Page images
PDF
EPUB

8

valentis populi vires se ipsæ conficiunt. Ego contra hoc quoque laboris præmium petam, ut me a conspectu malorum, quæ nostra tot per annos vidit ætas, tantisper, certe dum prisca illa tota mente repeto, avertam, 7 omnis expers curæ, quæ scribentis animum, etsi non flectere a vero, sollicitum tamen efficere possit. Quæ ante conditam condendamve urbem, poeticis magis decora fabulis, quam inconruptis rerum gestarum monumentis, traduntur, ea nec adfirmare, nec refellere, in animo est. Datur hæc venia antiquitati, ut, miscendo humana divinis, primordia urbium augustiora faciat. Et, si cui populo licere oportet, consecrare origines suas, et ad Deos referre auctores, ea belli gloria est populo Romano, ut, quum suum conditorisque sui parentem Martem potissimum ferat, tam et hoc gentes humanæ patiantur æquo animo, quam imperium patiuntur. Sed hæc et his similia, 10 utcumque animadversa aut existimata erunt, haud in magno equidem ponam discrimine. Ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum, quæ vita, qui mores fuerint: per quos viros, quibusque artibus, domi: militiæque, et partum et auctum imperium sit. labente deinde paullatim disciplina, velut 11 desidentes primo mores sequatur animo; deinde ut magis magisque lapsi sint; tum: ire cœperint præcipites: donec ad hæc tempora, quibus nec vitia nostra, nee remedia pati possumus, perventum est. Hoc illud est præcipue in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in inlustri posita monumento intueri: inde tibi tuæque reipublicæ, quod Imitere, capias: inde, foedum inceptu, foedum exitu, quod vites. Ceterum aut me amor negotii suscepti fallit, aut nulla umquam respublica nec major, nec sanctior, nec bonis.

buti Gron. Crev.

nimirum ardent desiderio cognoscen- 9 Decora] Magis convenientia Poedæ ante omnia historiæ novissimorum horum temporum, quibus jampridem prævalentis populi vires se ipsæ per bella civilia conficiunt.

7 Omnis expers cura] Non verebatur Livius, ne rebus Numæ aut Servii Tullii memorandis cujusquam animum offenderet. Itaque remotissimæ illius antiquitatis historiam scribenti vacuus omni cura erat animus: non itidem futurus erat Cæsariana tempora tractanti.

8 Ante..condendam.. urbem] His verbis designari videtur tempus remotius, quo videlicet nondum is erat rerum status, ut brevi Roma condenda foret: puta, tempus ante Romulum patum.

ticis figmentis, quam incorruptæ et sinceræ rerum gestarum historiæ. Decora fabulis, quomodo infra c. 42. Hunc ordinem vel paci decorum, veľ bello.

10 Utcunque] Utcunque animadversa, i. e. quoquomodo ad ea attenderis, sive acriter, sive negligentius. Utcunque existimata, i. e. quoquomodo de iis judicaveris, sive vera, sive falsa putaveris.

11 Desidentes] Paulatim labi incipientes. Translatio ducta ab iis, quæ leni motu in semet deprimuntur. Desidentes hic a desido. Ceterum hic olim legebatur dissidentes. Correxit Lipsius e suis libris.

exemplis ditior fuit: 12 nec in quam civitatem tam seræ avaritia luxuriaque inmigraverint: nec ubi tantus ac tam diu paupertati ac parsimoniæ honos fuerit. adeo, quanto rerum minus, tanto minus cupiditatis erat. 15 Nuper divitiæ avaritiam, et abundantes voluptates desiderium per luxum atque libidinem pereundi perdendique omnia invexere. Sed quereiæ, ne tum quidem gratæ futuræ, quum forsitan et necessariæ erunt, ab initio certe tantæ ordiendæ rei absint. Cum bonis potius ominibus votisque ac precationibus Deorum Dearumque, si, ut poetis, nobis quoque mos esset, libentius inciperemus, ut 15 orsis tanti operis successus prosperos darent.

14

c civitatem del. Gron.

12 Nec in quam civitatem] Ulti mam vocem, quam ignorant vulgo editi, Jac. Gronovius exstare affirmat in antiquissima omnium editione ab Andrea adornata, et in Aldina anni 1518. in scriptis vero septem. Nos eam itidem in omnibus nostris invenimus. Huic MSS. codicum consensui repugnare fas non esse duximus. Offendit editores, quæ visa est non necessaria vox. Sed ejusmodi iterationes, vel nominis ejusdem post relativum, vel diversorum ejusdem sensus nominum, creberrimæ sunt apud Latinos scriptores.

13 Nuper] Divitiæ invexere avaritiam, i. e. sitim divitiarum; et abun

dordiunda Gron. Crev.

dantes voluptates desiderium ipsarum voluptatum, dum luxu solutos cives libido quædam pereundi perdendique omnia agitat. Alii malunt desiderium pereundi perdendique omnia per luxum atque libidinem.

14 Potius... libentius] Sufficiebat libentius. Sed ejusmodi pleonasmi non inusitati sunt apud optimos scriptores, qui perspicuitati maxime serviunt.

15 Orsis tanti operis] Tanto instituto operi. Orsa operis inceptum opus. Sic Statius IV. Sylv. 7. ad Maximum Junium: Orsa Sallusti brevis, pro opere ipso Sallustii.

T. LIVII PATAVINI

LIBER I.

3

fata.

