Page images
PDF
EPUB

HISTORIARUM

AB URBE CONDITA

LIBRI QUI SUPERSUNT OMNES,

EX RECENSIONE

ARN. DRAKENBORCHII.

ACCEDUNT

NOTÆ INTEGRÆ

ES EDITIONIBUS

J. B. L. CREVIERII.

CUM

INDICE RERUM LOCUPLETISSIMO.

TOM. I.

OXONII,

EXCU DEBAT W. BAXTER;
IMPENSIS J. PARKER, ET R. BLISS: ET R. PRIESTLEY, ET
O. ET W. B. WHITTAKER, LONDINI.

MDCCCXXI.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

T. LIVII PATAVINI

HISTORIAR UM

AB URBE CONDITA

LIBRI.

EPITOME LIBRI J. ADVENTUS Æneæ in Italiam, et ejus res gesta referuntur. Ascani regnum Albæ, et deinceps Silviorum. Numitoris filia, a Marte compressa, 'nati Romulus et Remus. Amulius obtruncatus. Urbs a Romulo condita. Senatus lectus. Cum Sabinis bellatum. Opima spolia Jovi Feretrio lata. ? In c CUrias populus divisus. Fidenates et Veientes victi. Romulus consecratus. Numa Pompilius ritus sacrorum tradidit; Jano templum constituit ; ejusque portam, pacatis omnibus circa populis, primus clausit. cum Dea Egeria sibi congressus nocturnos esse simulans, feroces populi animos ad religionem perpulit. Tullus Hostilius Albanos bello petiit. Post hæc trigeminorum pugna.

Horatius absolutus. Metti Fuffetii supplicium. Alba diruta, Albani in civitatem recepti. Sabinis bellum indictum. Ad postremum fulmine Tullus absumtus. Ancus Marcius ceremonias, a Numa institutas, renovavit. Latinis rictis et ad civitatem adscitis montem Aventinum adsignavit. s Politorium, urbem Latinorum, bello repetitam, quam prisci Latini occupaverant, diruit. pontem sublicium in Tiberim fecit. Janiculum collem urbi addidit. fines imperii protulit. Ostiam condidit. * Regnavit annos viginti quatuor. Eo regnante Lucumo, Damarati Corinthii filius, a Tarquiniis, Etruriæ civitate, Romam venit ; et, in amicitiam Anci receptus, Tarquinii nomen ferre cæpit ; et post mortem Anci regnum excepit. Centum additis, Patrum numerum auxit. La

nati er ea.

1 Nadi Romulus et Remus] Unus Hæc ob nimiam brevitatem obscurioab Hearnio inspectus codex habet ra sunt. Res clare narratur cap. 33.

4 Regnuvit annos triginta tres] Imo 2 In curias populus divisus] Olim viginti quatuor, ex cap. 34. infra; sicin centurias: male et contra historiæ que et Dujatius edidit, et Hearnius, fidem. Emendavit Sigonius ex c. 13. qui ita reperisse se in uno MS. testahujus libri.

tur. 3 Politorium, urbem Latinorum] VOL. I.

B

2

TITI LIVII EPITOME LIB. I.

[ocr errors]

tinos subegit, circum designavit, ludos edidit. Sabinorum bello petitus equitum centurias ampliavit. Tentandæ scientiæ caussa Atti Navii auguris, consuluisse fertur, an id, de quo cogitaret, effici posset : quod quum ille fieri posse respondisset, jussisse, eum novacula cotem præcidere ; idque protinus ab Atto factum. Sabinos præterea acie vicit, urbem muro circumdedit, cloacas fecit. Occisus est ab Anci filiis, quum regnasset annos triginta octo. Successit ei Ser. Tullius, natus ex captira nobili Corniculana ; cui puero, adhuc in cunis posito, caput arsisse traditum est. Veientes atque Etruscos prelio fudit. Censum primus egit. Lustrum condidit, quo civium capita censa octoginta millia esse dicuntur. Classes centuriasque descripsit. Pomærium protulit. Colles urbi, Quirinalem, Viminalem, Esquilinumque adjecit. Templum Diacum Latinis in Aventino fecit. Interfectus est a L. Tarquinio, Prisci filio, consilio filia sua Tullia, quum regnasset annos quadraginta quatuor. Post hunc L. Tarquinius Superbus, neque Patrum, neque populi jussu, regnum invasit : quo

