Page images
PDF
EPUB

Si hoc bene fixum omnibus destinatum in animo est, iterum dicam, vicistis: nullum enim telum ad vincendum homini ab diis immortalibus acrius datum est."

XLV. Iis adhortationibus quum utrimque ad certamen accensi militum animi essent, Romani ponte Ticinum 5 jungunt, tutandique pontis causa castellum insuper imponunt; Pœnus hostibus opere occupatis Maharbalem cum ala Numidarum, equitibus quingentis, ad depopulandos sociorum populi Romani agros mittit: Gallis parci quam maxime jubet, principumque animos ad defectionem solli- 10 citari. Ponte perfecto, traductus Romanus exercitus in agrum Insubrium quinque millia passuum a Victumulis consedit. Ibi Hannibal castra habebat; revocatoque propere Maharbale atque equitibus, cum instare certamen cerneret, nihil unquam satis dictum præmonitumque ad 15 cohortandos milites ratus, vocatis ad concionem certa præmia pronuntiat, in quorum spem pugnarent: agrum sese daturum esse in Italia, Africa, Hispania, ubi quisque velit, immunem ipsi qui accepisset liberisque; qui pecuniam quam agrum maluisset, ei se argento satisfacturum; qui 20 sociorum cives Carthaginienses fieri vellent, potestatem facturum; qui domos redire mallent, daturum se operam, ne cujus suorum popularium mutatam secum fortunam esse vellent. Servis quoque dominos prosecutis libertatem proponit, binaque pro his mancipia dominis se redditurum, 25 Eaque ut rata scirent fore, agnum læva manu, dextera silicem retinens, si falleret, Jovem ceterosque precatus deos, ita se mactarent, quemadmodum ipse agnum mactasset, et secundum precationem caput pecudis saxo elisit. Tum vero omnes-velut diis auctoribus in spem suam quisque 30 acceptis-id moræ, quod nondum pugnarent, ad potienda sperata rati, prælium uno animo et voce una poscunt.

XLVI. Apud Romanos haudquaquam tanta alacritas erat, super cetera recentibus etiam territos prodigiis: nam et lupus intraverat castra, laniatisque obviis ipse intactus 35 evaserat, et examen apum in arbore prætorio imminente consederat. Quibus procuratis, Scipio cum equitatu jacu

latoribusque expeditis profectus ad castra hostium ex propinquo copiasque, quantæ et cujus generis essent, speculandas, obvius fit Hannibali et ipsi cum equitibus ad exploranda circa loca progresso. Neutri alteros primo 5 cernebant, densior deinde incessu tot hominum equorumque oriens pulvis signum propinquantium hostium fuit. Consistit utrumque agmen, et ad prælium sese expediebant: Scipio jaculatores et Gallos equites in fronte locat, Romanos sociorumque quod roboris fuit, in subsidiis: 10 Hannibal frenatos equites in medium accipit, cornua Numidis firmat. Vixdum clamore sublato jaculatores fugerunt inter subsidia ad secundam aciem; inde equitum certamen erat aliquamdiu anceps; dein, quia turbabant equos pedites intermixti, multis labentibus ex equis aut 15 desilientibus, ubi suos premi circumventos vidissent, jam magna ex parte ad pedes pugna iverat, donec Numidæ, qui in cornibus erant, circumvecti paulum ab tergo se ostenderunt. Is pavor perculit Romanos, auxitque pavorem consulis vulnus periculumque intercursu tum primum 20 pubescentis filii propulsatum. Hic erit juvenis penes quem perfecti hujusce belli laus est, Africanus ob egregiam victoriam de Hannibale Ponisque appellatus. Fuga tamen effusa jaculatorum maxime fuit, quos primos Numidæ invaserunt. Alius confertus equitatus consulem in 25 medium acceptum, non armis modo sed etiam corporibus suis protegens, in castra, nusquam trepide neque effuse cedendo, reduxit. Servati consulis decus Cœlius ad servum natione Ligurem delegat; malim equidem de filio verum esse, quod et plures tradidere auctores et fama ob30 tinuit.

XLVII. Hoc primum cum Hannibale prælium fuit; quo facile apparuit et equitatu meliorem Pœnum esse, et ob id campos patentes, quales sunt inter Padum Alpesque, bello gerendo Romanis aptos non esse. Itaque proxima 35 nocte, jussis militibus vasa silentio colligere, castra ab Ticino mota festinatumque ad Padum est, ut ratibus, quibus junxerat flumen, nondum resolutis, sine tumultu atque

LIBER XXI.

CAP. XLVII, XLVIII.

147

insectatione hostis, copias trajiceret. Prius Placentiam pervenere quam satis sciret Hannibal ab Ticino profectos; tamen ad sexcentos moratorum in citeriore ripa Padi, segniter ratem solventes, cepit. Transire pontem non potuit, ut extrema resoluta erant, tota rate in secundam 5 aquam labente. Cœlius auctor est Magonem cum equitatu et Hispanis peditibus flumen extemplo transnasse, ipsum Hannibalem per superiora Padi vada exercitum traduxisse, elephantis in ordinem ad sustinendum impetum fluminis oppositis. (Ea peritis amnis ejus vix fidem fece- 10 rint; nam neque equites armis equisque salvis tantam vim fluminis superasse verisimile est, ut jam Hispanos omnes inflati transvexerint utres; et multorum dierum circuitu Padi vada petenda fuerint, qua exercitus gravisinden impedimentis traduci posset. Potiores apud me auctores 15 sunt, qui biduo vix locum rate jungendo flumini inventum tradunt; ea cum Magone equites Hispanorum expeditos præmissos. Dum Hannibal, circa flumen legationibus Gallorum audiendis moratus, trajicit gravius peditum agmen, interim Mago equitesque ab transitu fluminis diei 20 unius itinere Placentiam ad hostes contendunt. Hannibal paucis post diebus sex millia a Placentia castra communivit, et postero die, in conspectu hostium acie directa, potestatem pugnæ fecit.

