, amantes ornatus, feroces, turpia paciscentes et impudicos.

Mars cum Mercurio.

Familiaritas cum Mercurio in laudatis locis, facit callidos in excogitandis stratagematis, timidos, violentos, inconstantes, praemetientes pericula, versutos, gnavos, sophisticos, laboriosos, loquaces, invasores, dolosos, mobiles, captio

sos, malis artificiis circumvenientes alios, celeriter invenientes consilia, deceptores, simulatores, insidiatores, malitiosos, curiosos, sedulos, non habentes irritos impetus, facile similium benevolentiam conciliantes et tuentes, inimicis nocentes, amicis benefacientes.

At in locis distortis, sumptuosos, avaros, crudeles, pericula temere adeuntes, audaces, mutantes propositum, perculsos, consternatos, mendaces, fures, impios, periuros, invasores, seditiosos, incendiarios, in theatris seditiones moventes, contumeliosos, latrones, fures, homicidas, falsarios, proditores, praestigiatores, magos, veneficos, veneficos, homicidas.

Venus.

Venus cum sola dominatur in locis laudatis, facit blandos, bonos, deliciarum amantes, idoneos ad concilianda studia hominum, facundos, munditiei et choreis deditos, zelotypos, hilares, impatientes laborum, artium capaces, venustos in gestu, religiosos, bono habitu corporis, certa somniantes, naturali erga suos benevolentia, be

neficos, misericordes, facile reconciliabiles, non, nique periculosa consilia struentes, et audacter habentes irritos impetus, denique voluptatibus ac temere scelera suscipientes.

venereis deditos.

In contrariis vero locis, ignavos, amatores, effeminatos, mulierosos, tinidos, negligentes discrimina actionum, pronos ad libidinem, infamize negligentes, obscuros.

Venus cum Mercurio.

At Mercurio familiaris in locis laudatis, facit artifices manuarios, studiosos, doctrinarum capaces, ingeniosos, poeticos, musicos, elegantiam amantes, placidos, suaviter victitantes, deliciarum amantes, hilares, amicis fidos, pios, intelligentes, vafros, solertes, bene coniectantes, cum dexteritate omnia facientes, celeriter discentes, discendi cupidos, sine doctore multa discentes, ardentes studio optima imitandi, formosos, comes, suaves, moribus bene compositis, studiosos, ludorum cupidos, dextre iudicantes), magnanimos, cautos in venereis, zelotypos.

In contrariis locis, invasores, vafros, deformes, instabiles, malevolos, impostores, turbatores, mendaces, calumniatores, periuros, clam struentes fraudem, veteratores, pactorum violatores, perfidos, non reconciliabiles, stupratores, comptos, molles, infames, criminibus publicis obnoxios, ubique se ingerentes, interdum sua quadam natura incitatos, turpia agentes, et variis vitiis dedecoratos.

Mercurius.

Mercurii stella sola dominium animae nacta, in locis laudatis, facit intelligentes, sagaces, dociles, multa inquirentes, acutos ad inveniendum, multa experientes, ratiocinatores, recte coniectantes, naturam rerum inquirentes, ingeniosos, imitatores, beneficos, computatores, speenlativos, mathematicos, mysteriis deditos, non habentes irritos impetus.

Econtra vero, in locis distortis, versutos, praecipites, obliviosos, habentes celeres impetus, leves, mutabiles, propositum mutantes, fatuos, Locendi cupidos, stultos, hallucinantes, mendaces, negligentes discrimina rerum et personarum, instabiles, infidos, defraudatores, iniustos, de

24) iudicantes] Ed. 1553, corrupte: iudicteans.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Quia proprietates animae sequitur aliquo modo narratio insignium morborum eius, convenit universaliter notare et observare Mercurium et Lunam, quomodo se mutuo adspiciant aut cardines, aut maleficas stellas.

Cum enim non sunt colligati Mercurius et Luna inter sese, aut cum in orientali horizonte superantur, aut sunt circumsessi, aut maleficae oppositae sunt, et adspectu pernicioso collocatae, causae sunt multorum morborum, qui accidunt animae. Et temperamenti confusio sumitur a qualitatibus stellarum pro loci natura. diocris labes ex proprietatibus planetarum prius dictis sumi potest, incrementa vero conspiciuntur ex maleficarum exsuperantia. Convenienter enim dici labes potest excessus aut defectus in moribus, recedens a mediocritate.

Ac me

Caeterum maiores furores, qui tanquam perpetui morbi in natura haerent, et laedunt totam partem rationalem et adpetentem, tali observatione in genere ita iudicare licet.

Epileptici enim plerumque fiunt, quibus Luna et Mercurius non sunt colligati inter sese,

« PreviousContinue »