JAM primum omnium satis constat, Troja capta, in ceteros sævitum esse Trojanos; duobus, 1 Enea Antenoreque", et vetusti jure hospitii, et quia pacis reddendæque Helenæ semper auctores fuerant, omne jus belli Achivos abstinuisse. 2 Casibus deinde variis Antenorem cum multitudine Hene- Antenoris tûm, qui, seditione ex Paphlagonia pulsi, et sedes et ducem, rege Pylæmene ad Trojam amisso, quærebant, venisse in intimum maris Hadriatici sinum: Euganeisque, qui inter mare Alpesque incolebant, pulsis, Henetos Trojanosque eas tenuisse terras: et in quem primum egressi sunt locum, Troja vocatur, pagoque inde Trojano nomen est, gens universa Veneti adpellati. Ænean, ab simili clade domo pro- Enea fata. fugum, sed ad majora initia rerum ducentibus fatis, primo in Macedoniam venisse: inde in Siciliam quærentem sedes delatum ab Sicilia classe Laurentem agrum tenuisse: Trojæ et huic loco nomen est. Ibi egressi Trojani, ut quibus ab inmenso prope errore nihil, præter arma et naves, superesset, quum prædam ex agris agerent,-Latinus rex Aboriginesque, qui tum ea tenebant loca, ad arcendam vim advenarum armati ex urbe atque agris concurrunt. 5 Duplex ina Enea Antenorique Crev.

1 Enea Antenorique] Decem codices allegat Jac. Gronovius, in quibus exstet hæc scriptura, quam et sex nostri retinent. Eam itaque admisimus. Sensus est: Achivos jus omne belli, id est, quidquid jure belli in victos licet, nulla ex parte exercere in Eneam Antenoremque voluisse. Sic infra 1. II. c. 12. Porsena ad Mucium: jure belli liberum te... dimitto.

2 Casibus deinde variis] Hæc communiter cadunt in Antenorem et Ænean, quorum mox casus varii describuntur.

3. Pagoque inde Trojano nomen est] Atque ex illa origine pagus quidam agri Veneti ad nostram usque ætatem Trojani nomen retinuit. Pagus con

stat ex pluribus vicis, gens autem ex
pluribus pagis. Itaque hic bene di-
stinguitur pagus Trojanus a vico Tro-
ja, et a gente universa Venetis.

4 Ab Sicilia, classe Laurentem agrum
tenuisse] Ideo observat Livius Æneam
ab Sicilia classe Laurentem agrum
tenuisse, ut indicet eum non ab Sici-
lia in proxima Italiæ transgressum,
pedestri deinde itinere ad Laurentem
agrum pervenisse, sed recto cursu ab
Sicilia ad Laurentis agri littora navi-
bus delatum fuisse. Hunc locum va-
nis conjecturis sollicitant ambo Gro-
novii.

5 Duplex exinde] Scripti aliquot a Gronovio memorati, et quatuor e nostris: duplex inde.

de fama est: alii proelio victum Latinum pacem cum Ænea, deinde adfinitatem junxisse tradunt: alii, quum instructæ acies constitissent, priusquam signa canerent, processisse Latinum inter primores, ducemque advenarum evocasse ad conloquium; percunctatum deinde, qui mortales essent, unde, aut quo casu profecti domo, quidve quærentes in agrum Laurentem exissent? postquam audierit, multitudinem Trojanos esse; ducem Ænean, filium Anchise et Veneris; cremata patria et domo profugos sedem condendæque urbi locum quærere, et nobilitatem admiratum gentis virique, et animum vel bello vel paci paratum, dextera data fidem futuræ amicitiæ sanxisse. Inde fœdus ictum inter duces, inter exercitus salutationem factam. Ænean apud Latinum fuisse in hospitio. ibi Latinum apud Penates Deos domesticum publico adjunxisse fœdus, filia Eneæ in matrimonium data. ea res utique Trojanis spem adfirmat tandem stabili certaque sede finiendi erroris. Oppidum Lavinium condunt. Eneas ab nomine uxoris Lavinium adpellat. Brevi stirps quoque virilis ex novo matrimonio fuit; cui Ascanium parentes dixere nomen.

Ascanius nascitur.

6

II. Bello deinde Aborigines Trojanique simul petiti. Turnus rex Rutulorum, cui pacta Lavinia ante adventum Æneæ fuerat, prælatum sibi advenam ægre patiens, simul Æneæ Latinoque bellum intulerat. Neutra acies læta ex eo certamine abiit: victi Rutuli: victores Aborigines Trojanique ducem Latinum amisere. Inde Turnus Rutulique, Mezentius. diffisi rebus, ad florentes Etruscorum opes Mezentiumque, corum regem, confugiunt: qui, 7 Cære opulento tum oppido imperitans, jam inde ab initio minime lætus novæ origine arbis, et tum nimio plus, quam satis tutum esset adcolis, rem Trojanam crescere ratus, haud gravatim socia arma Rutulis junxit. Æneas, adversus tanti belli terrorem ut animos Aboriginum sibi conciliaret, ne sub eodem jure solum, Latini. sed etiam nomine, omnes essent, Latinos utramque gentem adpellavit. Nec deinde Aborigines Trojanis studio ac fide erga regem Ænean cessere: fretusque his animis coalescentium in dies magis duorum populorum Æneas, quamquam tanta opibus Etruria erat, ut jam non terras solum, sed

b exinde Gron. Crev.

6 Cui Ascanium] Vocem cui abesse a quibusdam scriptis testatur Gronovius. Idem de uno a se inspecto Hearnius affirmat. Unus quoque e nostris illam non exhibet. Sane Livius potuit hoc loco pronomen, ut sæpe alias, omittere.

7 Cære opulento tum oppido] Livii

ævo Cære jam non opulentum oppidum erat. Restabant tantum rudera, teste Strabone, 1. v.

8* Ne sub codem jure] Ut non solum eodem imperio iisdemque legibus regerentur, sed etiam eodem omnes nomine essent.

« PreviousContinue »