Page images
PDF
EPUB

ad ripam elephantis tradunt ferocissimum ex iis irritatum ab rectore suo, quum refugientem in aquam nantem sequeretur, traxisse gregem, ut quemque timentem altitudinem destitueret vadum, impetu ipso fluminis in alteram ripam 5 rapiente. Ceterum magis constat ratibus trajectos; id ut tutius consilium ante rem foret, ita acta re ad fidem pronius est. Ratem unam ducentos longam pedes, quinquaginta latam, a terra in amnem porrexerunt; quam, ne secunda aqua deferretur, pluribus validis retinaculis parte 10 superiore ripe religatam pontis in modum humo injecta constraverunt, ut belluæ audacter velut per solum ingrederentur. Altera ratis æque lata, longa pedes centum, ad trajiciendum flumen apta, huic copulata est; et, quum elephanti per stabilem ratem tamquam viam, prægredien15 tibus feminis, acti, ubi in minorem applicatam transgressi sunt, extemplo resolutis, quibus leviter annexa erat, vinculis, ab actuariis aliquot navibus ad alteram ripam pertrahitur. Ita primis expositis, alii deinde repetiti ac tra-4 jecti sunt. Nihil sane trepidabant, donec continenti velut 20 ponte agerentur; primus erat pavor, quum, soluta ab ceteris rate, in altum raperentur; ibi urgentes inter se, cedentibus extremis ab aqua, trepidationis aliquantum edebant, donec, quietem ipse timor circumspectantibus aquam fecisset. Excidere etiam sævientes quidam in flumen, sed pondere 25 ipso stabiles, dejectis rectoribus, quærendis pedetentim vadis in terram evasere.

XXIX. Dum elephanti trajiciuntur, interim Hannibal Numidas equites quingentos ad castra Romana miserat speculatum, ubi et quantæ copiæ essent et quid pararent. 30 Huic alæ equitum missi, ut ante dictum est, ab ostio

Rhodani trecenti Romanorum equites occurrunt. Prælium atrocius quam prò numero pugnantium editur; nam præter multa vulnera cædes etiam prope par utrimque fuit, fugaque et pavor Numidarum Romanis jam admodum 35 fessis victoriam dedit. Victores ad centum sexaginta, nec omnes Romani sed pars Gallorum, victi amplius ducenti ceciderunt. Hoc principium simul omenque belli,

ut summæ rerum prosperum eventum, ita haud sane incruentam ancipitisque certaminis victoriam Romanis portendit. Ut, re ita gesta, ad utrumque ducem sui redie runt, nec Scipioni stare sententia poterat, nisi ut ex consiliis cœptisque hostis et ipse conatus caperet; et Hanni- 5 balem incertum, utrum cœptum in Italiam intenderet iter, an cum eo, qui primus se obtulisset Romanus exercitus, manus consereret, avertit a præsenti certamine Boiorum legatorum regulique Magali adventus, qui se duces itinerum, socios periculi fore affirmantes, integro bello, nus- 10 quam ante libatis viribus Italiam aggrediendam censent. Multitudo timebat quidem hostem, nondum oblitterata memoria superioris belli; sed magis iter immensum Alpesque, rem fama utique inexpertis horrendam, metuebat.

XXX. Itaque Hannibal, postquam ipsi sententia stetit 15 pergere ire atque Italiam petere, advocata concione, varie militum versat animos castigando adhortandoque: mirari se, quinam pectora semper impavida repens terror invaserit; per tot annos vincentes eos stipendia facere, neque ante Hispania excessisse quam omnes gentesque et terræ, 20 quas duo diversa maria amplectantur, Carthaginiensium essent; indignatos deinde, quod, quicumque Saguntum obsedissent, velut ob noxam sibi dedi postularet populus Romanus, Iberum trajecisse ad delendum nomen Romanorum liberandumque orbem terrarum. Tum nemini 25 visum id longum, quum ab occasu solis ad exortus intenderent iter; nunc, postquam multo majorem partem itineris emensam cernant, Pyrenæum saltum inter ferocissimas gentes superatum, Rhodanum, tantum amnem, tot millibus Gallorum prohibentibus, domita etiam ipsius fluminis vi 30 trajectum, in conspectu Alpes habeant, quarum alterum latus Italiæ sit, in ipsis portis hostium fatigatos subsistere, quid Alpes aliud esse credentes quam montium altitudines? Fingerent altiores Pyrenæi jugis; nullas profecto terras cælum contingere nec inexsuperabiles humano 35 generi esse. Alpes quidem habitari, coli, gignere atque alere animantes. Pervias paucis esse-et exercitibus ?