die scelerala Tullia per patris jacentis corpus carpentum egit. Armatos circa se ad custodiam corporis sui habuit. Turnum Herdonium fraude interemit. Bellum cum Volscis gessit ; et ex eorum præda templum Jovi in Capitolio fecit. Terminus et Juventas non addixere: quorum aræ moveri non potuerunt. Filii Sex. Tarquinii dolo Gabios in potestatem suam redegil. Hujus filiis Delphos profectis, et consulentibus, quis eorum regnaturus esset Rome, dictum est, eum regnaturum, qui primus matrem osculatus esset. Quod responsum quum ipsi aliter interpretarentur, Junius Brutus, qui cum iis profectus erat, prolapsum se simulavit, et terram osculatus est. idque factum ejus eventus rei comprobavit. Nam quum, inpotenter se gerendo, Tarquinius Superbus omnes in odium sui adduxisset, ad ultimum, propter expugnatam nocturna vi a Sexto filio ejus Lucretia pudicitiam (qua, vocato patre ad se Tricipitino et viro Collatino, obtestata, ne inulta mors ejus esset, cultro se interemit) Bruti opera maxime expulsus est, quum regnasset annos viginti quinque.

Tunc consules primum creati sunt L. Junius Brutus et L. Tarquinius Collatinus.

!

5 Is Veientes] Vulgo abest prono- quomodo habetur infra, cap. 48. Et men is. Sed illud in veteribus libris hic quoque Dujatii et Hearnii editioreperiri Sigonius affirmat.

nes a reliquis recedunt, et eum quem 6 L. Tarquinio Prisci filio) Vid. volumus numerum præferunt. Hearnot. ad cap. 46. hujus libri.

nius quidem niti se profitetur unius 7 Quum regnasset annos triginta MS. codicis auctoritate. quatuor] Lege quadraginta quatuor,

PRÆFATIO.

FACTURUSNE operæ pretium sim, si a primordio Urbis res populi Romani perscripserim, nec satis scio; nec, si sciam, dicere ausim : quippe qui, quum veterem, tum ? vulgatam esse rem, videam, dum novi semper scriptores, aut in rebus certius aliquid adlaturos se, aut scribendi arte rudem vetustatem superaturos, credunt. Utcumque erit, juvabit tamen, rerum gestarum memoriæ principis terrarum populi pro virili parte et mea 3 ipsum consuluisse; et, si in tanta scriptorum turba mea fama in obscuro sit, nobilitate ac magnitudine eorum, meo qui nomini obficient, me consoler.Res est præterea et inmensi operis, ut quæ supra septingentesimum annum repetatur; et quæ, ab exiguis profecta initiis, eo creverit, ut jam magnitudine laboret sua: et legentium plerisque, haud dubito, quin primæ origines proximaque originibus minus præbitura voluptatis sint, festinantibus ad hæc nova, quibus jam pridem præ

a me del, Crev.

annum

1 Operæ pretium] Rem utilem, et scribendo complecti volo, est argucui haud frustra impensa opera sit. mentum quod excrescere debeat in

2 Vulgatam rem) Rem vulgo a scri- immensum opus; ut quæ supra septoribus historiarum factitatam. Hæc ptingentesimum

repetatur, igitur mens est Livii. Est hic vetus et eademque ab exiguis. usitatus scribentium mos, ut si histo- 5 Et immensi] Connexa procul duriam, etiam post multos alios, conde- bio sunt duo, quæ proxime sequunre aggrediantur, sentiant et dicant tur, orationis membra, ut quæ supra sese facturos operæ pretium ; rati aut .. et quæ ab exiguis. . . quum utrum. in rebus certius aliquid allaturos se, que rationem afferat cur res sit im. aut scribendi arte rudem vetustatem mensi operis. Itaque vel delenda est superaturos. Ego facturusne operæ vocula et ante immensi : (quam quipretium sím, nec satis scio; nec, si dem ignorat unus e nostris codicibus) sciam, dicere ausim, ne pravam cete. vel dicendum est ei respondere et lerorum consuetudinem videar imi- gentium plerisque, prorsus quasi scritari.

psisset Livius : Præterea et res est 3 Et ipsum consuluisse] Vulgo, et immensi operis. ... et legentium plen me ipsum. Sed to me eleganter sup- risque. Non raro apud nostrum par. primunt plurimi et optimi MSS. tum ticulæ illæ et et, quum tum, ita collo. Gronovio, tum nobis inspecti. Notum catæ reperiuntur, ut, licet quoad senest illud Virgilii: Ille meas sum sibi respondeant, quoad structuboves, ut cernis, et ipsum Ludere quæe ram tamen verborum ex adverso sese vellem. Sic et Justin. I. XIV. c. 4. non respiciant. Sic infra c. 25. Fero. Aut si ipsos pudet roganti vim adhibe- ceset suopte ingenio, et pleni adhore re, ferrum huc date.

tantium vocibus : et I. VI. c. 23. Fe4 Res est præterea] Res quam tra- rox quum ætate et ingenio, tum multictandam suscipio, respublica nempe tudinis. . .

spe inflatus. Romana, cujus universam historiam 6* Festinantibus ad hæc nova) Quia

errare

« PreviousContinue »