30

XLVIII. Insequenti nocte cædes in castris Romanis, 25 tumultu tamen quam re major, ab auxiliaribus Gallis facta est. Ad duo millia peditum et ducenti equites, vigilibus ad portas trucidatis, ad Hannibalem transfugiunt; quos. Pœnus benigne allocutus, et spe ingentium donorum accensos, in civitates quemque suas ad sollicitandos popularium animos dimisit. Scipio, cædem eam signum defectionis omnium Gallorum esse ratus, contactosque eo scelere velut injecta rabie ad arma ituros, quamquam gravis adhuc vulnere erat, tamen quarta vigilia noctis insequentis tacito agmine profectus ad Trebiam fluvium, jam in 35 loca altiora collesque impeditiores equiti castra movet. Minus quam ad Ticinum fefellit; missisque Hannibal pri

[ocr errors]

mum Numidis, deinde omni equitatu, turbasset utique novissimum agmen, ni aviditate prædæ in vacua Romana castra Numidæ devertissent. Ibi dum, perscrutantes loca omnia castrorum, nullo satis digno moræ pretio tempus 5 terunt, emissus hostis est de manibus; et quum jam transgressos Trebiam Romanos metantesque castra conspexissent, paucos moratorum occiderunt citra flumen interceptos. Scipio nec vexationem vulneris in via jactanti ultra patiens, et collegam-jam enim et revocatum ex Sicilia 10 audierat―ratus exspectandum, locum, qui prope flumen tutissimus stativis est visus, delectum communiit. Nec procul inde Hannibal quum consedisset, quantum victoria equestri elatus, tantum anxius inopia, quæ per hostium agros euntem, nusquam præparatis commeatibus, major in 15 dies excipiebat, ad Clastidium vicum, quo magnum frumenti numerum congesserant Romani, mittit. Ibi quum vim pararent, spes facta proditionis; nec sane magno pretio, nummis aureis quadringentis, Dasio Brundisino præfecto præsidii corrupto, traditur Hannibali Clastidium. 20 Id horreum fuit Pœnis sedentibus ad Trebiam. In captivos ex tradito præsidio, ut fama clementiæ in principio rerum colligeretur, nihil sævitum est.

XLIX. Quum ad Trebiam terrestre constitisset bellum, interim circa Siciliam insulasque Italiæ imminentes, et a 25 Sempronio consule, et ante adventum ejus, terra marique res gesta. Viginti quinqueremes cum mille armatis ad depopulandam oram Italiæ a Carthaginiensibus missæ; novem Liparas, octo ad insulam Vulcani tenuerunt, tres in fretum avertit æstus. Ad eas conspectas a Messana 30 duodecim naves ab Hierone rege Syracusanorum missæ, qui tum forte Messanæ erat, consulem Romanum opperiens, nullo repugnante captas naves Messanam in portum deduxerunt. Cognitum ex captivis, præter viginti naves, (cujus ipsi classis essent, in Italiam missas, quinque et tri35 ginta alias quinqueremes Siciliam petere ad sollicitandos veteres socios; Lilybæi occupandi præcipuam curam esse ; credere eadem tempestate, qua ipsi disjecti forent, eam

quoque classem ad Ægates insulas dejectam. Hæc, sicut audita erant, rex M. Æmilio prætori, cujus Sicilia provincia erat, præscribit, monetque ut Lilybæum firmo teneret præsidio. Extemplo et circa a prætore ad civitates missi legati tribunique, qui suos ad curam custodia intenderent; 5 ante omnia Lilybæum teneri, ad paratum belli edicto proposito, ut socii navales decem dierum cocta cibaria ad naves deferrent, et, ubi signum datum esset, ne quis moram conscendendi faceret; perque omnem oram, qui ex speculis prospicerent adventantem hostium classem. Si- 10 mul itaque, quamquam de industria morati cursum navium erant Carthaginienses, ut ante lucem accederent Lilybæum, præsensum tamen est, quia et luna pernox erat, et sublatis armamentis veniebant, extemplo signum datum ex speculis, et in oppido ad arma conclamatum est et in 15 naves conscensum. Pars militum in muris portarumque in stationibus, pars in navibus erant. Et Carthaginienses, quia rem fore haud cum imparatis cernebant, usque ad lucem portu se abstinuerunt, demendis armamentis eo tempore aptandaque ad pugnam classe absumpto. Ubi 20 illuxit, recepere classem in altum, ut spatium pugnæ esset, exitumque liberum e portu naves hostium haberent. Nec Romani detractavere pugnam, et memoria circa ea ipsa loca gestarum rerum freti et militum multitudine ac vir

tute.

altum

15//

25

L. Ubi in altum evecti sunt, Romanus conserere pugnam et ex propinquo vires conferre velle; contra eludere Pœnus, et arte, non vi rem gerere, naviumque quam virorum aut armorum malle certamen facere. Nam ut sociis navalibus affatim instructam classem, ita inopem 30 milite habebant; et, sicubi conserta navis esset, haudquaquam par numerus armatorum ex ea pugnabat. Quod ubi animadversum est, et Romanis multitudo sua.auxit animum, et paucitas illis minuit; extemplo septem naves Punica circumventæ, fugam ceteræ ceperunt. Mille et 35 septingenti fuere in navibus captis milites nautæque, in his tres nobiles Carthaginiensium. Classis Romana incolumis,

« PreviousContinue »