Eos ipsos, quos cernant, legatos non pennis sublime elatos Alpes transgressos; ne majores quidem eorum indigenas, sed advenas Italiæ cultores has ipsas Alpes ingentibus sæpe agminibus cum liberis ac conjugibus, migrantium 5 modo, tuto transmisisse. Militi quidem armato, nihil secum præter instrumenta belli portanti, quid invium aut inexsuperabile esse? Saguntum ut caperetur, quid per octo menses periculi, quid laboris exhaustum esse? Romam, caput orbis terrarum, petentibus quidquam adeo 10 asperum atque arduum videri, quod inceptum moretur? Cepisse quondam Gallos ea quæ adiri posse Pœnus desperet? Proinde aut cederent animo atque virtute genti per eos dies toties ab se victæ, aut itineris finem sperent campum interjacentem Tiberi ac manibus Romanis. 15 XXXI. His adhortationibus incitatos corpora curare atque ad iter se parare jubet. Postero die profectus adversa ripa Rhodani mediterranea Galliæ petit, non quia rectior ad Alpes via esset, sed quantum a mari recessisset, minus obvium fore Romanum credens, cum quo, prius20 quam in Italiam ventum foret, non erat in animo manus Quartis castris ad Insulam pervenit. Ibi Isara Rhodanusque amnes diversis ex Alpibus decurrentes, agri aliquantum amplexi confluunt in unum; mediis campis Insulæ nomen inditum. Incolunt prope Allobroges, 25 gens jam inde nulla Gallica gente opibus aut fama inferior. Tum discors erat; regni certamine ambigebant fratres; major, et qui prius imperitarat, Brancus nomine, minore ab fratre et cœtu juniorum, qui jure minus, vi plus poterat, pellebatur. Hujus seditionis peropportuna disceptatio 30 quum ad Hannibalem delata esset, arbiter regni factus, quod ea senatus principumque sententia fuerat, imperium majori restituit. Ob id meritum commeatu copiaque rerum omnium, maxime vestis, est adjutus, quam infames frigoribus Alpes præparari cogebant. Sedatis Hannibal 35 certaminibus Allobrogum, quum jam Alpes peteret, non recta regione iter instituit sed ad lævam in Tricastinos flexit; inde per extremam oram Vocontiorum agri tendit

conserere.

in Tricorios, haud usquam impedita via, priusquam ad
Druentiam flumen pervenit. Is et ipse Alpinus amnis
longe omnium Galliæ fluminum difficillimus transitu est;
nam, quum aquæ vim vehat ingentem, non tamen navium
patiens est, quia nullis coercitus ripis, pluribus simul neque 5
iisdem alveis fluens, nova semper vada novosque gurgites,
et ob eadem pediti quoque incerta via est, ad hoc saxa
glareosa volvens, nihil stabile nec tutum ingredienti præ-
bet. Et tum, forte imbribus auctus, ingentem transgre-
dientibus tumultum fecit, quum super cetera trepidatione 10
ipsi sua atque incertis clamoribus turbarentur.

XXXII. P. Cornelius consul, triduo fere postquam Hannibal a ripa Rhodani movit, quadrato agmine ad castra hostium venerat, nullam dimicandi moram facturus. Ceterum ubi deserta munimenta nec facile se tantum 15 progressos assecuturum videt, ad mare ac naves rediit, tutius faciliusque ita descendenti ab Alpibus Hannibali Ne tamen nuda auxiliis Romanis Hispania esset, quam provinciam sortitus erat, Cn. Scipionem fratrem cum maxima parte copiarum adversus Hasdrubalem 20 misit, non ad tuendos tantummodo veteres socios conciliandosque novos, sed etiam ad pellendum Hispania Hasdrubalem; ipse cum admodum exiguis copiis Genuam repetit, eo qui circa Padum erat, exercitu Italiam defen

occursurus.

surus.

25

Hannibal ab Druentia campestri maxime itinere ad Alpes cum bona pace incolentium ea loca Gallorum pervenit. Tum, quamquam fama prius, qua incerta in majus vero ferri solent, præcepta res erat, tamen ex propinquo visa montium altitudo nivesque cælo prope immixtæ, te- 30 cta informia imposita rupibus, pecora jumentaque torrida frigore, homines intonsi et inculti, animalia inanimaliaque omnia rigentia gelu, cetera visu quam dictu fœdiora, terrorem renovarunt. Erigentibus in primos agmen clivos apparuerunt imminentes tumulos insidentes montani, qui, 35 si valles occultiores insedissent, coorti ad pugnam repente ingentem fugam stragemque dedissent. Hannibal con

X

1

[ocr errors]
[ocr errors]

sistere signa jussit; Gallisque ad visenda loca præmissis, postquam comperit transitum ea non esse, castra inter confragosa omnia præruptaque, quam extentissima potest valle, locat. Tum per eosdem Gallos, haud sane multum 5 lingua moribusque abhorrentes, quum se immiscuissent colloquiis montanorum, edoctus, interdiu tantum obsideri saltum, nocte in sua quemque dilabi tecta, luce prima subiit tumulos, ut ex aperto atque interdiu vim per angustias facturus. Die deinde simulando aliud, quam 10 quod parabatur consumpto, quum eodem quo constiterant loco castra communissent, ubi primum digressos tumulis montanos laxatasque sensit custodias, pluribus ignibus quam pro numero manentium in speciem factis, impedimentisque cum equite relictis et maxima parte peditum, 15 ipse cum expeditis, acerrimo quoque viro, raptim angustias evadit, iisque ipsis tumulis, quos hostes tenuerant, consedit.

XXXIII. Prima deinde luce castra mota, et agmen reliquum incedere cœpit. Jam montani signo dato ex 20 castellis ad stationem solitam conveniebant, quum repente conspiciunt alios, arce occupata sua, super caput imminentes, alios via transire hostes. Utraque simul objecta res oculis animisque immobiles parumper eos defixit; deinde, ut trepidationem in angustiis suoque ipsum tu25 multu misceri agmen videre, equis maxime consternatis, quidquid adjecissent ipsi terroris satis ad perniciem fore rati, perversis rupibus, juxta invia ac devia assueti, decurrunt. Tum vero simul ab hostibus simul ab iniquitate locorum Pœni oppugnabantur, plusque inter ipsos, sibi 30 quoque tendente, ut periculo prius evaderet, quam cum hostibus certaminis erat. Et equi maxime infestum agmen faciebant, qui et clamoribus dissonis, quos nemora etiam repercussæque valles augebant, territi trepidabant, et icti forte aut vulnerati adeo consternabantur, ut stragem in35 gentem simul hominum ac sarcinarum omnis generis facerent. Multosque turba, quum præcipites diruptæque utrimque angustiae essent, in immensum altitudinis dejecit,

« PreviousContinue »